Abbo_Sangermanensis_cps2, Sermones, 5HOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, Sermones, 5'
Abbo Sangermanensis, Sermones, SERMO IV. IN COENA DOMINI. Ad poenitentes reconciliatos. <<<     >>> ACHERII MONITUM AD LECTOREM.(Spicilegii tom. I, pag. 336.)hide dictionary links

(PL 132 0770D) SERMO V. De fundamento et incremento Christianitatis.

Pensate, fratres charissimi, et considerate toto corde vestro, et tota anima vestra, quam magnum nomen sit Christianitas, et quomodo crevit et diffusa est per omnes gentes totum habitantes mundum. (0771A) Nulla siquidem causa fuit unquam, nullum quippe regnum, nulla prorsus aedificatio urbium cum toto labore constructa, quemadmodum Christianitas, quam nostra quotidie prava destruit vita. Et quamvis crevisset Christianitas, eiusdemque sacra religio cum molestia dictu ineffabili, tamen omnem utique superstitionem et mortiferam gentilitatis idololatriam gloriose vicit, et ad pulverem usque prostravit. Suos denique observatores sancta Christianitas, quae est civitas Dei, ad perfectionem conduxit. Nec mirum est, si res perfecta perfectos facit. Unde est ergo Christiana religio profecta? Ex fundamento videlicet immobili, omniumque firmissimo rerum fundatarum. (0771B) Super hoc quidem fundamento veraci assertione loquitur Apostolus, dicens: « Nemo potest aliud fundamentum ponere, praeter id » fundamentum Christianitatis, « quod iam positum est (I Cor. III, 11) . » Ipsum etiam appellat vates David pavimentum, dicens: « Adhaesit pavimento anima mea (Psal. CXVIII, 25) . » Hoc igitur fundamentum, sive pavimentum est Iesus Christus Dominus noster, super cuius mortem fundata est Christiana religio. O quantus labor aedificandae Christianitatis! (0771C) Animadvertite vos Deicolae, quam inenarrabili tormento mortis stabilivit noster Dominus Ecclesiam Christianitatis, quam exosi iustitiam male dissipant, ac pro ea fundanda, sed et stabilienda per diversa mundi climata sustinuit Dominus Iesus Zabuli tentamenta, hominum opprobria, sputa, spineam coronam, tandem vero terribilem crucis necem, inque manibus ac pedibus clavos formidolosae molis; simulque sanctus in sancto Christus latere ultro lanceam suscepit.

Praeter id tamen sacramentum catholici cultus, omnia quae operatio divina creavit saecula et gubernat, sine ulla quidem molestia plene condidit et moderatur. Siquidem in ipso formationis mundi principio creavit coelum et terram, angelos, aerem, et aquam de nihilo absque ulla onerositate. (0771D) In primo etiam die mundi fecit lucem de nihilo; secundo autem die statuit firmamentum in medio aquarum sine quolibet sudore; tertio edidit species maris et humi, cum surculis radicitus terrae inhaerentibus; quarto luminaria coeli de luce, quae in primo die patuit facta omni procul gravedine; quinto creavit natatilia et volatilia de aquis ullo sine dolore; sexto quidem die plasmavit caetera animantia, hominemque partim de humo, partim ex nihilo. Et haec omnia quidem suaviter, et sine quavis amaritudine Dominus noster patravit Iesus Christus, Dei scilicet Filius manens semper cum Patre, et Spiritu sancto personaliter Trinitas, substantialiter Unitas. Verum non sic leviter primo et novissimo collibuit Omnipotenti qui fuit mortuus, et ecce est vivens in saecula saeculorum, habens claves mortis et Erebi; illi, inquam, non placuit tam leviter cultum orthodoxae religionis pullulare. Quomodo igitur libuit illi? Estote, fratres, vehementer intenti, ut auditu cordis percipere queatis. (0772A) Nam crucis aram subiit, ubi et seipsum iecit fundamentum Christianitatis, et suis sequacibus praetendit exemplum eiusdem perficiendae religiositatis

Huius autem et pavimenti memor et exempli beatus infit apostolus Petrus: « Christus, inquiens, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius (I Petr. II, XXI) . » Christus Dominus ideo vitam carnis amisit, quo stabiliret Ecclesiam Christianitatis, quam iudices iniquitatis caeca cupidine incessanter evertunt. Christus Deus idcirco suum corpus salutiferum sepulturae tradidit, quo omnis sacrilega cupiditas in aeternum sepulta iaceret, sicque muta iugiter quiesceret. Christus Deus pro eo morte carnis mortem animae occidit, quo humanae carnis aviditas in homine simili Deo mortua semper existeret. (0772B) Caeterum Omnipotens, Vita, Christus a mortuis resurrexit, apostolos firmavit, in vastum orbem contra lupos ut oves destinavit. Illos quoque primos armis verae Christianitatis vestivit, suaque praelia quo fortiter pugnarent cum benedictione praecepit.

Ita perpendite, fratres, quanto labore, quantisque tribulationibus propagaverunt apostoli, id est arbores paradisi et columnae, Christianitatem coeli et regnum coelorum in terris, et sedem Dei aedificaverunt invitis principibus orbis, qui appellantur lupi, et sunt titiones inferni. Igitur singuli singulas, quibus Christianitatis ovilia cuderent, elegerunt apostoli provincias, quidam vero ampliores. Andreas videlicet Christianitatem in Achaia aedificavit emptam crucis patibulo, Aegea proconsule inferni titione facto. (0772C) Thomas quoque in India citeriore quatuor lanceis perforatus, ex totidem corporis partibus aulam Christianitatis stabilivit, rege Mesdeo resistente, et ob id in stipulam Erebi verso. Bartholomaeus aeque in finali India truncatione capitali claustra Christicolae fidelitatis viriliter fundavit, rege expugnabili Astyage. Matthaeus etiam Christum Aethiopiae indidit in Hyrcanum regem, martyrioque ibidem solidavit. (0772D) Christianitatem Simon quoque et Iudas apostoli in regno Persidis sui duntaxat fundamenti imitatores Christi, dogmata Deicolae religionis cordibus innumeris profanorum infuderunt; ob quod itaque pretiosissimum facinus a sacerdotibus idolorum interfecti, et sibi, omnique Persidis regni Ecclesiae obtinuere polum, redactis eisdem sacerdotibus in fomitem ignis Averni. Siccine propagata est Christianitas, quae est civitas Dei, saevis mortibus fundata propagatorum. Iacobus quoque beatissimi Ioannis evangelistae germanus, quin etiam sui homonymus Domini nostri Iesu Christi frater, ob fidem sanctam in Samaria atque Iudaea stabiliendam similiter occubuerunt: alter quidem gladio Herodis, alter vero lethifero ictu cuiusdam fullonis lapidibusque Iudaeorum velociter obrutus. Ioannes nihilominus suorum condiscipulorum Christo charissimus, fluenta sophiae ab herili pectore hausta Asiae propinavit, Christique Christianitatem sponsam ibidem honestissime constituit. (0773A) Philippus sic etiam nihilominus coelestem docens vitam, hoc est Christianitatem, claustra eiusdem religionis potissimum Illicinae fixit. Itaque non voluptates carnis, nec deliciae, neque huius saeculi divitiae, nec honores plantaverunt Christianitatem per orbem, sed tristes mortes apostolorum eorumque doctrinis obtemperantium: primum tamen salutiferam, et Christi semper multiplicantis genimina totius sacrosanctae religionis a suo nomine ubique regnorum sole clarius effulgentis.

Beatissimi quoque principes apostolorum, Petrus et Paulus, incipientes a Iudaea Christum praedicare, Christianitatem quoque plantare cum multis tribulationibus per diversas urbes, earumque regiones, Romam tandem pervenerunt, ubi et caput orbis erat, et primates mundi manebant, ac proinde omnium conventus nationum illuc confluebat. (0773B) Attendite, fratres, Romam ubi consistebat Nero imperator duntaxat subterioris mundi (alter enim est superior et sidereus), necnon et Simon Magus infinitae peritus malitiae: illuc convenerunt apostoli principes a Deo constituti super omnem terram, quatenus scilicet diabolo et membris eius, Neroni et Simoni auferrent principatum mundi, ac regi superno, cui iure debetur, restituerent: quod quidem ita, gratias Deo, factum est. Siquidem tantam tamque spatiosam ibidem coelestes legati plantaverunt Christianitatem, ut eadem totum pene repleret mundum, quin etiam omne in eo collideret idolum. (0773C) Hoc tamen opus divinae religionis omni laude dignissimum pollere et crescere intuens, ac indolens hostis antiquus possessor Neronis, Magique Simonis, suasit eis qui erant titiones Erebi, occidere legatos Christi, qui erant arbores paradisi; pro eo quod ipsi verbis atque miraculis Christum, eiusque cultum totis viribus satagebant plantare: econtra vero Simon et Nero explantare certatim contendebant quantum valebant. Talis nimirum labor aedificandi bonum, illudque evellendi ardebat inter athletas Dei et stipulas aveni. Verum ne diuturnitatem pateretur huiusmodi certamen, quatenus Nero Simonem Magum crederet esse Deum, immundis spiritibus se vehentibus coepit idem volare; Paulus orare, Petrus Satanae imperare, Magum volantem praecipitare; cuius itaque perditi ob ultionem cives Dei Nero reddidit astris, Petrum videlicet cruce, Paulum vero capitis amissione. (0773D)

Sic igitur pretiosis mortibus apostolorum, sanctorumque cunctorum, praecipue martyrum, diversis interitionibus plantata est Christianitas et stabilita, et fundamento eius Christo per orbem incrementata. Beatorum quoque confessorum sanis tam exemplis, quam dogmatibus est deinceps illuminata. Deinde Christianitatis monasteria et claustra pii reges, eorumque religiosi proceres ubique fundaverunt, suisque rebus cum donis ditaverunt. (0774A) Quin etiam principes, qui erant inclyti urbium possessores, dimiserunt eas, Christique aulas in eisdem urbibus condiderunt, statuentes ibidem episcoporum cathedras, quibus corda et animae fidelium credentium indesinenter in Deo firmarentur. Se quoque, suaque omnia, villas scilicet et fiscos tam his sedibus, quam monasteriis tradiderunt, satisque adiecerunt ibidem die ac nocte Christo servientibus tam canonicis quam monachis. Siquidem pro certo sciebant ipsi primates nullo melius alio modo dies constare, ac fine tenus mundi perseverare stabilitam coelitus Christianitatem.

Ergo hanc religionem tam Deo charam, tamque humanis animabus salubrem, proh dolor! quotidie dissipant illi qui nunc sunt principes mundi; reges videlicet, comites, vicecomites, consules, proconsules, eorumque vicarii, vassi dominici, horum satellites, omnesque mali iudices. (0774B) Auferunt namque perversa calliditate urbalibus ecclesiis, necnon monasticis, res, et villas, quibus debent episcopi, monachi et canonici vivere. Diversis plane dolis et fraudibus praedicti invasores ecclesiae destruunt praesidia Christianitatis, hoc est, sedes episcopales et monasteria, praedis scilicet, rapinis, precariis falsidicis, manufirmitatibus iniquis. Habentes enim eas, inscriptum contemnunt reddere censum. Sic autem res Christi transferunt sibi in praedium et allodium possessores sacrilegi: interdum vero violenter easdem res ecclesiae diripiunt, sibique illicite possident. Quamobrem multa iam scimus et videmus monasteria a clericis derelicta propter res quippe unde vivere deberent illis ablatas. (0774C) Ergo quidnam sunt aliud tales sacrilegi, praedones, violenti raptores, nisi titiones inferni, et escae diaboli et explantatores paradisi, qui est Ecclesia Christi? Prorsus nullum alium comedunt cibum diaboli in inferno, nisi animas eorum, qui res ecclesiarum Dei devorant, depopulantes, vel iniuste possidentes. Certe animas eorum omnibus horis post terminum praesentis vitae doverant daemones, et devorabunt in aeternum. Vae vobis, praedones, raptores ecclesiarum et pauperum earum! Revera quotidie veniunt illi pauperes ad tumulos sanctorum, clamantes se occidi a praedonibus fame et nuditate. Sed quid erit illis talia facientibus mala ecclesiis, earumque ministris Dei, atque vernaculis? Vera et perpetua poena. Deinde quidnam proveniet ministris Dei, eorumque pauperibus famulis huiusmodi mala innumera patientibus? (0774D) Vere aeterna gloria si tamen patienter tolerant adversa.

Ergo, fratres, qui veri estis Christiani, nolite pseudochristianos timere graviter vos quotidie opprimentes. Nempe si illi vos devastant, Deus et Dominus noster Iesus Christus, cuius nomen habetis, ipse vos honorat, suisque facultatibus quotidie ditat, ut non tam ab hostibus efficiamini pauperes, quam ab ipso Deo divites. (0775A) Sic nempe nos hortatur Scriptura: « Timentibus Deum nunquam deficient bona (Psalm. XXXIII, 11) . » Et rursus inquit Propheta: « Nunquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem (Psalm. XXXVI, 25) . » Et: « Spera in Domino, et fac bonitatem, et pasceris in divitiis eius (Psal. XXXVI, 3) . Scitote igitur, fratres, quia nullam rem ita se nunquam diligere Deus ostendit, quomodo Christianitatem. Etenim ipsam appellat in Scripturis suam civitatem, in qua sibi complacet continuo habitare. De qua civitate sic ait Propheta: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psalm. LXXXVI, 3) . » Plane haec eadem civitas, id est Christianitas, vocatur sponsa Agni, hoc est Filii Dei. (0775B) Unde profecto testimonium perhibet beatus Ioannes in Apocalypsi, dicens: « Locutus est ad me unus ex septem angelis dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam Agni (Apoc. XXI, 9) . Gaudeat ergo omnis plebs Christiana, quia vocata est et facta est sponsa Agni, hoc est Fili Dei. Coelestis nihilominus Ierusalem nuncupatur Christianitas, probante eodem Ioanne in eadem Apocalypsi: « Vidi, inquit, Ierusalem descendentem de coelo, ornatam auro mundo, et lapidibus pretiosis intextam (Ibid., 10) . »

Laetetur itaque omnis Christianitas per universum orbem dilatata, pro eo quod meruit vocari sponsa Christi et civitas Dei, quam de coelo descendentem asserit Apocalypsis evangelistae. Revera quidquid de terra coepit, terrenum est; omne autem terrenum transitorium est, id vero quod transitorium est vile est. (0775C) Igitur Christianitas quae est Dei civitas, quae est sedes Dei, unde legitur, « Deus sedet super sedem sanctam suam (Psalm. XLVI, 9) , » non coepit de terra, sed de coelo descendit in suo gloriosissimo auctore Christo: quapropter Christianum nomen non est terrenum, catholica religio non est transitoria, sed perpetua: nec vilis est, sed charissima Christo tanquam sua caro, tanquam sua anima, quam morti tradidit pro christianitate quae est thronus eius, ecclesia eius templum eius est: « Templum, inquit Apostolus, sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17) » Christiani. Ostium autem et ianua et porta huius civitatis et templi est Christus Dominus et Deus noster. Huic etiam puto Iacob patriarcham dixisse: « Vere locus iste sanctus est, et nihil aliud est, nisi domus Dei (Gen. XXVIII, 16) , » quae est Christianitas, et « porta coeli, » quae est Christus. (0775D) Sic ipsc approbans: « Ego, inquit, sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Ioan. X, 9) . »

Ergo, fratres, certemus cunctis nisibus, celsis quoque desideriis, denique orando sine intermissione, uti docemur apostolica voce, quatenus immensa Dei miseratione digni mereamur fieri magis ac magis intrare per illud ostium, ac quotidie idonei cooperatores existere civitatis Christi, et crescere in ista valle lacrymarum de virtute in virtutem, donec videamus Deum deorum in coelesti Sion. (0776A) Iam siquidem in illa congratulatur suo auctori Christo, suoque congaudet fundamento maxima pars Christianitatis, summi scilicet apostoli, sanctique martyres, venerandi confessores, sacratae virgines; semper orantes, qui sumus eiusdem religionis reliqua species, et adhuc terreni mole corporis vexamur et gravamur, illis sociemur charitate indesinenti, contemplatione perenni, laetitia inenarrabili.

Qua de re, fratres, sicut portamus nomen Christi, nomenque civium iam coelestium, ita oremus, ut sectemur et imitemur sacra eorum vestigia et exempla, quatenus et nomine et vita dignemur eorum collegio. Enimvero omnem terram in qua exivit sonus eorum; omnes quoque partes orbis ad quas pervenerunt verba eorum (Psalm. XVIII) , comprehendit et complectitur nostra fraternitas, quae est Dei civitas et Christianitas Christum habens fundamentum. (0776B) Tali quippe modo existimus omnes Christiani fratres; ubique regnorum degentes, coelestis quoque Ierusalem sumus concives; e quibus nimirum iam plurimi spiritualiter ultra sidera possident aulas diverso meritorum nitore coruscas, reliqui vero adhuc lutea in carne manentes, terrea quoque inhabitant coenobia. Omnia antem haec agmina tam in superis exsultantia, quam in imis peregrinantia, sunt civitas Dei, quam Ioannes vidit evangelista descendentem de coelo ornatam et omni decore compositam. (0776C) Pro huiusmodi omnino civitatis prosperitate oramus quotidie psallentes: « Salvum fac populum tuum, Domine, » id est, universam Christianitatem, « et benedic haereditati tuae; » scilicet eidem Christianitati, « et rege eos, » Christianos, « et exalta eos in aeternum (Psalm. XXVII, 9) . » Haec procul dubio Christianitas est, Ecclesia Dei sancta Catholica, id est universalis et recta, in toto orbe terrarum diffusa. Haec est domus Dei, et templum Domini, et sacrarium Spiritus sancti.

Porro haec est illa vinea, in quam introduxit nos Dominus suam operari voluntatem. Operariis autem unum promisit denarium, utpote unam vitam aeternam. Ista quippe est illa domus, et civitas Dei, de qua per Prophetam enituerunt Spiritus sancti haeccine verba: « Nisi Dominus aedificaverit domum, et custodierit civitatem, » id est Christianitatem, « in vanum laborant et vigilant (Psalm. CXXVI, 1) , » qui volunt aedificare et custodire illam. De qua prorsus civitate, hoc est de Christianitate, praelibatus testatur Evangelista: « Vidi civitatem sanctam Ierusalem novam a Deo paratam. (0776D) Et audivi vocem de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI, 2) . »

Istam profecto civitatem Dei quotidie certant penitus destruere huius saeculi amatores iniusti et sacrilegi, praedando, omnibusque flagellis affligendo. Quidnam sunt isti rapaces lupi, qui sine cessatione persequentes devorant et depannant Christianitatem? In orientis mundi partibus, et australibus Idumaei et Ismaelitae, Moabitae, et Agareni, Ammonitae, et Amalecitae, simulque illis peiores pseudochristiani. (0777A) In climate vero septentrionali et occidentali gens Normannica, pariterque Danica, sed et impiissima Tungrorum natio; necnon crudeliores his omnibus gentibus nostri qui sunt falso nomine Christiani, non cessant omnibus horis plebem Christi occidere fame et frigore, scilicet manducando escas, et bibendo vestes pauperum. Curnam id agunt? Quoniam amplius sunt mundi amici quam Dei, magis amant arva quam sidera, potius diligunt equos canesque suos, quam sanguine Christi pauperes emptos.

Huiusmodi plane praedones et rapaces propria sponte destruunt Christianitatem et deserunt, contemnentes habitare divini imperatoris civitatem, et propterea minus fiunt cives et domestici Dei, sed diaboli et titiones inferni. Itaque, o Ecclesia Dei! o civitas Dei, patienter hos fer lupos, devorantes vos Christi agnos. Siquidem hoc malum quod vobis aestimant nostri facere adversarii, multo magis sibi illud ingerunt. (0777B) Nemo enim alteri prius quam sibi nocere potest. (0778A) De quibus lupis compatiens vobis, sic inquit Dominus per Prophetam: « Omnes qui operantur iniquitatem, sic devotant plebem, ut cibum panis (Psal. LII, 5) . » Unde et pius idem pastor noster Christus Dominus benigna consolatione nos confortat dicens: « Noli metuere, pusillus grex, quia complacuit Patri nostro dare vobis regnum (Luc. XII, 32) . » Ergo, fratres, unanimiter simus patientes ad omnes tam hospites quam hostes. Nam vir habens patientiam omnia superare vitia potest facile, agia teste Scriptura. Sic revera civitatem Dei quae est in nobis, hoc est Christianitatem cruore nostri Redemptoris fundatam valebimus omni tempore excolere, sacrisque excubiis custodire, piisque moribus ornare, auxiliante nobis eodem Domino nostro Iesu Christo, qui est principium et finis omnium, cum Patre et Spiritu sancto regnans per omnia saecula saeculorum. (0778B) Amen.


HOME > 'multa' in 'Abbo_Sangermanensis, Sermones, 5'
Abbo Sangermanensis, Sermones, SERMO IV. IN COENA DOMINI. Ad poenitentes reconciliatos. <<<     >>> ACHERII MONITUM AD LECTOREM.(Spicilegii tom. I, pag. 336.)
2599w 9.9783508777618 s