Abbo_Floriacensis_cps2, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 76HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 76'
Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, LXXV. <<<     >>> LXXVII.hide dictionary links

(PL 139 0557C) LXXVI.

MARTINUS, de civitate Tudertina provinciae Tusciae, sedit annis 6. mense 1. diebus 26. Huius temporibus Paulus Constantinopolitanae urbis Episcopus spiritu (0557D) superbiae inflammatus, non solum verbis, sed etiam libris, sententiis nefandissimorum haereticorum catholicum dogma enervare studuit; definiens, nec unam, nec duas voluntates, aut operationes in Christo Domino confiteri. Qua praesumptione ad tantam insaniam devenit, ut altare sanctae Romanae sedis, quod erat in domo Placidiae sacratum, subverteret, atque apocrisiarios nostros immaculatam hostiam ibidem offerre prohiberet. Ipsi vero Apocrisiarii dicendo eum constanter haereticum detenti sunt, et in custodiam retrusi: alii autem in exilium deportati, nonnulli verberibus afflicti. Quod audiens Martinus sanctissimus Episcopus misit, et congregavit Episcopos in urbe Roma 105, fecitque Synodum (0558A) secundum instituta orthodoxorum Patrum in Ecclesia Salvatoris iuxta Episcopium Lateranense, residentibus Episcopis ac presbyteris, et astantibus diaconibus, et clero universo, ubi condemnaverunt sub anathematis ultione perculsos Cyrum Alexandrinum, Pyrrhum, Sergium et Paulum patriarcham Constantinopolitanum. Ipsis diebus direxit Imperator in Italiam Olympium cubicularium et exarchum ad regendam omnem Italiam, praecipiens ei, sicut Paulus suggesserat, ut in typo libelli ab eodem Paulo editi omnes Episcopos Italiae subscribere faceret. Si autem quoquo modo fieri posset, ipsum Martinum Papam teneret, quia tunc facilius Episcopi Italiae subscriberent. Quod si Romanus, vel Ravennatis exercitus contradiceret, et inpraesentiarum (0558B) sileret, donec omnem obtineret provinciam. Cuius iussis parens Olympius venit Romam, et invenit sanctam Romanam Ecclesiam in fide Catholica firmissimam, voluitque armatus cum exercitu schisma intromittere, sed prohibitus DEI virtute necesse habuit palam declinare a sua mala intentione. Unde in Ecclesia sanctae DEI genitricis Mariae ad Praesepe, dum ei Domnus Papa inter Missarum solemnia communionem porrigeret, voluit eum interficere: ita enim mandaverat suo spathario, quem DEUS omnipotens excaecavit, ne sanctissimi Episcopi sanguis effunderetur, et Ecclesia Catholica haeresi subiugaretur. Nam praedictus armiger iureiurando ita accidisse professus est. Videns ergo Olympius exarchus, quia manus DEI circumtegebat Martinum (0558C) sanctissimum Papam, pacem cum eo iniit, ac deinde collecto exercitu Siciliam profectus est adversus gentem Sarracenorum, ubi maior pars exercitus Romani interiit, et exarchus ipse morbo decessit. Cui successit directus ab Imperatore Theodorus exarchus, qui cognominabatur Calliopas, cum Theodoro imperiali cubiculario, qui et Pellurius dicebatur. Qui tollentes Martinum Papam de Ecclesia Salvatoris, quae Constantiniana appellatur, perduxerunt Constantinopolim, et nec sic eis acquievit. Quapropter directus est in exilium, vel locum qui dicitur Cersona, ubi, sicut DEO placuit, vitam in pace finivit sub die 17. mensis Septembris. Qui confessor multa mirabilia operatur usque in hodiernum diem.


385w 2.9009099006653 s