Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 15HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 15'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XIV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE. <<<     >>> SERMO XVI. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.hide dictionary links

(PL 211 0092A) SERMO XV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE.

Postquam ablactaverat Anna puerum, adduxit eum ad domum Domini in Silo (I Reg. I) . Verba quae proposui sumpta de libro Samuelis, Annae loquuntur historiam, quae diu infoecunda et sterilis multo desiderio et precum instantia filium petivit a Domino, quem susceptum et ablactatum adduxit eum in Silo ad domum Domini, ut maneret ibi iugiter.

Spiritaliter tamen intellecta hodiernae festivitati possunt adaptari, eo quod adductio Samuelis ad domum Domini oblationem Iesu Christi in templo (0092B) congrue designet, sed et Anna, quae gratia interpraetatur, sanctam Ecclesiam. Samuel vero, qui postulatio Dei dicitur, Christum signat, sicut diligenti Patrum explanatione manifestum est. Sicut enim Anna filium, ita et Ecclesia, quae a primo Abel iusto inchoata est, ante Christi Incarnationem, ferventissimo desiderio petivit a Domino dari sibi Sanctum sanctorum, virum unicae felicitatis, singularis sanctitatis, in quo tolleretur praevaricatio, et auferretur peccatum, et veniret iustitia sempiterna. Iam enim omnes voces prophetarum obmutuerant: quia diuturnis clamoribus iam raucae factae, non poterant exhibere eum quem promiserant: et ideo omnium vota, universorum desideria in Christum inhiabant, (0092C) cui repositum erat, qui et ipse erat expectatio gentium (Isa. LXIII) . Non tamen adhuc videre cupiebant in ea forma qua est speciosus prae filiis hominum, non formosum in stola sua ascendentem in coelum in multitudine virtutis suae, non proficiscentem ad illa speciosa deserti, ad flores rosarum et lilia convallium, sed potius desiderabant eum accipere, cum Isaia, despectum et novissimum virorum (Isa. LIII) , et scientem infirmitates, cum Zacharia, sordidis indutum vestibus (Zach. III) : qualem propheta David eum praenunciat (Psal. LXVIII) , ubi ex persona eius dicit: Ego sum pauper et dolens, salus tua Deus suscepit me. Qualem denique vir iustus ex persona Ecclesiae in libro Sapientiae sibi dari postulat cum dicit: Mitte illam de sede magnitudinis tuae, ut mecum (0092D) sit et mecum laboret (Sap. IX) . Mecum sit, inquit, per similitudinem humanitatis, et mecum laboret, per experientiam passionis.

Ecce tantis motus precibus Dei Filius inclinavit coelos et descendit, et in carne mortali mundo apparens nobis, imo universis datus est, si tamen diu desideratus cum desiderio suscipiatur. An non recte illum nobis datum dixerim, qui pro nobis est natus, pro nobis hodie in templo oblatus, pro nobis tandem mortuus? vis videre quomodo haec omnia pro nobis? Certe nativitas nostra erat immunda, vita perversa, mors periculosa. Natus est ergo pro nobis, ut per suam nativitatem nostrae nativitatis immundiciam purgaret: oblatus est in templo pro nobis, ut legi subiectus vitam nostram obediendo informaret: (0093A) mortuus est pro nobis, ut sua morte mortem nostram destrueret. O anima misera, quae tantum Dei gratiam in vacuum recipis, et Salvatorem tuum tibi oblatum male vivendo a te repellis, erubesce et confundere in temetipsa. Nam et si sanctorum desideria duritiam cordis tui flectere non possunt, saltem ipsa dignatio Filii Dei te monere debuit, sed et inaestimabilis illa Patris dilectio, qua, ut servum redimeret, Filium unigenitum exposuit passioni. Resipisce ergo, resipisce, et cum parvulo efficere parvulus, cum oblato subditus, et mortuo commoriaris ut carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, ut cum Paulo dicere possis: Mortui sumus cum Christo, et vita nostra abscondita est cum ipso in Deo (Colos. III) . Et ut superficiem capituli (0093B) quod propositum est ab initio prosequamur, pro nobis etiam Christus ablactatus est, hoc est, a lacte separatus. A quo lacte? Testimonio Scripturarum lac triplex distinguere possumus. Lac humanae naturae, de quo Sponsus ad sponsam in Canticis: Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV) , hoc est, divinitas et humanitas sub carne tua. Lac simplicis doctrinae, de quo Paulus: Tanquam parvulis lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III) . Lac mundanae oblectationis, de quo carnali Iudaeorum populo per Dominum fit repromissio cum dicitur (Deut. VI) : Dabo vobis terram lacte et melle manantem. Ut autem de lacte humanae naturae primo loquamur, ante Christi adventum sancta mater Ecclesia duo ubera habuit, videlicet legem et prophetas, in quibus lac humanitatis Christi per (0093C) repromissionem continebatur. Siquidem lex figuris et sacrificiis hominem Christum significabat, prophetae vero manifestis oraculis ipsum in carne venturum praenunciabant. Ab his uberibus verbum Dei lac extraxit, quando ipsum Verbum caro factum naturam humanam sibi univit. Unde lacte isto expresso eadem ubera aruerunt: quia in carne Christo apparente, illa suavitas spiritus, ille devotionis affectus, quem sancti Patres ex repromissione legis et prophetarum de Christo habebant, omnino defecit. Ecclesia vero Christum ablactavit, quando ipsum contra carnis iura genitum supra naturam humanam Deum credidit. Unde Evangelista: Quod enim nascetur ex te sanctum, vocabitur (0093D) Filius Dei (Luc. I) . Et Isaias de ipso: Vere tu es Deus absconditus, et absque te non est Deus (Isa. XLV) . Et alibi: Vidimus stellam eius in oriente, et venimus adorare eum (Matth. II) . Est etiam Christus ablactatus a lacte simplicis doctrinae, quando literalem legis superficiem spiritaliter intelligendam esse docuit. Possumus tamen et simplicem doctrinam largius accipere, ut simplex doctrina appelletur, omnis illa quae spiritali intelligentia foecunda non est: secundum quod lac dici debet philosophica doctrina, et quaecunque alia secularis scientiae nomine censetur. Unde etiam illi qui lac istud sugunt, parvuli a quodam sapiente vocantur qui dicit: Graeci semper pueri estis, nec ulla in vobis cana scientia, etc. Ab isto ergo lacte cum Christo omnes (0094A) adulti ablactandi sunt, ut secularia documenta relinquentes, spiritalibus praeceptis tanquam solido cibo nutriantur. Quae enim in lacte isto potest esse suavitas spiritus, si Platonem, si Tullium intelligis, cum ista scientia amaritudine multa respersa sit, quae plerunque suis studiosis aufert spacium poenitentiae, fructum bonae vitae, coronam vitae aeternae? Aut quis finis utilis et honesti, si Aristotelis fallacias subtiliter rimaris? Nisi forte finem tibi statuas, alium redarguere falso inopinabili, caeterisque nugarum ineptiis proximum circumvenire, et sic statuas finem studii attigisse metam falsitatis. Non est iste finis consummans, sed consumens; non perficiens, sed deficiens, hoc est trahens ad defectum virtutum. Ille ergo finis magis nobis quaerendus (0094B) est, de quo David dicit: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII) . Et Paulus: Finis legis Christus est ad iustitiam omni credenti (Rom. X) . Non est finis iste a nobis longe positus, quoniam Christus in se infinitus, pro nobis finitus factus est, et prope positus. Siquidem inaccessibilis, iam aditur, incomprehensibilis manibus iusti Simeonis suscipitur: et quem coeli coelorum non capiunt, hodie parvulus in templo praesentatur.

Congaudeamus parvulo, qui nobis secum attulit gaudia aeternae salutis: ostendamus ei faciem hilarem, exhibeamus debitum obsequium, referamus pro beneficiis gratiarum actiones. Primo loco iocunda facies in hoc spiritali gaudio exhibenda est, (0094C) ut tamen faciem cordis sive conscientiae, non corporis significari intelligas; ista facies, id est conscientia tua, hilaris et pulchra esse debet, a vitiis et concupiscentiis purgata, et virtutibus ornata: quia non placet servitutis obsequium, nisi videatur cordis facies spiritali iocunditate decorata. Et quidem geminus est decor animae, quem homo Deo suo offerre debet, videlicet innocentia a vitiis, et virtus humilitatis. Primum decorem animae a Deo habuit, sed eum peccando perdidit, quando in Adam omnes ita peccaverunt, ut nemo unquam fuerit vel esse possit, qui de innocentiae puritate possit gloriari. Propterea ad secundum animae decorem, quae est humilitas, necesse habet homo confugere, ut pulchritudo (0094D) conscientiae peccatis denigrata, per matrem virtutum, id est humilitatem, reparetur.

Ad hoc autem triplex humilitas necessaria est, videlicet confessionis, subiectionis et propriae abiectionis. Ut prima humilitas culpam diluat, secunda virtutes nutriat, tertia vero custodiat. Istae tres humilitatis species in avibus, quae prae Domino oblatae sunt, hoc est turture et columba, significari videntur. Habent enim gemitum pro cantu, in quo exprimitur humilitas et dolor confessionis. Cedunt si ab alio animali impetantur, et in hoc figuratur humilitas subiectionis. Turtur vero, quae, amisso compare, nunquam virentibus ramis, sed aridis insidet, humilitatem significat propriae abiectionis. Haec postrema, praecipua humilitatis species, omnibus (0095A) admodum necessaria est, ut sine ea non relinquatur etiam sanctis viris ulla spes salutis. Decorem huius virtutis Paulus habuit cum diceret (I Tim. I) : Venit Christus in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Similiter et Petrus cum ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V) . Et mulier illa evangelica: Si tetigero, inquit, fimbriam vestimenti eius, salva ero (Marc. VI) . Quicunque igitur in conspectu Dei pulcher vis apparere, te ipsum vilem et despectum reputes, ita ut, consideratis propriis infirmitatibus, semper alium aestimes te meliorem. Debes enim peccata tua, quae magna et multa sunt, ante oculos tuos ponere: virtutes vero si quae in te esse videntur, eo quod tot peccatis permixtae sint, iudicare infructuosas. (0095B) Aliorum vero bona, quae manifesta tibi sunt, debes venerari et magna aestimare; et eorum mala, quae tibi occulta sunt, non debes iudicare, vel, si nota tibi fuerint, excusare charitatis affectu: ut sic ex consideratione tuae infirmitatis, quam manifeste intelligis, te iudices despectum et vilem, proximum vero tuum, propter manifesta bona quae in eo vides, semper iudices te meliorem; haec est iocundi illa facies et hilaris, quam Christo debemus ostendere. Prosequamur modo debitum obsequium, quo ei servire tenemur. Sed de obsequio exhibendo legis mandata servanda sunt, quae satis distinguunt quale obsequium Deo in templo maxime exhibendum sit, quae etiam illi ad templum oblato debeant hodie exhiberi.

(0095C) Iubentur siquidem per legem animalia super altare mactari, thus cremari, oleum purissimum arderi in honorem Dei. Primo ergo qui Christum ad templum venientem digne volunt suscipere, debent in altari cordis sui animalia, id est motus carnales, desideria concupiscentiarum, delectationes pravas occidere, iugulare eas cultro compunctionis, et cremare ea igne poenitentiae, ut sic exhibeant corpora sua Deo hostiam vivam, sanctam, viventem, Deo placentem (Rom. XII) . Non enim simul conveniunt delectatio carnalis, et iocunditas spiritalis, quae Deo exhibenda est: sicut non potest de eodem fonte emanare dulcis et amara aqua; nec eadem persona simul tristis et gaudens, ridens et (0095D) plorans, nec contrariis passionibus uno momento esse subiecta. Animalia igitur, sicut diximus, in templo Dei mactanda sunt. Nam qui bestias in feritate sua volunt aspicere, hi procul a templo Dei ad mundi huius solitudinem recedant, in qua ursi, leones, aquilae, quae de rapto vivunt, reperiuntur. Ursi, inquam, hoc est foetidi homines, qui luxuria, immunditia seipsos inquinaverunt; leones, id est cupidi et avari, qui rapina, furto, ambitione, simonia, caeterisque generibus avaritiae tam Deo quam proximo suo iniuriam intulerunt; aquilae, quae in altum volant et de rapto vivunt, ipsi sunt superbi, qui seipsos super se elevantes in oppressionibus et deiectione aliorum gloriantur. Thus etiam in obsequium Dei cremari praecipitur, in quo orationes (0096A) sanctorum sunt significatae congrua similitudine. Quando thus accenditur, tria concurrunt fumus, odor, ignis, quae tria et in oratione moraliter inveniri possunt. Qui enim fructuosam orationem Deo offerre intendit, primo miserias et iniquitates suas ante oculos statuere debet, unde oritur fumus compunctionis; secundo misericordiam Dei, quae magna est, qui tam facilis est ad ignoscendum, pronus ad parcendum benignus ad praemiandum; quibus consideratis, fervor accenditur charitatis, ut homo ardenter eum diligat, sine quo nec evadere suas miserias, nec apprehendere bona illa potest quae praeparavit Deus diligentibus se. Devote ergo Deum orans ex consideratione suae infirmitatis emittit fumum compunctionis. Considerata Dei misericordia (0096B) dat odorem sanctae devotionis; ex quibus consideratis fervor dilectionis sive ignis accenditur, ut iam dictum est.

Ad haec omnia necessarium est accendi oleum purissimum in lampadibus. Si lampades corda nostra velim appellare, oleum lampadarum non incongrue dixerim cordis dulcedinem, sive pietatis affectum. Sicut enim oleum olivarum ad usum triplicem se extendit, quia dolores mitigat, corpora pascit, et ardet in templo Dei: sic et spiritaliter virtus pietatis ad tria se habet. Ipsa enim dolores mitigat, quoniam subvenit miseris, consolatur pusillanimes, tristes confortat, ignorantes erudit, corrigit delinquentes. Pascit etiam animam refectione spiritalis gaudii, quoniam congaudet alienis profectibus, (0096C) applaudit proximorum virtuti, eosque dignitatibus sublimari, ampliari honoribus, crescere in religione desiderat, et quidquid gratiosum aliis accesserit, tanquam sibi proprium gaudet accrevisse. Ex his duobus, velut oleo purissimo nutritur, ignis charitatis, qui magis plerumque accenditur ex his pietatis affectibus quae ad proximum pertinent, quam spiritalibus exercitiis, quae immediate ad Deum respiciunt, quoniam lectio sine intellectu, oratio sine affectu est, quae virtute pietatis non conditur. Restat ultimo, Christo nobis praesentato, gratias agere.

Et sunt duo pro quibus maxime illi gratiae agendae sunt, videlicet modus nostrae visitationis, et magnitudo (0096D) remunerationis. Quis enim pii pectoris in laudes et gratiarum actiones non prorumpat, cum Dominum dominantium pro se factum fuisse servum, eum, cuius et orbis terrae et plenitudo eius, factum egenum, incomprehensibilem, parvulum, et immortalem necessitati mortis addictum? Sic et magnitudo praemii ad gratiarum actiones nos invitat. Quid enim maius dare potuit nobis, quam potestatem suam, gaudium suum, et regnum? Potestatem suam illi habebunt, qui ipso largiente de hoc mundo iudicabunt: gaudium habebunt, qui cum servo illo fideli et evangelico intrabunt in gaudium Domini sui: regnum, qui vocem illam audituri sunt: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. (0097A) XXV) . A quo regno longe relegata sunt dolor et gemitus, infirmitas et miseria, peccatum et omnis malicia spiritalis, quod nunquam hoste concutitur, vel discordia turbatur, ubi tranquilla aeternitas et iocunda tranquillitas: Ad quam nos perducere dignetur Iesus Christus Dominus noster, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 15'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XIV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE. <<<     >>> SERMO XVI. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.
2102w 17.944286108017 s