Abedoc_Ethelwolfus_cps2, Adnotatio de synodisHOME > 'multa' in 'Abedoc_Ethelwolfus, Adnotatio de synodis'
hide dictionary links

Adnotatio de synodis

(PL 96 1307D)

Adnotatio libelli de synodis XXIV quae antea vel infra seu post sex synodos leguntur esse conscriptae.

Prima adnotatio Ancyranae, quae ante Nicaenam fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur: in qua Patres XVIII statuerunt canones XXIV, quorum auctor maxime Vitalis Antiochenus episcopus existit.

Secunda Neocaesariensis, quae post Ancyranam et ante Nicaenam legitur fuisse, in qua Patres XIII statuerunt canones XIV, quorum auctor maxime Vitalis Salaminus exstitit. (1308D)

Tertia Gangrensis, quae post Nicaenam legitur fuisse, in qua Patres XVI statuerunt canones XX, propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustasium, qui dicebat quod nullus in coniugali gradu positus, nec ullus fidelis qui non omnibus renuntiaret quae possideret, spem apud Deum haberet; et multa alia venenosa, quae enumerare longum est.

Quarta Sardicensis, in qua Patres LX statuerunt canones XXI, quorum auctor maxime Osius Cordubensis episcopus, et sanctae Romanae Ecclesiae legatarius exstiterunt. (1309A)

Quinta Antiochenae synodi, in qua Patres XXX statuerunt canones XXV, quorum auctor maxime Eusebius Palaestinensis episcopus exstitit.

Sexta Laodicensis, in qua Patres XXII statuerunt canones LVIII, quorum auctor maxime Theodosius episcopus exstitit.

Septima Carthaginensis, in qua Patres CCXVII statuerunt canones XXXIII, quorum auctor maxime Aurelius Carthaginensis episcopus exstitit, etiam sanctus Augustinus Hipponensis episcopus in eadem synodo legitur fuisse temporibus Honorii Augusti. (1309B)

Octava Africanae sub Theodosio minore Augusto, in qua Patres CCXIV recitaverunt et firmaverunt canones CV, qui per diversa concilia Africanae provinciae temporibus Aurelii Carthaginensis episcopi leguntur esse conscripti.

Nona Arelatensis, in qua Partes DC statuerunt canones, quorum auctores maxime Silvester urbis Romae episcopus, et sanctus Marinus Arelatensis episcopus exstiterunt temporibus Constantini Augusti, sicut quidam asserunt.

Decima item Arelatensis, in qua Patres XIX statuerunt canones, quorum auctor maxime Caesarius Arelatensis episcopus exstitit.

Undecima item Arelatensis, in qua Partes XVIII statuerunt canones.

Duodecima item Arelatensis, in qua Partes XI statuerunt canones, quorum auctor maxime sanctus Caesarius Arelatensis episcopus exstitit. (1309C)

Tertia decima item Arelatensis, in qua Patres XIX statuerunt canones, quorum auctor maxime Sapardus Arelatensis episcopus exstitit. (1310A)

Quarta decima Arausicensis, in qua Patres XVI statuerunt canones, quorum auctor maxime Hilarius episcopus exstitit.

Quinta decima Epaunensis, in qua Patres XXVII statuerunt canones XL, quorum auctor maxime Caesarius episcopus exstitit.

Sexta decima Agathensis, in qua Patres XXXIV statuerunt canones, quorum auctor maxime Caesarius episcopus exstitit.

Septima decima Aurelianensis, in qua Patres LXXII statuerunt canones, quorum auctor maxime Aurelianus Arelatensis episcopus exstitit, temporibus Chlodovei regis.

Octava decima iteam Aurelianensis, in qua Patres XXXI statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Redonensis episcopus exstitit. (1310B)

Nona decima item Aurelianensis, in qua Patres XXV statuerunt canones, quorum auctor maxime sanctus Albinus Andegavensis episcopus exstitit

Vigesima Arvernensis, in qua Patres XV statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus Brevitensis episcopus exstitit.

Vigesima prima Matiscensis, in qua Patres XXI statuerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus exstitit.

Vigesima secunda item Matiscensis, in qua Patres LXIV statuerunt canones, quorum auctor maxime item Priscus Lugdunensis episcopus exstitit.

Vigesima tertia Ludgunensis, in qua Patres XIV statuerunt canones, quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus exstitit. (1310C)

Vigesima quarta item Lugdunensis, in qua Patres XX statuerunt canones, quorum auctor maxime item Priscus Lugdunensis episcopus exstitit.


498w 0.72540211677551 s