Abbo_Floriacensis_cps2, Vita S. Eadmundi, p1HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Vita S. Eadmundi, p1'
hide dictionary links

PRAEFATIO AUCTORIS AD DUNSTANUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM.

(PL 139 0507B) Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium Ecclesiae archiepiscopo DUNSTANO, vere moribus et aetate maturo, ABBO Floriacensis monachus levita, etsi indignus. A Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius.

Postquam, a te, venerabilis Pater, digressus sum cum multa alacritate cordis, et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe ii cum quibus fraterna charitate detentus hospitando hactenus degi, pulsare manu sancti Desiderii, ut mirabilium patratoris Eadmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum Ecclesias non inutile monumentum. Audierant enim quod iam pluribus (0507C) ignoratam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam, historialiter me praesente retulisset domino Rosensis Ecclesiae episcopo, et abbati monasterii quod dicitur Mealmesbyry, ac aliis circum assistentibus, sicut tuus mos est, fratribus quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris oculos suffusus lacrymis quod eam iunior didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plene fide referebat gloriosissimo regi Ethelstano, iureiurando asserens quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.

Cuius assertioni quia in tantum fidem accommodasti, ut promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore (0507D) oructares; coeperunt fratres instantius meae pusillitati (0508B) incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem, ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem. (0507D) Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere; posthabitis aliquantulum saecularium litterarum studiis, quasi ad interiorem animae philosophiam me contuli, dum eius, qui vere philosophatus est in throno regni, virtutes scribere proposui: maxime tamen eas quae post eius obitum saeculi inauditae factae sunt: quibus nemo crederet, nisi eas tuae assertiones irrefragabilis auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est, incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent. Cuius quaestionis ambiguum volens purgare, tu vastae peritiae (0508C) sacrarium pro [reserans] exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthbertus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc exspectat diem primae resurrectionis incorrupto corpore, sed etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego admirans pro argumento habui, quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparabilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans, suppliciter obsecro ut vel una die vertas mihi tuum otium in honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo, praeter seriem ultimi miraculi, omnia veracem secutus verax digessi, exhortans omnes ad mortem tanti martyris. Vale (0508D) Pater in Christo.


406w 6.2515609264374 s