Abbo_Sangermanensis_cps2, De bello Parisiaco, 1HOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, De bello Parisiaco, 1'
Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, VERSICULI AD MAGISTRUM DACTILICI. <<<     >>> TERMINATUR I, ORDITUR II BELLORUM PARISIACAEPOLIS CODICELLUS.hide dictionary links

(PL 132 0725) LIBER PRIMUS BELLORUM PARISIACAE URBIS.


Dic alacris salvata Deo Lutecia summo,
Sic dudum vocitata, geris modo nomen ab urbe
Isia, Danaum latae media regionis,
Quae portu fulget cunctis venerabiliori;
Hanc Argiva sitis celebrat peravara gazarum,
Quod nothum species metaplasmi modo nomen
O collega tibi, Lutecia, pingit honeste
Nomine, Parisiusque novo taxaris ab orbe,
Isiae quasi paris merito pollet tibi consors;
Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni
Francigenum, temet statuis per celsa canendo;
Sum polis, ut regina micans omnes super urbes!
Quae statione nites cunctis venerabiliori. (0725D)
Quisque cupiscit opes Francorum, te veneratur,
Insula te gaudet, fluvius sua fert tibi giro
Brachia, complexo muros, mulcentia circum
Dextra tui pontes habitant tentoria limfae
Levaque claudentes; horum hinc inde tutrices
Cis urbem speculare falas, citra quoque flumen. (0726C)
Dic igitur praepulchra polis, quod Danea munus
Libavit tibimet soboles Plutonis amica,
Tempore quo praesul Domini et dulcissimus heros
Gozlinus temet pastorque benignus alebat.
Hec, inquit, miror, narrare potest aliquisne?
Nonne tuis idem vidisti oculis? Refer ergo!
Vidi equidem, iussisque tuis parebo libenter. (0726D)
 Haec tibi nempe litaverunt libamina saevi:
Septies aerias centum praeter iuniores
Quamplures numero naves numerante carentes,
Extat eas moris vulgo barcas resonare;
Quis adeo fartus Sequanae gurges fuit altus
Usque duas modicumque super leugas fugiendo,
Ut mirareris, fluvius cui se daret antro,
Nil parens; abies quoniam velaverat illum
Ac quercus ulmique simul, madidae sed et alni
( An. 885.) Urbem quo tetigere quidem Titane secundo,
Egregii Sigefredus adit pastoris ad aulam,
Solo rex verbo, sociis tamen imperitabat,
Vertice flexo ad pontificem sic inchoat ore:
« O Gozline, tibi gregibusque tuis miserere,
Ne pereas, nostris faveas dictis, rogitamus;
Indulge siquidem, tantum transire quaeamus! (0727A)
Hanc urbem; tangemus eam numquam; sed honores
Conservare tuos conemur, Odonis et omnes. »
Hic consul venerabatur, rex atque futurus,
Urbis erat tutor, regni venturus et altor.
Haec contra Domini praesul fidissima iecit:
« Urbs mandata fuit Karolo nobis basileo,
Imperio cuius regitur totus prope kosmus
Post Dominum, regem dominatoremque potentum,
Excidium per eam regnum non quod paciatur,
Sed quod salvetur per eam sedeatque serenum.
Ut nobis, si forte tibi commissa fuissent
Menia, quodque peregisses iustum tibi narras,
Quid fore sancires? Sigemfredus: Caput, infit,
Ensis honore meum, canibus demum quoque dignum. (0727B)
Toxica, ni tamen his precibus caedas, tibi tela
Nostra ministrabunt castella die veniente,
Decedente famis pestem, hoc peragentque quotannis. »
Haec ait, atque dehinc abiit, sociosque coegit.
Sic caput Aurora rapuit perdente duellum.
Nempe ruunt omnes ratibus turri properantes,
Quam feriunt fundis acriter complentque sagittis.
Urbs resonat, cives trepidant, pontesque vacillant;
Concurrunt omnes turrique iuvamen adaugent.
Hic comites Odo fraterque suus radiabant
Rotbertus, pariterque comes Ragenarius; illic
Pontificisque nepos Ebolus fortissimus abba. (0727C)
Hic modicum praesul iaculo palpatus acuto,
Hic eius iuvenis miles simili Fredericus
Est ictus gladio; miles periit, seniorque
Convaluit, sese medicante Dei medicina.
Hic vitae multis extrema dedere, sed acres
Pluribus infigunt plagas, tandemque recedunt,
Exanimes Danos secum multos referentes;
Iam occidui medium vergebat ad ultima Tile
Climatis australis quoque Apollo secutus Olimpho.
Nil prorsus species turris renitens erat adhuc
Perfectae, fundamentis tantum bene structis
Ac modicum ductis sursum factisque fenestris
Gaudebat; belli sed eadem nocte peracti
Altius haec circumductis crevit tabulatis;
Lignea sescuplae siquidem superadditur arci. (0727D)
 Sol igitur Danique simul turrim resalutant;
Praelia devotis iaciunt immania valde;
Pila volant hinc inde, caditque per aera sanguis,
Conmiscentur eis fundae laceraeque balistae,
Nil terras interque polos aliud volitabat.
At turris nocturna gemit dardis terebrata -
Nox fuit eius enim genetrix, cecini quoque supra -
Urbs pavitat, cives strepitant, et classica clamant
Absque mora tremulae cunctos succurrere turri.
Christicolae pugnant, belloque resistere curant.
Belligeros inter cunctos gemini radiabant
Plus aliis fortes, alter comes, alter et abba
Alter Odo victor, bellis invictus ab ullis,
Confortando fatigatis vires revocabat,
Lustrabat iugiter speculam perimens inimicos;
Qui vero cupiunt murum succidere musclis,
Addit eis oleum ceramque picemque ministrans,
Mixta simul liquefacta foco ferventia valde,
Quae Danis cervice comas uruntque trahuntque. (0728B)
Occiduunt autem quosdam, quosdamque suadent
Amnis adire vada. Hoc una nostri resonabant:
Ambusti Sequanae ad pelagos concurrite, vobis
Quo reparent alias reddendo iubas mage comptas!
Fortis Odo innumeros tutudit. Sed quis fuit alter?
Alter Ebolus huic socius fuit aequiperansque;
Septenos una potuit terebrare sagitta,
Quos ludens alios iussit praebere quoquinae.
Hisce prior mediusve fuit circumve nec ullus;
Fortiter ast alii spreta nece belligerabant;
Verum stilla quid est simplex ad caumata mille? (0728C)
P geminum fidos raro quamvis vegetabat,
Mque truces posthac chile - seranta chile id extat -
Hice recenter eunt vicibus turrim, iuge foedi
Ingeminant bellum; clamor fremitusque fit altus,
Ingentesque replent voces hinc inde ruentes
Aethera, saxa fremunt parmas quatientia pictas,
Scuta gemunt, galeae strident traiecta sagittis.
Huc praeda redeunt equites, certamina stipant,
Incolumes adeunt speculam saturique ciborum,
Anteque durcones multi repetunt morientes,
Quam lapides iaciant illamque gravent lapidando.
Dulce quibus flamen Danae spirantibus aiunt,
Quaeque suo lacerans crines lacrimansque marito:
« Unde venis? fornace fugis? scio, nate diabli,
Hanc nullus poterit vestri superare triumphus?
Non tibi nunc cererem vel apros bacchumque litavi? (0728D)
Tamque cito quare repedas ad tegmina stratus?
Haec iterum gestisne tibi poni? (0729A) redeunte
Elluo, sic alii? similem mereantur honorem! »
Clibanus ob humile quantum speculae sinuatus
Saeva per ora duit quamvis ignobile nomen.
Ima dehinc ardent eius disscindere scisci:
En inmane foramen hians, maius quoque dictu!
Apparent penitus proceres iam nomine citi,
Cristatosque vident cunctos, quibus atque videntur,
Conspiciuntque viritim omnes non introeuntes.
Horror enim vetuit, quod non audacia sumpsit.
Orbita mox a turre teres iaculatur in illos,
Bis ternis arcens animas direxit Averno,
Perque pedes tracti numerum complent morientum. (0729B)
Tum foribus posuere larem, Vulcania cura;
Hinc multare viros rentes et perdere turrim.
Fit rogus horribilis, fumusque teterrimus inde
Nubila militibus miscet, succedit et umbris
Scilicet arcs piceis, hora veluti diuturna,
Nam tulit haec minime sufferre diu sibi notos,
Sed nostri Dominus miserescens vertere iussit
In sortem caecam populi nebulam generantis.
Fortius ille furens Mavors regnare sategit.
Signifer en geminus concurrit ab urbe benigna
Lancea bina gerens speculam conscendit, amictum
Auribus immodicis croceum formido Danorum;
Tunc centena quium pepulit cum sanguine vitam
Centeno catapulta nimis de corpore pernix,
Hospiciumque comas ducti lintresque revisunt. (0729C)
Lemnius hic moritur claudus, magno superante
Neptuno, humectant latices incendia fusi.
Pestiferae gentis miles percussus acerbo.
Rotbertus felix iaculo spiravit ibidem,
Atque Deo pauci vulgo periere iuvante.
Erubuere tamen posthac veluti lupus audax
Nil rapiens praedae. repetitque quidem nemus altum,
Subtilemque nimis secum retulere fugellam.
Tercentum exanimos flentes Charone receptos
Nox comitans, turris studuit vulnus medicari.
Haec duo bella sui residens in limite currus
Ante November adest, gelidus supplere Decembri,
Solibus is caudam ternis quam caederet anni. (0729D)
  Sole suos fulvo radios fundente sub ethre
Sorte Dionisii lustrant equidem recubantes
Macharii Sequanae ripas, et castra beatum
Germanum circa teretem componere vallis
Commixto lapidum cumulo glebisque laborant.
 Post montes et agros, saltus, camposque patentes
Ac villas equites peragrant peditesque cruenti,
Infantes, pueros, iuvenes, canamque senectam,
Atque patres natosque necant, necnon genetrices:
Coniugis ante oculos caedem tribuere marito,
Coniugis ante oculos strages gustat mulierem,
Ante patrum faciem soboles necnon genitricum!
Efficitur servus liber, liber quoque servus,
Vernaque fit dominus, contra dominus quoque verna. (0730B)
Vinitor agricolaeque simul cum vitibus omnes
Ac tellure ferunt crudeles mortis habenas.
Francia iam dominisque dolet famulisque relicta,
Heroe gaudebat nullo, lacrimisque rigatur.
Nulla domus stabilis vivo regitur dominante.
A tellus opulenta gazis nudatur opimus,
Sanguivomis, laceris, atris, aedacibus aequo
Vulneribus, praedis, necibus, flammis, laniatu,
Prosternunt, spoliant, perimunt, urunt, populantur
Dira cohors, funesta falanx, cetusque severus.
Posse favebat eis actutum, velle quod ipsum
Omnia se visum gestabant ante cruentum.
Valles diffugiunt humiles, tumidi prius Alpes,
Arma, simul diamant lucos cum corde fugaci.
Nemo patet, fugiunt omnes, heu! nemo resistit. (0730C)
Sic decus a regni pro posse tulere venusti,
Sic celebris specimen cimbis portant regionis!
Terribiles inter acies tamen adstitit acta
Parisius ridens media inperterrita tale.
 Ergo bis octonis faciunt mirabile visu,
Monstra rotis ignara, modi compacta triadi,
Roboris ingentis, super argete quodque cubante
Domate sublimi cooperto. Nam capiebant
Claustra sinus archana uteri penetralia ventris
Sexaginta viros, ut adest rumor, galeatos. (0730D)
Unius obtinuere modum formae satis amplae
Completis autem geminis, ternum peragendo
Mittitur arte fala vexare falarica binos
Artifices nervis iaculata uno quoque plectro.
Sic nobis loetum primi meruere paratum;
Mox monade necata obiit saevissima dias. (0731A)
  Mille struunt etiam celsis tentoria rebus
Tergoribus collo demptis tergoque iuvencum.
Bis binos tressisve viros clipeare valebant,
Quae pluteos calamus vocitat cratesve latinus.
Nox nullam recipit requiem nullumque soporem;
Veloces acuunt, reparant, cuduntque sagittas,
Expediunt clipeos, veteresque novi efficiuntur. (0731B)
 Cumque senis Foebi fulgor iam scandit in almas
Quadrigas agilis, noctemque repellit opacam,
Atque suos oriens oculos demittit in urbem,
En proles Satane subito castris furibundae
Erumpunt, trepidis nimium telis oneratae;
Ad turrim properant, tenues ut apes sua regna
Distentis adeunt humeris casiaque thimoque
Arboreisque simul vel ameni floribus agri:
Haud secus infelix populus contendit ad arcem
Pressis fornicibus humeris ferroque tremente.
Ensibus arva tegunt, Sequanam clipeis, et in urbem
Plumbea mille volant fusa densissime mala
Atque serunt pontes validis speculas catapultis.
Mars hinc inde furit surgens, regnatque superbus;
Totius ecclesiae cumvexa boando metalla
Flebilibus vacuas supplent camoribus auras.
Arcs nutat, cives trepidant, ingensque tubarum
Vox resonat, cunctosque pavor cum turribus intrat. (0731C)
Hic proceres multi fortesque viri renitebant;
Antistes Gozlinus erat primas super omnes,
Huic erat Ebolusque nepos Mavortius abba;
Hic Rothbertus, Oddo, Ragenarius, Utto, Erilangus;
Hi comites cuncti, sed nobilior fuit Odo,
Qui totidem Danos perimit, quot spicula mittit.
Dimicat infelix populus pungnatque benignus.
Tres armavit atrox cuneos, quibus obtulit arci
Maiorem, picto ponti geminosque parone,
Hanc sat opinati superare, hunc si potuissent.
Haec bellum patitur, multo maiora set ille;
Haec depicta gemit vario sub vulnere rubra,
Ille virum luget vires obitusque fluentes.
Sanguine nulla via urbis adest intacta virorum,
Prospiciens turrisque nichil sub se nisi picta
Scuta videt, tellus ab eis obtecta latebat.
Inde super cernens lapides conspexit acerbos,
Ac diras, ut apes dense, tranare cateias. (0731D)
[Iuppiter aspiciens dardos prospexit acutos]
Inter sese aliud turrimque nichil metit aether.
Vox inmensa, metus maior, strepitusque fit altus.
Hi bellant, isti pungnant, resonantibus armis
Praelia Normanni exacuunt crudelia sane. (0732A)
Nullus habet terrae totidem qui vivere natus
Indutos gladiis pedites spectaret in unum,
Et tanta miraretur testudine picta.
Hac sibi confecere polum vitam nutrientem,
Quem nullum superare caput cupiebat eorum,
Ast infra capiunt tetre necis arma frequenter.
Mille dabant pungnam pariter stantes in agone,
Mille simul, turrim quoniam contingere cuncti
Haud una poterant, turmis certare studebant. (0732B)
Arcs speculans, nudis quoniam chelis inimicus
Ingeminat populus certamen et ore patenti,
Erectas taxos arcos convertit in uncos;
Unius hinc iaculum transmittitur os in apertum,
Quem subito conans alius clipeare migrantem,
Nempe cibum gustat primus quem repserat ore,
Ad veniens autem numerum qui clauderet almum
Hos nitens geminos auferre latenter, et ipse
Perculsus faretra, turri veniam quoque poscit.
Sub clipeo illos alii conduntque trahuntque,
Unde furore nimis pingues bellum renovarunt.
Scuta cient planctus, saxis ferientibus, ipsa,
Sanguineasque vomunt voces galeae subeuntes
Aethera, crudeli lorica mucrone foratur.
Respiciensque suas et quos fundaverat artus
Omnipotens fabricas modicum Danis superari,
Exhibuit nostris vires animosque valentes,
Inpertitus eis sensus equidem tremebundos.
Tum pereunt miseri, pluresque vehuntur ad altos
Ponentes animas torquentibus arma faselos.
Iam Titan celeres missos praemittere curat
Ocaeano, pompare thoros otium quibus abdat. (0732C)
Torvaque plebs quae iam cecini tentoria turri
Texta tulit silvis flenti, caesisque iuvencis,
Quis noctem quidam bello quidamque sopore
Praeteriere, quibus circumtrivere meatus,
Pennivolas acies vibrari felle madentes,
Militibus noctu eximiam cernentibus arcem.
 Mane quidem flagrante novant certamina plenis
Arma trucum terris fixa testudine giro.
Certabant plures alii fossata studere,
Quae circa resident illam, sulcosque replere;
Hinc glebas specubus frondesque dabant nemorosas,
Atque suo segetes etiam fetu viduatas,
Prata simul, virgulta quoque, et vites sine gemmis,
Hincque senes tauros pulchrosque boves vitulosque,
Postremumque necant elegos, heu! (0732D) quos retinebant
Captivos, sulcisque cavis haec cuncta ferebant,
Idque die tota stantes agitant in agone. (0733A)
 Hocce pius cernens praesul, clara lacrymando
Voce vocat domini Salvatorisque parentem:
Alma redemptoris genetrix mundique salutis,
Stella maris fulgens cunctis praeclarior astris,
Caede tuas praecibus clemens aures rogitantis;
Si tibi me libeat missas umquam caelebrare,
Impius atque ferox saevus crudelis et atrox,
Captivos perimens, laqueo necis inretiatur!
Arce repente volans telum deferre sategit
Antistes Gozlinus, huic quod flendo precatur,
Qui vinctos vinctus mortis dimisit habenis,
Atque miser sociis tendit clipeumque pedemque.
Os solvit, virtute ruit, sulcosque replevit
Mensurans terram, spirans animam male natam,
Captivos iuxta tritos gladio nimis eius. (0733B)
 Urbs in honore micat celsae sacrata Mariae,
Auxilio cuius fruimur vita modo tuti;
Hinc indicibiles illi, si forte valemus,
Reddamus grates, placidas reboemus et odas,
Vox excelsa tonet, laudesque sonet quia dignum:
Pulchra parens salve Domini, regina polorum,
Nostra nites altrix, orbis constas dominatrix;
Quae saevis manibus Danum gladioque minace
Solvere Luteciae plebem dignata fuisti,
Luteciaeque satis poteras conferre salutem,
Quae lubrico Salvatorem cosmo genuisti.
Caelicoli caetus, virtutes ac dominatus,
Primatusque, potestatesque, thronique polorum,
O genetrix sobolis summi regis celebranda,
Te gaudent, recolunt, laudant, venerantur, adorant,
O felix uteri thalamo quae claudere mater,
Quem coeli nequeunt, tellus, vastum mare, quisti;
Atque tuum delecta patrem nobis peperisti. (0733C)
Luna micans solem multo plus te renitentem
Fudisti terris, et eas quo plena manebas
Inradiando, genus nostri lapsum reparasti.
Ergo cui, regina poli, conponere quibo?
Sanctior es cunctis, sexu felicior omni.
Cultorum miserere tui iam nata potentis;
Gloria, laus et honor, radiansque decus tibi semper;
Sit benedicta Dei mater sceptris in Iesu.

( Hic ad oram codicis legitur DIAERESIS.)
 Foebus abit, noctisque redit caligo serenae,
Excubiisque nequam turris saepitur opimis. (0733D)
Aurora girante polos, girantur et arces;
Mortiferis siquidem telis quatientibus illas,
Arrietes conflant, unumque locant ab eoo
In turrim, contemplatur septentrio celsa
In portas alium; tenuit contra latus eius
Oc que sidens ternum. Magno cum pondere nostri
Tigna parant, quorum calibis dens summa peragrat,
Machina quo citius Danum quisset terebrari;
Conficiunt longis aeque lignis geminatis
Mangana quae proprio vulgi libitu vocitantur,
Saxa quibus iaciunt ingentia, seo iaculando
Allidunt humiles scaenas gentis truculentae. (0734A)
Sepe quidem celebrum cervice trahunt elegorum,
Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas.
Immunis clipeus fractu nullus fuit hictus,
Quem talis tetigit, non ullus morte misellus.
Ast infelices foveas supplere falanges
Nequiquam tendunt, potuere replere nec ullam.
Nitebantur enim arietibus pessumdare turrim;
Quos quoniam nequeunt aequis deducere campis,
Corripiunt ternas rabidi kimbas satis alta
Frondivagis equidem silvis gravidare flagrantes,
Postremum Vulcanus eis inponitur ardens.
Flammivomas oriens dimittit eas pedetemptim,
Anguinisque trahebantur ripas secus ipsae
Ad pontem, seu conspicuam conburere turrim. (0734B)
Silva vomit flammas, arent latices pelagique,
Terra gemit, virides herbae moriuntur ab igni;
Lemnius atque potens Neptuno stat pede trito,
Regna poli furvus penetrat, nubesque peragrat.
Hinc tellus et ager, limfae caelique cremantur;
Urbs luget, speculaeque timent, et menia deflent;
Heu, quam magna oculis manant lacrimosa beatis
Flumina! Dant pulchri iuvenes, sed et alba senectus,
Merentes gemitus, matresque iubas laniando
Terga dabant siccae, crinesque per arva revolvunt -
Hae colafis nudata suis iam pectora tundunt.
At secuere genas aliae lacrimis madefactas!
Tum trepidant cives, cunctique vocant celebrandum
Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis! (0734C) -
Parisius praesul fuerat sanctissimus olim,
Inlustrabat eam cuius venerabile corpus -
Menia Germani nomen recinunt, et in omni
Exclamat miles specula primique virorum:
O famulis, Germane, tuis succurrere disce!
Littora seu liquidi laticis pelagus ciaet altum,
Sidereosque thronos quibus emicat, ut iubar almus
Verberat innumerus, echo comitante, boatus;
Germanum respondet et urbs vocitantibus ipsum.
Concurrunt matres pariter iuvenesque puellae
Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata.
Infelix et ob hoc populus subiit nimis alta
Gaudia, subsannans cives Dominique catervam. (0734D)
Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis,
Argutoque tument horum distenta boatu
Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno
Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo,
Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris!
At Deus omnipotens omnis fabricae raeparator
Orbis, adest praecibus Sancti rogitatus, et ipse
O Germane, venis humili succurrere plebi
Auxilio, lapidumque salire struem super altam
Flammivomas puppes, pontem ne lederet ulla,
Ipse coegisti, pontem sustentat is agger. (0735A)
Continuo Domini populus descendit ad ignes,
Quos mergens in aquas, naves cepit sibi victor;
Hincque Dei sumpsit felix gaudere caterva,
Unde prius dixit gemitus magnosque dolores.
Sic nostris geritur, bellumque diesque recedit,
Noxque falam gurdis mandat custodibus ipsam.
Sole suas nondum claras subeunte quadrigas,
Sub luce reveunt crates sua ad oppida furtim,
Arrietes, carcamusas vulgo resonatos,
Dimisere duos; pallos vetuit removere;
Quos nostri capiunt gaudenter depeculantes.
Rexque Danos retulit Sigenfredus super omnes,
Quem turris metuit proprios sibi vellere ocellos.
Sicque, iuvante Deo, durus Mavors requievit. (0735B)

( Ad oram cod., EPISINALIFFA).
Ianuarii suprema dies statuit triduana,
Haec finire sequens studuit certamina mensis.
Tercia lux huius fuerat belli, recolendae
Sancta genetricis tunc purificatio Christi,
Quae nostre tribuit plebi gaudere triumpho.
( An. 886.) Praeterea conscendit equos avibus otiores
Infortuna cohors, repetens partes orientis,
Francia quas nondum populatas tristis alebat.
Cuncta prius dimisa necans, magalia poscit
Quae Rotberto aderant Faretrato agnomine claro;
Cuius erat miles tantum obsequio modo solus,
Una domus retinebat eos. Miles seniori:
Normannos contemplor, ait, cursim venientes! (0735C)
Rotbertusque suum cupiens admittere scutum,
Nil vidit, quoniam populus suus abstulit illud,
Quem Danicos iussit cuneos idem speculari.
Ense forum nudo petiit tamen obvius illis,
E quibus occidit geminos, et tertius ipse
Incubuit morti, nullo sibi subveniente.
Unde nepos eius nimium tristans Adalaelmus
Consulis intererat populo, cui talia dixit:
Eia viri fortes, clipeos sumatis et arma,
Ulciscique meum raptim properemus avunclum!
Haec, inquit, villam petiit, congressus acerbis
Ilicet hos vicitque trucidavitque nefandos;
Normanno villam victor moriente replevit.
Nil reliqui, prohibente fuga, retulere paroni
Haec eadem Rotbertus erat nitens operari. (0735D)
 Post aequor residens almi niveam secus aulam
Scandere Germani temptant crebrius vocitati,
Eius qua speciem constat lucere sepulchri.
Hic iacuit suimet iugiter venerabile corpus,
Nobiliusque monasterium cunctis fuit illud,
Nustria quae refovere sinu discebat in amplo. (0736A)
Hinc propriis fuerit famulis gestatus in urbem.
Ipse Danos, quicumque dabant vestigia prato,
Militibus speculam cernentibus urbis in eius
Rure sitam, fugiente mora tradit capiendos.
 Ecclesiam cuius penetrans lacerare fenestras
Ictibus arboreis unus vitreas lanionum,
Continuo amenti rabie confunditur atrox
Curribus Eumenidum piceis artatus ab almo,
Morsque sequens miserum perdit, pietate remota,
Hisque fatigatus causis inferna petivit.
Mi Germane sacer, cura ne spiritus olim
Illa meus subeat, cuius miracula canto. (0736B)
Haec et quo supplere queam, faveas, precor, alme;
Summa patris summi, natique, rogato, columba
Ore meo sedeat, mentem repleat, pie domne,
Actibus atque sacris virtutum floribus ornet,
Expulsis sestrice sacra vitiis procul atris.
 Torriculi scandens alius sublime cacumen,
Mutat iter per quod subiit, gressus quoque volvit
Ardua praecelsi nimium per culmina templi;
Ossa cui fraegere sacri fastigia tecti,
Germani meritis urgentibus. Hoc super urbis
Pergama stans venturus Odo rex prodidit omni
Stipanti semet plebi, digito manifestans.
Ipse Danum semet retulit vidisse cadentem.
 Tercius adveniens oculos direxit in amplum
Mausoleum Sancti, nolens quos liquit ibidem. (0736C)
Quod subiens quartus, superis est demptus ab auris,
Obticuitque sub occidua mox sorte sopitus.
 Fortunate tui quintus, Germane, parentis
Accelerat reserare thorum; primo sed adempto
Percutit hinc saxo proprium pectus, patientem
A cathedra cogens animam decedere pestis,
Quae nolens baratri tetigit caenacula tetri.
Inlustrem sobolis sanctae servat genitorem
Dextera, leva sacram prolis retinet genetricem;
Est Eleutherius pater, est Eusebia mater.
 Proh dolor! en medius cecidit pons nocte silenti,
Obsitus alluviis tumida bachantibus ira.
Nam sparsim Sequana circumfudit sua regna,
Exuviisque suis obtexerat aequora campum. (0736D)
Australis gestabat eum vertex, sed et arcem
Quae tellure manet Sancti fundata boati. (0737A)
Urbis inherebant dextris, alter sed et altri..
Mane quidem surgente Dani surgunt simul acres,
Atque rates subeunt, armis onerant clipeisque,
Transque natant Sequanam, turrim cinguntque misellam.
Multa dabant illi densis certamina telis.
Urbs tremuit, lituique boant, lacrimisque rigantur
Moenia, rusque gemit totum, pelagusque remugit.
Aera circumeunt lapides et spicula mixtim;
Exclamant nostri, clamantque Dani simul omnes;
Terra tremit, nostri lugent, laetantur et illi.
Dumque volunt, cives nequeunt succurrere turri
Atque viris bello deferre iuvamen anhelis,
Quos valide numero bellantes sub duodeno
Rumfea vel formido Danum non terruit umquam. (0737B)
Difficile est dictu bellum, set nomina subsunt:
Ermemfredus, Eriveus, Erilandus, Odaucer,
Ervic, Arnoldus, Solius, Gozbertus, Uvido,
Ardradus, pariterque Eimardus, Gozsuinusque.
Seque neci plures sociarunt ex inimicis.
Hi quoniam nequeunt animis curvarier atris,
Aestibus accingunt carpentum arentibus arcis
Ante fores gurdi miserandae gramine plenum;
Fulmineisque velut Foebo sub rura procellis
Nox vacua celi specie confunditur alta,
Fas nulli arridente suum contemnere doma -
Haud secus occuluit fumus speculam catapultis
Inmersis aliquantisper fervore tonante. (0737C)
Quisque rogi proprios flatus ne clade perirent
Accipitres loris permisit abire solutis;
Quem dum iam cupiunt omnes extinguere, desunt
Vasa quibus possent latices haurire fluentes.
Namque Danum formidabant ausum fore nullum
Aequora iam Confessoris contingere gressu,
Pansa prius propter meritis miracula Sancti.
Haud modicam retinent solum nisi quippe lagenam,
Quae claram iaciendo focos Sequanam super altos,
Servantum fugit digitis dilapsa sub illos;
Vulcano periit claudo Neptunus inermis.
Larque super turrim saliit, contrivit et omnem.
Robora congeminant gemitus oppressa sub igni,
Plus bello dominante rogo. Dimittitur illa
Militibus, pontis subeunt extrema relicta.
Prelia constituunt illic nova sevaque saevis,
Donec ad alta caput flexit Phoebus vada ponti. (0737D)
Pila dabat rupesque simul celeresque cateias
Plebs inimica Deo, pransura Plutonis in urna;
Sed quia conflictus talis superare nequibat
Militibus clamare: Fidem cepit, sed inanem,
Ad nostram properare, viri, nolite timere!
Pro dolor! (0738A) alloquiis sese credunt male finctis,
Sperantes praecio redimi potuisse sub amplo;
Non alias vere caperentur luce sub illa,
Heu, nudi gladium subeunt gentis truculentae,
Et coelo mittunt animas livore fluente;
Martyrii palmam sumunt caramque coronam. (0738B)
 Mox reliquis ut visus adest gentilibus Erveus,
Rex, quoniam facie splendens formaque venustus,
Creditur, atque sui donis grassante tuetur;
Protenus intuitu fuso cernendo sodales
Dilectos plecti, tamquam leo sanguine viso
Ipse furit, conansque manus vitare tenentum,
Undique vi voluit semet ceu nexus, ut arma
Sumeret, ulcisci proprios socialeque vulnus;
Obtentuque carens ipso, sic insuperata
Limphantes potuit qua voce tonavit in aures:
Cedite me tensa cervice, pecunia prorsus
Nulla meam tractet vitam, morientibus istis!
Vivere quid sinitis? Frustratur vestra cupido!
Quae lux haud eius, micuit sed crastina flatu.
Quae voces, quae lingua, quod os, aedicere possunt
Bella tot his prato egregii commissa relati?
Quotque necaverunt Normannos hic? quot et urbi
Duxerunt secum vivos! Iam nullus eorum
Tunc audebat agrum Sancti conscendere latum.
Quorum, prae terrore, virum certamina promo,
Corpora crudeles Sequanae tradunt sine vita,
Laus corum iugiter nomenque per ora virorum,
Insignesque simul mortes et bella volabunt,
Sol radiis donec noctis pompare tenebras,
Luna diem, stellae pariter conponere discant. (0738C)
Prosternuntque dehinc speculam de morte dolentem
Custodum. Cecidit telo quatiente Danorum
Signifer; hic artus misit flatumque Charoni.
Nemo meis super hoc dictis insurgere bello
Decertet; siquidem nemo nil verius ullus
Expediet, quoniam propriis obtutibus hausi;
Sic etiam nobis retulit, qui interfuit ipse
Atque natando truces gladios evadere quivit.
 Tum Sequanam saliunt, Ligerumque petunt patriamque.
Has inter geminas peragrant praedam capientes,
Quam regio ipsa meo pandet iussu dominante. (0738D)
Interea sperans Ebolus, fortissimus abba,
Gentiles quod in hanc issent cuncti, prope solus
Arce ruit, dardumque ferens castella petivit
Illorum, hastamque vibrans proiecit in ipsa;
Non sonipes retulit nobis hunc, nec tulit illuc. (0739A)
Confestim socium nixus munimine, saeva
Castra petit, murosque ferit; quo Lemnius adsit
Ipse iubet; pugnant nostri, constantius illi;
Argutus nimium fremitus iam fumat ab illis,
Exiliuntque foras, vulgusque fugant sine tactu,
Extiterant plures quoniam nobis; tamen illis
Obvius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros.
Haud illum fuerant audentes tangere ferro;
Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset
Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro,
Ast animas propria de sede repelleret omnes;
At quia militibus caruit, sic ludere cessat.
 Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis,
Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum,
Ne pigeat capta turri producere, quaeso,
Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno
Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando
Distentum variis tractum gazis tamen olim

( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.)
Mi soboles, aliquis censere potest? (0739B) Etiamsi
Affuerint cunctae volucres, erumpere voces
Tot nequeunt, hominum quot equum pecudumque boumque
Sublegere mihi natos natasque suumque;
Flumina balatu agnorum, mea graminae laeta
Prata sonant denso mugitu tempe iuvencum,
Cervorumque nemus rauco clamore remugit,
Grunnitusque mei silvas scindebat aprorum.
Haec mihi subduxere truces, si noscis et audis! (0740A)
 Haec oculis equidem petii, sistens super urbis
Moenia, nec visu claudebantur neque ritmo;
At quoniam cingi nequeunt pratis nec ab agris,
Efficitur bostar Germani antistitis aula,
Completur tauris, succulis, simisque capellis.
Longa trahunt illic suspiria tumque dehiscunt,
Corpora flant dulces ventos cruciante dolore.
Adveniunt stabulatores, ea ferre quoquinae
Nitentes, cum iam maneant epulae innumeratis
Vermibus, ecclesia quorum fetore repleta;
Exportant, Sequanae referunt, non nempe quoquinae,
Ecclesiamque piant bovibus, nec caeditur ultra.

( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.)
Legisti praedas, etiam cognosce trophea!
Restitit oppida quaeque capi supraema voluntas;
Obfuit at, Domino tribuente, infirma potestas. (0740B)
Carnoteno innumeros conflictus applicuerunt
Allofili, verum liquere cadavera mille
Hic quingenta simul, rubeo populante duello.
Una dies istum voluit sic ludere ludum,
His ducibus, Godefredo, nec non et Odone;
Belligeri fuerant Uddonis consulis ambo.
Idem Odo praeterea opposuit se saepius illis,
Et vicit iugiter victor. Heu, liquerat illum
Dextra manus bello quondam, cuius loca cinxit
Ferrea, pene vigore nichil infirmior ipsa!
Nec satius quicquam sortiti apud hi Cinomannos,
Haud equidem reliquae cesserunt suavius urbes.
Iam quia Apollo rogat, calamus requiem mereatur.


HOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, De bello Parisiaco, 1'
Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, VERSICULI AD MAGISTRUM DACTILICI. <<<     >>> TERMINATUR I, ORDITUR II BELLORUM PARISIACAEPOLIS CODICELLUS.
4054w 23.123141050339 s