Abbo_Floriacensis_cps2, Epistolae, 3HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Epistolae, 3'
Abbo Floriacensis, Epistolae, EPISTOLA II. GREGORII V AD ABBONEM. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD GREGORIUM V, SUMMUM PONTIFICEM.hide dictionary links

(PL 139 0421B) EPISTOLA III. ABBONIS AD GREGORIUM V SUMMUM PONTIFICEM.

(0421C)

Domino semper venerabili sanctae Romanae et universalis Ecclesiae praesuli GREGORIO suus ille Floriacensium rector ABBO.

Multi se importunos ingerunt, qui me aliquid posse apud vestram clementiam suspicantur, genutenus implorantes pro suis peccatis opem intercessionis; quorum opinionem adeo veram credidi, ut eorum declamatoriam orationem vestris auribus dispensatorie allegarem, arbitratus vestrae Ecclesiae utilem fore, quam omnes expetunt qui in Christo pie volunt vivere (II Tim. III, 12). Quorumdam vero qui se se magni faciunt, preces abhorrui, ne forte ad iracundiam irritem, quam eis placare debueram. (0421D) Si improbus seu etiam importunus intercessor accedam, siquidem Moises ad aquas contradictionis (Num., XX, 24), dum rebelli populo prodesse voluit, sententiam divinae animadversionis vir mitissimus super omnes homines excepit. Unde mihi amicorumque necessitati consului, qui ante praesentiam vestrae maiestatis, in quantum potui, nec tacenda dixi, nec dicenda reticui. Quare, vestra benevolentia usus, experimento didici quod vester animus compatiatur miserorum infortuniis, afflictorum calamitati, lapsibus humanae fragilitatis; dum enim vobiscum conferendo loquerer de passionibus animae, quid aliud reperi nisi moralitatem Gregorianae facundiae et severitatem paternae indulgentiae? Quibus (0422A) illectus Floriacum laetus redii, et omnibus ad quos meus sermo pervenire potuit, plenam sanctitatis et reverentiae vestram conversationem innotui, sicque mihi contigit ut reginae Austri, quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, reversaque in terram suam regem ac servos eius beatificavit (III Reg. X, 1 et seqq.): quamvis sane momento temporis in Italia vobiscum degui, vix diebus quibus spiritus hos reget artus referre valeo mira quae audivi et vidi. Unde quaedam venerabilis femina, Ildegardis nomine, super his obstupescens, cum Romam ire disponebat, lacrymabiliter expostulavit iure propinquitatis quatenus litteris nostris vobis commendaretur, quae peccatrix est et nobilis, non autem ideo nobilis quia peccatrix, sed ideo peccatrix (0422B) quia nobilis: nam, lenocinante humani generis inimico, multa in saeculo saecularis mulier commisit, pro quibus poenitentiae remedium expetiit, et consilio bonorum virorum duo monasteria, unum canonicorum, alterum sanctimonialium ex propriis rebus et possessionibus construxit, in singulis quoque, novem ferme millibus a se invicem disparatis, tantos reditus delegavit, ut sufficere possint etiam plurimis quam sunt animae utriusque congregationis. Porro monasterium alterum in honore sancti Petri apostolorum principis, alterum sancti Andreae apostoli, Romanae Ecclesiae sub census tributo addicere cupit, et ea privilegio vestrae irrefragabilis auctoritatis muniri. Quapropter vestram serenitatem plus solito deprecor ut, praedecessorum morem sequendo, (0422C) eisdem novis monasteriis novus auctor novos indiculorum biblos corroboretis, quibus ipsae congregationes ab omni mundano strepitu quietae Domino servire possint, maxime sub epitimio excommunicationis.


397w 2.4707679748535 s