Abbo_Floriacensis_cps2, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 65HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 65'
Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, LXIV. <<<     >>> LXVI.hide dictionary links

(PL 139 0554B) LXV.

PELAGIUS, natione Romanus, de patre Unigildo, sedit annis 10. mens. 2. dieb. 10. Hic ordinatur absque iussione Principis, eo quod obsiderent civitatem Romanam Langobardi, qui Italiam multa vastatione infestabant. Cuius temporibus tantae pluviae fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii superinundaverunt, et talis clades fuit, qualem a saeculo nullus meminit fuisse. Hic mortuus est, et sepultus ad B. Petrum Apostolum. Et cessavit Episcopatus menses 3. dies 25.


63w 0.75402903556824 s