Abbo_Sangermanensis_cps2, De bello Parisiaco, 1aHOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, De bello Parisiaco, 1a'
Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, LIBER I BELLORUM PARISIACAE URBIS. <<<     >>> INGREDITUR III CLERICORUM SCILICET DECUS TYRUNCULORUMQUE EFFECTUS [utilitas].hide dictionary links

(PL 132 0740B) TERMINATUR PRIMUS, ORDITUR SECUNDUS BELLORUM PARISIACAEPOLIS CODICELLUS.

(0739)
Surgito Musa celer, lampas accendit eoa
Climata, luciferam propera praevertere plantam.
Saxonia vir Ainricus fortisque potensque
Venit in auxilium Gozlini, presulis urbis,
At tribuit victus illi laetumque cruentis
Heu paucis, auxit vitam nostris, tulit amplam
His predam. Sub nocte igitur quadam penetravit
Castra Danum, multos et equos illic sibi cepit.
Agmen Ainrico cedente nimis lanionum,
Efficitur celsus nimium clamor fremitusque;
Deserit unde quies nostros, et menia vallant.
Inmodicas voces flavere Dani morientes,
Inmenso resonant cives clangore, paventes
Ut solitum paterentur ab his ex more laborem. (0739D)
Sic et Ainricus postremum castra reliquit,
Culpa tamen, fugiente mora, defertur ad arcem.
Pila ministrabant acidas referendo salutes.
Ianua militibus reseratur, comminus acre
Urgetur bellum, clipei labuntur et enses. (0740C)
Vita meos adamat dextros oditque sinistros,
Infestos adamat mors, vita gubernat amicos.
Inde sopor repetit cives miserosque fugella.
 Rege Sigemfedo simul ast Odone loquente,
Protenus a specula currentes agmine multo,
Ducere forte truces secum conantur Odonem;
Qui primum feriendo, falae fossata volatu
Transsiliit propero, clipeum gestansque cateiam.
More suo functus bello versus stetit heros,
Exiliere viri domino suffragia dantes,
Nobilibusque stupent eius super artibus omnes.
 Conspiciens Sigemfredus nostros in agone
Esse feros, inquit sociis. Hanc linquite sedem,
Hic non stare diu nostrum manet, hinc sed abire! (0740D)
Ergo suas ut Ainricus secessit ad aulas,
Germani teretis contemnunt litora sancti,
Aequivocique legunt, cuius factis bene vescor,
Circumeunt castris aequor, seo et undique vallo
Clauditur a dominusque meus, quasi carcere latro,
Ipse nichil peccans; murus circumdedit eius
Ecclesiam nostro celsam cogente reatu. (0741A)
  Denique rex dictus denas capiens argenti
Sex libras nitidi nobis causa redeundi,
Normannis sese cunctis comitantibus, optat
Mel dulcis fluvii limfis conferre marinis,
Qualiter osque freti caudam Sequanae rapit albam
Equoreumque caput pennis quatitur Sequaninis
Ostentare; sed his autem nolentibus, infit:
Eia Dani, muros urbis lustrare potentes;
Pergama circumquaque viri vestite valentes,
Et scapulas arcu validisque honerate sagittis!
Quisque ferat lapides, sed et undique tela ministret!
Hoc etiam bellum conabor et ipse videre!
Quo sermone quiescenti, surgunt simul omnes,
In-que-sulas penetrant, urbis sedes quibus extat,
Menia circumeunt trucibus gladiis honerati. (0741B)
Degressique foras nostri circumdare turres,
Occidunt reges geminos pluresque aliorum,
Fallacesque fugam diamant verique triumphum.
Amnis in auxilium nobis Sequanae fuit altus,
Quos sorbens penitus mersit, transmisit Averno.
Sigemfredus ovans, ridens morientibus inquit:
Nunc vallate viri pinnas, urbem capitote,
Mensurate metris aedes, quas hic habitetis!
Inde suis: Abeamus, ait, tempus venit ecce,
Quo gratum fuerit nobis istinc abiisse!
Mox hilaris Sequanam liquit pro munere sumpto.
Sic alii facerent, eadem si tunc meruissent.
 Quis sentire potest, patula quod subditur aure? (0741C)
Terra gemat, pontusque, polum, latus quoque mundus:
Gozlinus, Domini praesul, mitissimus heros,
Astra petit Domino migrans, rutilans velut ipsa,
Nostra manens turris, clipeus, nec non bis-acuta
Rumphea, fortis et arcus erat, fortisque sagitta!
Heu! cunctis oculos fontes terebrant lacrimarum,
Atque pavore dolor contritis viscera scindit.
Tempestate sub hac Hugo princeps obit abba,
Evrardo Senones viduantur praesule docto;
Gaudia tunc hostes adipiscuntur sua laeti.
 Qui vigiles madidae per opaca silentia noctis
Germanum nitida clarum vidisse figura
Se perhibent, moetasque sui lustrasse locelli,
Lumine gestantem rutilanti sepe laternam,
Quo sancti redolent artus forsan tumulati. (0741D)
 Instabant eius festae sollemnia lucis;
Obiurgantur et hi castellanis, quia sacra
Non celebrant, alto inde ruunt cum mente cachinno.
Mergitibus plaustrum per rura movent gravidatum,
Cuspide terga boum verso nimium stimulantes. (0742A)
Protinus his propriae claudis sine crimine causae
Connectunt alios, pluresque dehinc aliosque;
Certabant elegi scapulis cornuque invenci,
Iamque lavant proprias rubeo de sanguine costas,
Nonque valent axem terris disiungere fixum,
Attonitique stupent domni miracula nostri.
Solvuntur tauri, stimulusque ferox requievit.
Lux segetis recidiva rotas spoliis vacuavit,
Atque suis clodum revocavit motibus axem.
 Effugiens horum quidam iussus iugulari,
Templa subintroiit Sancti, tenuit quoque bustum,
Pellitur inde miser profuga pietate necandus;
Vae miseris! multant elegum, multantur et ipsi;
Quod munus dederant socio, simili pietate
Germani meritis nactum cuncti meruerunt,
Caelitus afflicti nimium pro talibus ausis.
Unde sacerdotes statuere, locum venerantes,
Qui missas cursusque sacros illis celebrassent. (0742B)
Tunc omnes cuiquam prohibent hinc tollore quicquam;
Quod violans unus, proprio deferre cubili
Ecclesiae tegmen studuit; sub quo manifeste
Effigies eius repetita fuit puerilem,
Scilicet eventu nulli similante minuta,
Nota quibus fuerat pridem, nec noscitur ullo
Oppido, miror ubi venae nervique laterent,
Ossaque fugerunt pariter fugiente medulla,
Viscera speluncae tenuis foveam petiere.
Maior habebatur magnis - mirabile factum -
Is qui nuncque minor pueris moriens patet esse,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras!
 Visus adest cuidam Domini sanctissimus idem. (0742C)
Pectore carpenti requiem per nubila noctis
Marcelli sanctis precibus necnon Clodoaldi
Accipiens liquidam manibus benedicere limpham,
Unde rigans urbem, graditur per menia circum;
Huicque viro proprium promsit nomen, sed et urbi
Spem spondens, faciem liquit se conspicientem.
 Nobilis hac et in urbe fuit vir carne liquescens,
Deficiens etiam flatu metuebat obire,
Castellumque capi Normannis tempore in ipso.
Attulit huic cives somnus se linquere velle,
Urbs armis quoniam cunctis deserta manebat;
Clericus inde venustatis mirae astitit illi
Ore loquens placido, rutilans vultuque sereno:
Quid metuis? surgens tremulos depone timores,
Oblitaque fuga quamplures cerne paratos
Ad bellum! Surgens alacer, muros videt omnes
Vallatos cuneis iuvenum galeis oneratum. (0742D)
Voxque tonat: Tutoribus his defenditur haec urbs;
Ast ego sum Germanus, ait, huius quoque praesul.
Confortare, nihil formidabis, quoniam nunc
Faucibus haud sceleratorum grassabitur haec urbs! (0743A)
Affatur sanctus, redamatque virum caro flatus;
Affatur felix, fugitque virum mala pestis;
Alloquitur Sanctus, lecto surrexit egrotus;
Almis faminibus sospes procedit egrotus,
Explicuit visu noctis quod noverat ipse.
 Luce dehinc quadam, dum gestabatur et almi
Militibus propriis corpus per moenia circum,
Urbanis septem sectantibus omnipotentem
Perrogitando Deum votis sub voce canora,
Caeditur allofilo de portatoribus unus
Nomine Gozbertus caclo, percussor in umbras
Tartareas fugit moriens, icto patiente
Nil super hoc lapidis iactu, Sancto auxiliante. (0743B)
Interea caedis validae corrupta procellis
Urbs patitur gladium exterius, loeti quoque pestis
Eheu nobilium plebes penitus laniabat;
Interius nec erat nobis tellus, obeuntum
Que praebere sepulturam membris potuisset
Comminus; ulla dies nec erat, quae non generasset
Urbanos interque suburbanos truculentos
Bella, nec ulla abiit prope quae non interfectos
Pestiferos secum duxisset ad antra gehennae.
 Rex igitur venturus Odo transmittitur inde
Francorum Karolo suprafato basileo,
Quatinus auxilio caeleri succurreret urbi.
Post nullus procerum remanet nisi Marcius abba,
Sepe supra cuius memoratio scripta relucet.
Ipse aequites ex more Danum vestire coegit
Sex solos, redeunte die quadam, super arva
Transque volant illi Sequanam camposque peragrant.
Ex variis plenos armis sevoque sopore
Normannosque necant totidem fuerant quot et ipsi. (0743C)
Nascitur hinc strepitus castris; horum resonante
Voce, truces carpunt clipeos nostrique carinam.
 Nostra Dionisii tondebant littora sancti
Pecora, quae duxere sibi crebro speculata;
Verum illis Ebolus ingiter fuit obvius abba,
Qui quorum comitem quadam stravit vice telo;
Unde Dani linquunt ripam, referuntque cadaver.
Mox Ebolus senos equites dimisit ab arce,
Quattuor hi ternosque necant certamine diro.
 Nocte quidem cives crebrius pecorum sub opaca
Custodes adeunt, quosdamque fugant, aliosque
Attribuunt iugulis, hoc egeruntque frequenter;
Indicioque tulere Danos urbi sine flatu
Atque simul vivos, ut sic credi potuissent. (0743D)
 In-que-sulam penetrant solito quadam vice ritu,
Moenia qua resident urbis saevi trecenti;
Protinus ense quium bino stravere novenos,
Vulnera deposuere quibus triginta, nec extat
Posse datum quarti lumen spectare diei.
Congressi nostrum gemini, qui morte fruentes
Egregia sanctos vexere pedes super astra;
Nam senior Segebertus erat, iunior Segevertus. (0744A)
 Forte deinde tribus cuneis cinctus galearum
Armipotens montis super Odo cacumina Martis
Enituit, cuius clipeos novus inradiavit
Sol, croceo Oceani thalamo vastipcde spreto;
Hunc prius elios adamans quam rura salutat,
Quem visu capiunt cives, et amore sub alto.
Ast hostes prohibere fores turris cupientes,
Transsiliunt Sequanam, vallantes littore circum.
Reddidit Odo tamen castellanis equitando
Se, medio inter sevos, Ebolo reserante
Huic portas, cunctique stupent hoc nobile factum.
Hinc eius socios retro statim redeuntes
Ferreus insequitur hostis, post terga meando;
Plus geminis etiam leugis interfuit illis
Dictus Adalelmus superis pridem comes; idem:
Eia, suis inquit, satius pergamus in illos,
Quam nos hic illi inveniant! (0744B) Adalaelmus hoc inquit;
Pestiferi petiere fugam, nostrique tropheum.
Scuta tonant, dardique volant, et corpora Danum
Consulis arva tegunt, gladio regnante Adalelmi.
Non dimisit eos, donec repedare coegit
Ad fluvium, posthac et ovans vitorque reversus.
 En et Ainricus, superis crebro vocitatus,
Obsidione volens illos vallare, necatur.
Inque suos, nitens Sequanam transire Danorum
Rex Sinric, geminis ratibus spretis, penetravit
Cum sociis ter nam quinquagenis, patiturque
Naufragium medio fluvii, fundum petiturus,
Quo fixit, comitesque simul, tentoria morti.
Hic sua castra prius Sequanae contingere fundum
Quo surgens oritur, dixit, quam linquere regnum
Francorum, fecit Domino tribuente quod inquit. (0744C)
  Denique cum medius Titane incenditur orbis,
Cumque sitit tellus pecorique libet magis umbra,
Silibat et gratus silvas zephyrus per amenas,
Pergama loetiferis stipantur ab hostibus urbis,
Quae passim patiebatur certamen, et unum
Bellabant muri, speculae, pontes quoque cuncti,
Pugnabat pelagus, contra tellus magis ampla.
Classica valde tonant, mensis discedere cives;
Eus, clamant litui, convivia temnite cuncti!
Urbs terrore, simul cives, invaditur omnis;
Nullus in urbe locus fuerat, qui bella lateret.
Pila falas, laceraeque tegunt nimium catapultae
Arva, velut pluviae, plumbi nec non onerosi
Poma dabant peltis gemitus et grandia saxa;
Haec nobis illi tribuebant praemia semper. (0744D)
At contra lapides rapidos pariterque balistas
Direxere feris nostri, celeresque sagittas.
His aer seritur hinc inde volantibus amplum;
Non inter coelos aliud tranabat et arva.
Mars magis atque magis regnat timidusque superbit
Virgo Dei Genovefa caput defertur ad urbis,
Quo statim meritis eius nostri superarunt;
Inde fugaverunt etiam pinnis procul illos. (0745A)
Robore qui multus fuerat sed corpore parvus,
Gesserit hoc miles quinis comitatus ab armis,
Gerboldus, nusquam cuius petiit catapultae
Sanguinei rostrum siccam sine fluminis unda.
Partibus ex aliis longe surgunt acriora
Praelia, plangores clipeique cient galeaeque
Stridores; nostri bellant, sed fortius illi.
Defecere fatigati bello quoque dextri.
Pro dolor! alta nimis flentes lamenta trahebant.
Cana senecta gemit multum florensque iuventa;
Plorabant monachi, lacrimatur clericus omnis,
Aera voce tonant, luctus sed et ethra facessit.
Hi tristes animos urbem metuendo revelant
Hoste capi; caelo laeti torquere cachinnos,
Moenia vocisonos rentes lucrare, severi. (0745B)
Femineusque iubas sexus lugens lacerando,
Verrebat terras proprio de crine soluto.
Eheu! nuda suis quatiebant pectora pugnis,
Un-que-gulis facies secuerunt tristia ac ora.
Voce rogant lacrimosa omnes: Germane beate,
Auxiliare tuis, alioquin nunc moriemur!
O pie nunc succurre citus, succurre, perimus!
Germanum reboat tellus necnon fluviusque,
Littora, et omne nemus pariter circum resonabat:
O Germane sacer, nobis miserere, rogamus!
Templorum campana boant merentia, clamant,
Vocibus his et humus tremuit, flumenque remugit;
Urbs extrema verens instantis carpere lucis
Omina, lamentis lacrimans spargebat amaris. (0745C)
 Omnibus, en Germanus adest, recolendus in orbe,
Corpore subsidioque simul, nil vota moratus,
Quo maiora tenebantur certamina Martis,
Signiferosque Danum lucrari morte coegit,
Atque dehinc alios perplures, protenus urbe,
Ponte simul pellens illos; quem maxima turris
Ante suos domnum speculans congaudet ocellos.
Unde fatigati vires revocant sibi fortes,
Atque resistere decertant bellando protervis,
Qui turrim repetunt, pontem vel menia linquunt.
Mille simul speculae stabant, omnes quia pugnae
Multo non una poterant numero prohibente.
Dilabuntur humi vario traiecta mucrone
Viscera, quo pluvie celo ratibusque feruntur. (0745D)
 Iam capiente iubar migrans sub marmora Tetis
Oceano, foribus turris submittitur altus
Valde focus; flammae praecelsa cacumina turris
Cingebant, armis pugnant ignique sinistri.
Linquitur arcs dextris, valvasque iubent aperire,
Optantes prorsus praeciosam scandere mortem
Plus, quam fallacum fidei committere semet. (0746A)
Nemo stetit supra speculam, solus nisi sepe
Iam Sancti famulus dicti, lignum Crucis almae
In flammas retinens, oculis haec vidit et inquit;
Densus enim fumus nimium velaverat illam.
Tum portis igitur reseratis, aridus ense
Portu ni madido moritur Vulcanus inermis,
Subtilemque fugam petiere cadavera torvi
Multa reportantes secum, Mavorsque quievit.
Haec virtute Crucis sanctae victoria nostris
Caeditur, et meritis Germani antistitis almi,
Quem reveunt ad bassilicam Stephani quoque testis
Gaudentes populi praecelsa te reboantes
Voce: Deum te laudamus, dominumque fatemur! (0746B)
Urbis erat praesul clarus, tutamen et urbis
Mesticiam alterutrim nactae sie letitiamque.
 Funditus his animo versus, tamquam mare choro
Cernere, Francigenis inquit, proparate sub urbem
Sexcentis statum nostris suggestibus aptum.
Talia me coram fures ? (0746C) Iussis opus addunt
Dum tamen hos trames revehit primatis ad aulam,
Sectantur, glomerant cuneos posterga nefandi,
Committunt, superant,, cedunt, fugiunt, moriuntur,
Templa fugax coetus penetrat confinia muris
Victorum, gemini quandam - mirabile narro -
Ecclesiam inrumpunt, farsam de morte relinquunt;
Post et equos saltu repetunt paribusque coherent;
Sic ternis Sequanam Martisque cacumina stratis
Sexcenti copulant ex milibus, hinc remeantque;
Namque triumphantes fratrum promsit geminorum
Fama fuisse Teoderici procerum ast Aledramni.
 En princeps de quo canitur, circumdatus armis
Omnigenis, caelum veluti splendoribus astreis,
Induperator adest Karolus, comitatus opimo
Diversi populo labii, tentoria figens
Sub Martis pedibus montis, speculamque secundum. (0746D)
 Redditur ecclesiaeque diu pastor viduatae
Nobilis egregiusque sacrae pompatus honore
Totius Anschericus virtutis germine clarus;
Annuiturque feris licitum Senones adeundi,
Septies argenti libris causa redeundi
Martis mense datis centum sua ad impia regna.
Tunc glaciabantur torpentis saecla Novembris,
Sic Karolus rediit, moriturus fine propinquo. (0747A)
  Nomina, tunc ensem quorum perpessa fuisti,
Nec vocitare prius, pigra o Burgundia bello,
Nustria praecluibus thalamum nisi comeret altis
Iam tibi consilio facilis, verum modo iam scis
 ( An. 887.) Inde revertentes prato sua castra reponunt.
Iam dicto, templum Sancti velut ante colentes.
 Quattuor hic dominusque mei. Germanus in usum
Contractos nimium membris priscum revocavit,
Motibus atque suis admoverat organa fibris,
Subducto genibus dudum pedibusque parato
Iure suo; extinctisque fenestris unius orbi
Restituit radios solis spectare micantes. (0747B)
 Beisino huc adiens inter saevos comitatu
Laesa nihil quodam, meritis sed tuta Beati
Femina, post quaedam meruit lumen quoque caeca,
Cuius ad accubitat puteus vestigia, cuius
Qui potabit aquas, extemplo, febre laborans,
Auxilio Sancti fidens capiet medicinam.
 His panem cupiens quaedam componere, iussit
Vi sibi scotta Danum deferri - namque sacerdos
Templa tuens, puteum vendebat egris praecio amplo -
Depositus flammae panis, mox ipse figuram
Sanguinis accepit rubeam; post altera forte
Scitur vi conans latices, hausisse cruorem.
 Quis tanti peragrare potest miracula sancti?
Ora mihi si mille aderant, totidem quoque linguae
Vocibus explentes aer caelumque boatu,
Gesta mei narrare patris numerumve nequissem. (0747C)
Hic Germanus, hic est, qui passus adhuc renitere
Haud mundo cunctis nimiumque stupenda peregit,
Fundere signa prius didicit genetricis in alvo,
Anteque virtutem celsam quam cernere lucem.
Talia quis, lector, sanctorum gesserit umquam?
Caedo, sacer forsan, sodes, babtista Iohannes;
Ergo meus similis Germanus huic habeatur.
Iste cadaveribus ternis vitam revocavit,
Restituens lapsis proprias sedes animabus.
 Urbs age Parisius sub quis defensa fuisti
Principibus?

( Ad oram cod., Vox URBIS.) « Me quis poterat defendere, primas
Hic nisi Germanus, virtus et amor meus omnis? (0747D)
Post regem regum sanctamque eius genetricem
Rex meus ipse fuit, pastorque, comes quoque fortis;
Hic ensis bisacutus adest meus, hic catapulta,
Is clipeusque, patens murus, velox sed et arcus. »
His quia sat silvae resonant, filomela quiescat. (0748A)
  Plectra revolvamus vocis post terga stuporum
Foedere quo fragili fuerant infecta loquamur,
Agmina Normannum Francis e finibus antra
Ad sua nolentum descendere, sed Sequanina
Immo fluenta cupiscentum, tua rursus adire,
Quae argentum sibimet retinendo novalia monstrent,
O Burgundia non; simulata cupido latebat;
Quod sequitur cordi affuerat, sed hoc tamen ori.
Concipiunt igitur Thetis nitendo quadrigas
Munere clam gratum pontes transcendere iusto. (0748B)
Ilicet Anscherici defertur episcopi ad escas;
Ast Ebali ferclis inerant Titane secante
Lucifluam cernente poli gnomone figuram
Multiplici remo contundere pocula limfae
Scandere gentiles undas conclamat eoas
Parisius; surgit securus uterque ciborum,
Arma ciunt, ripasque legunt, pinnasque facessunt.
Hic Ebalus raptat cordam vibratque sagittam;
Quam nauclerus in ascellam per navis iatum
Praevius accepit, modicum terebroque foratum.
Sic auriga necis casus pelagique faselus
Quin patitur; restant igitur caeduntque sub arcem.
Acephali; quoniam Christum perdunt, caput ipsum. (0748C)
 At vero veniam deposcunt, obsidibusque
Iusiuranda parant, aliud non tangere litus
Ni Sequanae, gressumque referre cito, velut ante;
Nam nobis dederant tranquillum Matrona flumen
Quidquid alit, solito securum quod vocitamus.
Hoc nostris violare Danos ingens erat horror,
Unde forum foedus pariter commune fiebat,
Una domus, panis, potus, sedes, via, lectus,
Commixtum sibimet populum mirantur utrumque,
Quod pactum Senones primum statuere migrando
Hactenus et servaverunt, quoad usque secundo
Menibus invitis superos latices adipisci
Fas meruere dato barcas per flumina raptant.
Eheu, catholicos secum per littora vitae
Bisdenos siquidem aut necibus lorisve plicarunt. (0748D)
Mox adhibent propriis vitam sine mandere castris
Vallatam geminis mortem sine tegmine prunas,
Quae nostri praecibus sperarunt tuta tenere
Securum frangunt, Senones tempnunt, Matronamque
Aequoreo curru sulcant. Mandatur et urbi. (0749A)
Guttura millenis crepitant; planctu quoque, bombis;
Pax communis abit, foedus pessumdatur omne.
Continuo cuncti torvos disquirere cives
Urbe, foro, currunt, aliqui si forte paterent.
Euax, inveniunt quingen, plagisque trucidant.
His miscuit praestans Ebolus Mavortius abba,
Ni cupidus nimium, lascivus, et omnibus aptus;
Nam pulchre nituit studiis, quae gramma ministra
Foederis antistes causa permisit abire
Anschericus tentos, potius concidere debens.
Inde feri Meldis feriunt, urbem quoque vallant. (0749B)
 ( An. 888.) Interea Karolus, regno vita quoque nudus,
Viscera Opis divae conplectitur abdita tristis,
Laetus Odo regis nomen regni quoque numen,
Francorum populo gratante faventeque multo
Ilicet, atque manus sceptrum, diademaque vertex.
Francia laetatur, quamvis is Nustricus esset,
Nam nullum similem sibimet genitum reperire
Nec quia dux illi Burgundia defuit, eius
Nustria ad insignis nati concurrit honorem.
Sic uno ternum congaudet ovamine regnum.
Praeterea astutos petiit praeceps Aquitanos;
Mox sibi subiectis, Francorum regna revisit,
Moenia Meldis adhuc Danis stipantibus urbis,
Cui praesul fuerat residens in ea Segemundus,
Praesulis Anscherici Tetbertus, belliger heros,
Germanus, consul. (0749C) Minime Delius neque Febe
Apportabat ei spatium, iuge sed sibi bellum
Undique constat, eisque tamen per multa resistit.
Perdidit innumeros, quotiens ex agmine saevo
Exiliens, citra muros pessumdare tetros.
Flamina quot tulerat telis, orare nequibo.
Pro dolor! armipotens inter mortalia defit
Arma ruens, nunquam sibi principe subveniente,
Exitiumque polis posthac cum praesule capto
Passa luit; regi hinc felix micat omen Odoni! (0749D)

( Ad oram cod., HYRONIA.)
 ( An. 889.) Denique Luteciae revolant ad culmina tutae.
Convocat huc omnes proprios per regna morantes,
En, sine iam numero numerum praestans Odo nectit.
Francigeni approperant alta cum fronte superbi;
Calliditate venis acieque, Aquitania, linguae,
Concilioque fugae Brugun- adiere -diones.
Sessio fit non longa satis frustrata triumpho. (0750A)
  Nescio quis socios lusit Danosque cecidit
Non paucos, modico quamvis, ut fama, popello,
Quo ventus veniens, Ademarus nomine dictus.
 Sclademarusque dehinc binos iugulis dedit, isque
Deditus est idem primus; primum duit umbris
Luteciae torvum, postquam primo patuere.
Principium gladii tenuit finemque recepit,
Hoc super infidos, illum corpus super eius
Rotberti fuerat pugnax comitis Sclademarus.
Dispulerat galeas terror propriumque sub urbem
Lunatas stadiis libitum peltas trecentis. (0750B)
 Praeterea quadringentis a mille remotis
Acefalos prostravit humi peditum comitatus
Agmine tercentum pastor, certamine acerbo
Nobilis Anscherichus, pollens ex Virginis ore;
Sic alacres spolium revehunt ad moenia multum
Urbani, praestante Deo qui regnat ab alto.
 Expediamus abhinc dignos Odone triumphos.
Falconem vocitant equitum quo millia vicit
Dena novemque dehinc Montem peditumque profana.
Hoc illi vicibus peperit natale tropheum
Lux praecursoris Domini catecasta Iohannis.
Quippe latus utrimque viris comptus clipeatis
Mille, legebat iter, quando tyronis ab ore
Venantis canibus lepores nemorosa per arva
Panditur adventare aequites per millia sevos. (0750C)
Id scutumque simul recipit, colloque pependit;
Armaque cum sociis stringit, penetrans inopina
Praelia. Solamen celeste petit, rapit atque
Viscera, deponunt alii clipeos, animasque;
Terga parant reliqui regalibus in quibus armis
Ex pueris libuit ternis requiescere Odonis.
Tunc dixit propriis: « Istos fortasse secuntur
Ast alii, idcirco pariter statum glomerate;
Si fuerit verbum super hoc, ne differat ullus! »
Adiecit: « Subeam tumulum specularier ipse;
Si vos perculerit clangor, nullum mora vincat! »
Cornu suum poscens, scopulum scandens, videt ecce
Armisonos lento pedites incedere gressu;
Tunc tuba cuius ab ore boans, mox omnia late
Excitat, anfractusque per astra per arva volabant,
Omnibus atque modis solido fractoque ciebat. (0750D)
Omne nemus responsa dabat voci famulando,
It tuba cum celeri bombo per cuncta elementa.
Nil mirum, quoniam regale caput tonat, inquam. (0751A)
Ergo sui infrenant currus, saltu quoque scandunt,
Allofilum in medium migrant, unusque securis
Vibratu pepulit, conum de vertice regis
In humeros lapsum; Domini verum quia christum
Tundere praesumpsit, ventum de pectore iecit
Hospite continuo iaculator principis ense.
Pugna adolet, ponunt animas cum sanguine gurdi;
Infames traxere fugam, primasque tropheum
Milia tot Foebo stravit spectante sub uno
Perpete tum gladio, donec a finibus illos
Francorum sequitur, prohibet. ( An. 892.) Verum nihil illud
Ad suimet requiem iuvit, quia mox Aquitanos
Linquere se, numenque sui postponere, novit.
 Appetit ergo furens illos, vastans populansque
Arva modo vulgus; quamvis concludere nisus
Urbes adversus, minimum tamen aucta facultas. (0751B)
Forte sed insurrexit eis, spreto aetheris arce
Sole sub undivaga posito testudine ponti,
Consul Ademarus, regi copulatus eidem
Progenie, cuius memini. Proserpina dudum
Huic cessit, cuneos dum profligavit Odonis;
Umbra fugat stellas, Ademarus ab agmine vitas;
Dormit Odo, consanguineus sua proterit arma.
Astra micant, primas vigilat, sed et avolat ipsa
Regia mox consanguinitas de sanguine laeta.
Talia cur siquidem recinam cum gesserit olim
Nam libuit regi dare propugnacula fratri
Rotberto Pictavis, Ademaro tamen haud sic
Nempe sibi cepit, plus se quia diligit illo. (0751C)
 Inde Limovicas adiens Arvernicaque arva,
Praevalidas Wilelmi acies secum videt hostis,
Ni congressuras fluvius medio prohiberet.
Perdidit ergo suos illic Wilelmus honores,
Ugoni, regnante datos, qui Bituricensis
Princeps extiterat consul; quare fuit actum
Hos inter geminos comites immane duellum.
Mille super centum defleverat inclitus archos
Claromontinsis Wilelmus Ugone negatos;
Iste minus numero secum maiore remotum.
Hic Ugo dum tandem capitur mucrone Wilelmi,
Supplicat, ut pietas eius succurreret illi.
Olli tam sero per verba measse respondit,
Ocius et dicto trans pectora lancea transit. (0751D)
Ugonis intererant cuneis Rotgarius atque
Valde viri Stefanus fortes, perplura Wilelmi
Loeta suis dantes, alter comes Ugoniusque
Ipse nepos, alter miles Stefanus nimis audax.
Proh dolor! Ugo necem flesti, Wilelme tropheum. (0752A)
 ( An. 893.) Nuncius interea regalem concutit aurem,
Gallia quod mentita sibi sit, portat in ore,
Gnati pressa iugo Karoli collum Lodovici,
Qui vocitatus ut celo prenomine Balbus.
( An. 893.) Inde movens, callem, Germanica quis sibi regna
Naviter acciperet, temere disquirere vadit.
Clarus Odo castella petit, vincitque duelles,
( An. 894.) Hincce fugat Karolum facie cunctosque sequaces,
Delius ut pellit tenebras, ut Lucina athomos;
Admittit humiles dudum cervice superbos.
( An. 895.) Sermo quis effari poterit, quotiens fuga celsi
Arnulfi induperatoris genitum tulit ense
Odonis Cendebaldum post terga tonante? (0752B)
Subsidium Karoli, virtus, spes, hic in Odonem;
Cuius ad obtutus audacia non tamen umquam
Applicuit; verum nihil id requiei fuit illi.
 ( An. 896.) En iterum misero gemitu loquor affore sevos
Allofilos. Terram vastant, populosque trucidant,
Circumeunt urbes pedibus, regnantis et aedes,
Ruricolas prendunt, nexant, et trans mare mittunt.
Rex audit, nec curat, Odo; per verba respondit.
O quam responsi facinus non ore dedisti
Tale tuo. Demon certe proprium tibi favit;
Non tua mens procurat oves Christo tibi missas?
Longius ille tuum forsan nec curet honorem. (0752C)
Haec ubi fata receperunt probitate neglecti,
Exultant hilares, barcas agitantque per omnes
Gallia quis amnes fruitur, terram pelagusque
In ditione tenent, totum tutore ferente!
 Francia cur latitas vires, narra, peto, priscas.
Te maiora triumphasti quibus atque iugasti
Regna tibi? Propter vitium triplexque piaclum.
Quippe supercilium Veneris quoque feda venustas,
Ac vestis preciosae elatio te tibi tollunt!
Afrodite adeo, saltem quo arcere parentes
Haud valeas lecto, monachas Domino neque sacras;
Vel quid naturam, siquidem tibi sat mulieres,
Despicis, occurrant? Agitamus fasque nefasque. (0752D)
Aurea sublimem mordet tibi fibula vestem;
Efficis et calidam tyria carnem preciosa. (0753A)
Non praeter clamidem auratam cupis indusiari
Tegmine, decusata tuos gemmis nisi zona
Nulla fovet lumbos, aurique pedes nisi virgae;
Non habitus humilis, non te valet abdere vestis. (0754A)
Haec facis; haec aliae faciunt gentes ita nullae;
Haec tria ni linquas, vires regnumque paternum
Omne scelus super his Christi, cuius quoque vates,
Nasci testantur bibli: fuge, Francia. ab istis!
 Psallere non tedet; defit tamen actus Odonis,
Nobilis is quanquam mulcet superas adhuc auras.
 Flagito, quo positor possim per amena polorum
Hoste canas, lector, gratarier atria victo. (0753)

EXPLICIT SECUNDUS PARISIACE URBIS BELLORUM PRESULISQUE GERMANI MIRACULORUM LIBELLUS.


HOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, De bello Parisiaco, 1a'
Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, LIBER I BELLORUM PARISIACAE URBIS. <<<     >>> INGREDITUR III CLERICORUM SCILICET DECUS TYRUNCULORUMQUE EFFECTUS [utilitas].
3828w 19.09415602684 s