Abbo_Floriacensis_cps2, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 75HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 75'
Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, LXXIV. <<<     >>> LXXVI.hide dictionary links

(PL 139 0556D) LXXV.

THEODORUS, natione Graecus, ex patre Theodoro Episcopo de civitate Hierosolyma, sedit annis 6. mensibus 5. diebus 18. Huius temporibus Mauritius Chartularius, per quem Hisacius multa mala operatus est, coniuravit contra eumdem Hisatium adiunctis sibi omnibus, qui in circuitu civitatis Romanae per castra morantes Ecclesiam DEI devastaverant, (0557A) volens sibi regium nomen imponere. Haec audiens Hisatius misit Donum magistrum militum et Sacellarium suum ad civitatem Romanam, cui, relicto Mauritio, occurrit omnis exercitus Romanus. Ipse vero Mauritius fugit ad S. Mariam ad Praesepe. Unde abstractus misere boias in collo eius, ac cum omnibus suis consiliariis, inboiatis transmissus est Ravennam per manus Marini Scribonis, et Thomati Chartularii. Quem etiam iuxta Ravennam in loco, qui dicitur, Ficudas 12. milliario a civitate decollaverunt, sicut ab Hisatio mandatum fuerat. Cuius caput perductum est Ravennam. Quod postquam vidit Hisatius, valde gavisus ad exemplum multorum iussit per civitatem circumferri, et post in stipite poni. Illos autem, qui cum ipso directi fuerant inboiati, (0557B) positos sub arcta custodia, dum cogitaret qua morte eos puniret, nutu DEI percussus interiit, et hi de carcere ad sua sunt reversi. Audiens quoque Imperator mortem Hisatii, misit Theodorum patritium exarchum, cui cognomentum, Calliopa, ad regendam omnem Italiam. Quo tempore venit Pyrrhus ex Africa, qui fuerat Episcopus et patriarcha Constantinopolitanus ad limina Apostolorum, et libellum cum sua subscriptione obtulit Apostolicae Sedi, condemnans omnia, quae a se, vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt, adversus immaculatam nostram fidem. Quem honorans Domnus Papa, ut sacerdotem regiae civitatis, fecit ei cathedram iuxta altare poni. Sed rursus, cum more canis ad proprium impietatis vomitum repedasset, sanctissimus Theodorus convocavit (0557C) universos sacerdotes, et clerum, ac in Ecclesia B. Petri Apostolorum Principis condemnavit eum sub vinculo anathematis. Deinde Paulum regiae civitatis patriarcham regulariter increpavit, nec non per apocrisiarios admonuit, quatenus proprium emendaret commentum, atque ad orthodoxam fidem, catholicamque Ecclesiam remearet. Qui tandem, cum eum non posset a suo conamine revocare, secundum Apostolicam auctoritatem depositionis ultione percussit. Sepultus est autem B. Theodorus ad B. Petrum Apostolum, pridie Idus Maii.


322w 0.49259996414185 s