Abbo_Floriacensis_cps2, Vita S. Eadmundi, p2, 15HOME > 'multa' in 'Abbo_Floriacensis, Vita S. Eadmundi, p2, 15'
Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, p2, XIV. <<<     >>> XVI.hide dictionary links

(PL 139 0517A) XV.

Sed et beatae memoriae Theodredus, eiusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione (0517B) sancti regis diximus, tali ordine est expertus. Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco, martyris tumulationi congruo, a quibusque religiosis multa conferrentur donaria, et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni immemores, aggressi sunt sub nocturno silentio eamdem infringere basilicam latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui, absque ulla reverentia sancti, decreverant satisfacere suae vesanae voluntati, rapiendo furtim omnia quaecunque invenissent sibi utilia intra eiusdem monasterii septa. Unde, sumptis machinis et quibuslibet ustensilibus quibus ad id perficiendum habebant opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum facinus, et, stantes in atrio ecclesiae, diverso (0517C) conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum alius scalam postibus applicat, ut per insertam fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili malleo instat serae aut pessulo; alii cum vangis et ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut ne pedem loco possent movere, nec arreptum officium deserere; sed alius cum sua scala penderet sublimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset. Interea quidam matriculariorum, qui intra basilicam iacebat, somno excitatus, lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, sui obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber (0517D) custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam? non posse surgere, quando nec in vocem poterat erumpere? Tandem mane adhuc persistentes fures in coepto opere, comprehensi a pluribus traduntur vinculis arctioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur. Qui impraemeditatus sententiam dedit, quam se dedisse postea omni tempore vitae suae poenituit. Nam omnes simul iussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti Eadmundi martyris furtive ingredi; non reducens ad memoriam, quod Dominus per prophetam admonet: « Eos, qui ducuntur ad mortem, eruere non cesses, » factum quoque Elisei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua, (0518A) remisit ad propria, dicens regi volenti percutere illico, quod non eos cepisset in gladio et arcu suo (IV Reg. VI, 22). Apostoli etiam praeceptum, quod dicit: Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, id est, viros saeculares constituite ad iudicandum (I Cor. VI, 4). Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus, aut quilibet de clero, delatoris fungatur officio; quoniam satis dedecet ministros vitae coelestis, assensum praebere in mortem cuiuslibet hominis. Quo circa praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et, sibi poenitentiam indicens, diutius gravibus lamentis se dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populis suae dioeceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae (0518B) indignationis iracundiam removeant, removendo avertant; quatenus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et levare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo; factumque est: et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita, ut iam retulimus, unitum et incorruptum reperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneo locello reposuit, benedicens Deum, qui mirabilis est in sanctis suis, et gloriosus in omnibus operibus suis (Psal. LXVIII.

508w 1.6874208450317 s