Abbo_Floriacensis_cps2, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 39HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 39'
Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, XXXVIII. <<<     >>> XL.hide dictionary links

(PL 139 0542B) XXXIX.

DAMASUS, natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit annis 18. mens. 3. dieb. 10. et cum eodem ordinatur sub [contentione.] intentione Ursinus. Qui facto Concilio sacerdotum eiectus est ab urbe, et Neapoli constitutus Episcopus. Damasus fultus plurima multitudine in sede Apostolica permansit praesul. Qui tandem accusatus incriminatur de (0542C) adulterio, et facta Synodo purgatur a 44 Episcopis, qui etiam damnaverunt accusatores eius, Concordium et Callistum, et proiecerunt de Ecclesia. Quaesivitque multa corpora Sanctorum, et invenit, ac eorum memorias versibus decoravit. Constituit quoque, ut psalmi die noctuque canerentur per omnes Ecclesias, ac sepultus est via Ardeatina in basilica sua 3. Idus Decembr. iuxta matrem suam, et germanam suam. Et cessavit Episcopatus dies 31.


105w 0.82426691055298 s