Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 19HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 19'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XVIII. IN QUADRAGESIMA, LAETARE. <<<     >>> SERMO XX. IN ANNUNTIATIONE BEATAE MARIAE.hide dictionary links

(PL 211 0113C) SERMO XIX. IN QUADRAGESIMA.

Initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem eius (Eccl. XXV) . Sicut gradus sunt descendendi in mortem, sic et gradus ascendendi ad vitam inveniuntur. Et (0113D) sunt tres gradus quibus in mortem descenditur, quorum primus est, mandata Dei negligere: secundus, voluptatibus carnis vacare: tertius, ad omnia vitia spiritalia pronum se exhibere. Similiter et tres gradus sunt ascendendi ad vitam, quorum primus est, devota conversio: secundus, bona conversatio: tertius, sancta consummatio.

Cum ergo initium vitae hominis sit conversio ad Deum, dicuntur tamen panis et aqua initium vitae hominis: quia converso ad Deum necessaria sunt aqua, videlicet poenitentiae, et panis sacrae Scripturae. Primo aqua lachrymarum necessaria est: quia sicut purgat oculum, ita et lachrymae purgant mentis affectum: si tamen in modum fontis de imo terrae scaturiant, id est si ex recordatione terrenae (0114A) sive peccatricis conversationis procedant. Necessaria est admodum aqua ista, si tamen habeat comites qui fructuose poenitentem debent comitari, videlicet suspirium, planctum, et plausum: Suspirium de cordibus, planctus de ore, plausus de manibus procedit: ut suspirium sit pro peccato cogitationis, planctus pro peccato locutionis, plausus pro peccato operis: quae omnia in recordatione peccatorum delenda sunt.

Veruntamen, tu vir bone, qui ad Deum conversus es, scire debes, quoniam frequens peccatorum recordatio quibusdam perniciosa est, quibusdam bona. His siquidem, qui spiritu ferventes sunt, et fortes in opere, frequens recordatio peccatorum est utilis: quoniam ex eorum detestatione ad amorem Dei magis accenduntur. Sed sunt alii, qui infirmam (0114B) habent conscientiam, et ad resistendum vitiis imbecilles sunt, quibus frequenter recordari peccata sua non expedit. Quoniam sicut corpus ex foetore alicuius cadaveris aliquando corrumpitur: ita aegra conscientia per frequentem recordationem peccatorum, contaminatur. Solent dicere physici, quoniam reliquiae infirmitatum, quae sunt in corporibus, subversiones faciunt, quod similiter evenit in reliquiis spiritualium infirmitatum. Nam sicut is, qui de infirmitate gravi convalescere incipit, si utatur cibo sibi contrario, quandoque recidivat, et in infirmitatem relabitur: ita et anima infirma per recordationem peccati affecta, plurimum ad peccati consensum trahitur.

(0114C) Panis etiam Scripturarum ad vitam necessarius est, de quo dicitur: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV) . Et alibi de eodem: Quia cognoverunt Dominum in fractione panis (Luc. XXIV) : de quo etiam pane in Evangelio Dominus multa millia hominum satiasse perhibetur. Sacra siquidem Scriptura voluntatem hominis informat, tum per cognitionem veritatis, tum per amorem virtutis. Iste tamen panis non omnibus uniformiter apponendus est, sed pro modo legentium et capacitate sensuum variandus. Sunt enim aliqui, qui multa sciunt, et parum diligunt: alii, qui multum diligunt, et pauca sciunt: alii, qui multa cognoscunt et multum diligunt: alii, qui et pauca cognoscunt, et parum diligunt. Qui multa (0114D) cognoscunt et parum diligunt, debent legere scripturas morales, quae purgant affectum, charitatem accendunt: quales sunt scripta beati Gregorii, parabolae Salomonis, liber Sapientiae, et caeterae tales, quae pertinent ad morum aedificationem. Qui vero multum diligunt et parum cognoscunt, legere debent scripturas pro capacitate sensus sui, quae ad cognitionem veritatis intellectum illuminant, ut Genesim, Exodum, librum Regum, Paralypomenon, et caeteras tales quae pertinent ad scientiam veritatis. Qui multum cognoscunt et multum diligunt, legere debent scripturas sententiosas pariter et affectuosas, quibus intellectus et affectus simul nutriatur. Qui autem parum cognoscunt et parum diligunt, quamvis simplices scripturas licite possint legere, (0115A) tamen magis eis expedit audire verbum exhortationis ab eo qui scit exhortari in doctrina. Quoniam viva vox docet, et efficacior est ad eruditionem, quam serialis literae susceptio.

Hanc autem exhortationem facere debent illi, qui non solum per scientiam illuminati, sed etiam per charitatem accensi sunt: quoniam praedicator primo debet filios parturire in visceribus charitatis, postmodum parere verbo praedicationis. Unde Paulus: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus (Gal. IV) . Criminosus vero, etsi multam habeat scientiam, silentium tamen ei indicitur. Sicut scriptum est: Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant (Psal. V) . Quia etsi sciant recta loqui per cognitionem veritatis, (0115B) tamen tortuosa et nociva frequenter loquuntur, impellente affectu pravae voluntatis.

Et attende, claustralis, quia alio tempore lectione, alio tempore oratione, alio tempore meditatione utendum est. Tempore tribulationis, quando vir bonus in angustia, et persecutione, et quacunque tribulatione positus est, oratione uti debet, ut ab his liberet eum Dominus. Unde Daniel in captivitate oravit, et Iudith contra Holofernem dimicatura: sed et Iacob fratrem suum Esau metuens, oratione contra periculum dimicavit. In tentatione vero peccati, id est quando aliquis in peccatum criminale lapsus est, tunc lectione uti debet: quae ostendit homini viam iustitiae, mores instruit, aperit tentationes diaboli, et quomodo ei sit resistendum, quibus (0115C) omnibus homo peccator ad gratiam Dei suscipiendam humilior efficitur. Tempore vero tranquillitatis meditatione utendum est, quae totam mentem hominis sibi vendicare debet, ut neque exteriori tribulatione, neque tentatione interiori ab eo quod mente cogitat retardetur. Similiter ad vitam proficienti vestimentum necessarium est, ne nudus ambulet et appareat turpitudo eius. Secundum autoritates Scripturarum triplex vestimentum distinguere possumus, videlicet vestimentum cilicinum, de quo legitur: quia rex Ninivae indutus est sacco (Ionae III) : Vestimentum nuptiale, sicut in Evangelio de quodam dicitur: Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII.) Vestimentum iocunditatis, sicut de Iudith legitur: quia exuit se vestibus (0115D) viduitatis suae, et induit sese vestimentis iocunditatis suae (Iudith. X) . Est ergo vestimentum cilicinum, dolor contritionis: vestimentum nuptiale, virtus charitatis: vestimentum iocunditatis, gravitas exterioris conversationis. Hoc triplex vestimentum omni claustrali decentissime congruit, videlicet ut dolore contritionis peccata sua defleat; per charitatem ea quae bona sunt affectuose diligat, per gravitatem conversationis aliis ad exemplum bene vivendo proficiat.

Tria quae diximus, id est aqua, panis et vestimentum, tria vitia eliminant a claustralibus; per quae maxime retardantur in via perfectionis, quae sunt: securitas de praeteritis commissis, tepiditas in bonis agendis, levitas in gestu exterioris hominis. (0116A) Videmus siquidem multos, qui quando ingressi monasterium debent sibi assumere plangendi officium, praeteritae culpae iam immemores adeo securi fiunt, ut videantur non poenitentiae fructum, sed quoddam securitatis otium exhibere in sua conversatione. Disce, o claustralis, qui talis es, disce, inquam, in militia seculari quid te oporteat facere. Siquidem terreni imperatoris milites quando stant in acie, si agricolas, vinitores, si quicunque inepta laetitia exultantes videant, non eos movent haec omnia, ad hoc solum soliciti, ut fortiter premant adversarios, et victoria potiantur. Quanto magistu, claustralis, sollicitus esse debes et non securus, cui non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed potius adversus principatus et potestates, adversus huius mundi (0116B) rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.

Docet te Iacob, cuius figuram tenere debes in supplantatione vitiorum, in conversatione tua te non debere esse securum. Luctatus est siquidem Iacob cum Esau in utero, luctatus est cum Laban in Mesopotamia, luctatus est in Bethel cum Domino. Cum Esau luctatur Iacob in utero, quando claustralis pugnat contra affectum carnalem, quasi secum genitum in utero pravae voluntatis: cum Laban pugnat in Mesopotamia, quando in hoc seculo pugnat cum diabolo contra incentivam malitiae, et secularis vanitatis: pugnat in Bethel cum Domino, quando vir religiosus in domo Dei, hoc est, in claustro, in vigiliis et orationibus, in fame (0116C) et siti, aliisque laboribus plurimis a Domino regnum coelorum, quasi per violentiam nititur obtinere. Sicut enim scriptum est: Regnum coelorum, vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI) .

Secundum vitium, de quo diximus, id est tepor animi in bonis agendis profectui claustralium maxime contrarium est: quoniam fervorem spiritus extinguit, tollit fructum boni operis, omnemque diligentiam spiritalis studii desidioso quodam torpore et negligentiam divini obsequii corrumpit. Hunc torporem animi etiam ipse Dominus abominatur, his qui tales sunt, exprobrans ubi ait: Utinam esses calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo! (Apoc. III) . Respice ad aquam tepidam, quae gustanti nauseam (0116D) provocat, et fumum de se emittit densiorem, quam aqua calore fervens non facit: Ita et illi, qui tepidi sunt in sua conversatione, dum operibus remissi, et animo pusillanimes, gestu inordinati sunt, velut fumum quendam teterrimum de se emittunt, quo intuentium oculos velut caligine quadam obnubilant, dum exemplum desidiae praebent aliis, quo retardantur a conversatione spiritali. O quam miserabilis est vita illius claustralis, qui fratribus secum degentibus non lucem, sed tenebras infundit! Tertium vitium, quod est, levitas gestus exterioris, claustrali admodum fugiendum est, non solum propter peccatum, sed etiam propter scandalum. Cum enim gestus et habitus illius quasi speculum (0117A) esse debeat eorum qui foris sunt, si sit ad risum facilis, in verbis iocularis, vultu immaturus, gestu incompositus, haec omnia contra ipsum pronunciant, minus in eo esse virtutis, in quo foris apparent tot argumenta dissolutionis. Siquidem religiosam vitam professus, in fronte portare debet Thau, id est formam Crucifixi: quoniam qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Ioan. II) . Sed quicunque ille est, qui foris habitu immaturum se exhibet, non Thau, sed lepram in fronte portat: et propterea sicut leprosus in facie de consortio hominum eiicitur, ita et claustralis, qui talis est, ne alios pravo suo exemplo corrumpat, de collegio iustorum est eiiciendus. Tria ergo quae ab initio diximus, id est (0117B) aqua poenitentiae, panis sacrae Scripturae, vestimentum maturae conversationis, quasi tria remedia contra tria vitia (de quibus locuti sumus, videlicet securitatem, tepiditatem, levitatem exterioris habitus) claustralibus data sunt, ut sit dolor poenitentiae, contra securitatem: lectio sacrae Scripturae, quae illuminat et accendit animum, contra tepiditatem: vestimentum maturitatis, contra exterioris habitus levitatem.

Sed neque abs re est, quod tendenti ad vitam domus necessaria esse dicitur, quae protegit turpitudinem eius. Nam si domum istam velimus interpretari Ecclesiam sive congregationem fidelium, de qua dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX) , et alibi: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Ioan. XXIV) , in tali domo manere valde (0117C) necessarium est, valde fructuosum. In ea siquidem paterfamilias, id est, Christus, habet coenaculum, in quo pascitur: habet thalamum suum, in quo requiescit: habet secretarium suum, in quo disponit consilia sua: habet et sedem iudicialem, in qua discernit iudicia. Coenaculum istius domus, sunt viri misericordes, qui eleemosynis caeterisque operibus misericordiae, quibus Christus libenter vescitur, studiose insistunt. Thalamus eiusdem domus, sunt viri contemplativi, in quibus a curis et voluptatibus huius seculi revocatis, Christus per tranquillitatem et amorem coelestium requiescit. Secretarium vero domus huius, viri perfecti sunt, qui divina sapientia illuminati, dant aliis monita et (0117D) consilia quomodo ad vitam debeant proficisci. Sedes iudicialis in hac domo, sunt praelati Ecclesiarum, in quibus Christus sedet ad discernendum iusta iudicia, vel ad correptionem delinquentium, vel ad pacem iustorum. Tu ergo quicunque maculam in te vides turpitudinis, id est peccati, in hac domo potes protegere illam. Si es immisericors, et proximi tui compassione non tangeris, transi ad coenaculum domus istius, ut discas misericorditer operari. Si curis huius seculi detraheris, transi ad thalamum domus huius, ut discas vacare contemplationi. Si munus est tibi consilii vel scientiae, ut nescias vitam tuam regere, transi ad secretarium domus istius, ut a viris perfectis accipias monita vitae. Si in peccatum aliquod gravius corruisti, transi ad (0118A) sedem iudicialem huius domus, ut a praelatis ecclesiasticis suscipias virgam disciplinae. Et ut de praelatis Ecclesiarum dicam aliquid, ipsos tales esse oportet, ut dum alios iudicant, per enormitatem vitae non appareant iudicandi. Sicut enim beatus Gregorius dicit: Nemo est qui in Ecclesia Dei magis noceat, quam qui perverse vivens solum nomen sanctitatis portat.

Quatuor ergo sunt quae praelatum Ecclesiae habere oportet: mundam vitam, sanam doctrinam, zelum iustitiae, amorem disciplinae. Munda vita praelato necessaria est, ut sancte vivat: quoniam cuius vita contemnitur, necesse est ut et doctrina contemnatur. Sed et sana doctrina ei necessaria est, sicut dicitur de praelatis: Erudimini, qui iudicatis terram (0118B) (Psal. II); ut sive loquatur subditis ad exhortationem, sive doceat ad eruditionem, omnia secundum regulam catholicae religionis faciat, ne in aliquo veritati videatur obviare, qui praeco debet esse iustitiae et veritatis. Debet etiam praelatus habere zelum iustitiae, ut his qui in ordinate ambulant, libera voce constanter contradicat, gladio verbi Dei defendens iustos, et corripiens inquietos. Iste zelus iustitiae si praelato desit, omnino indignus est honore praelationis. Quartum eorum quae ad praelatum pertinent, est amor disciplinae, ut ipse forma sui gregis effectus disciplinam libens habeat, et ad omnia, quae vitae regularis ordo exigit, se exhibeat caeteris proniorem, ut quae docet sermone etiam impleat operis exhibitione; ne forte audiat in se directum illud evangelicum verbum: Quae dicunt (0118C) facite, opera autem ipsorum nolite facere (Matth. XXIII) . His omnibus rite observatis, claustralis tam subditus quam praelatus, invenit quid eum oportet facere, qualiter de sancta conversione migret ad bonam conversationem, et inde ad perfectae vitae consummationem, quousque perveniat in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: ubi servis bonis et fidelibus gaudium Domini sui datur, et in hac vita legitime certantibus coronam iustitiae largitur Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 19'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XVIII. IN QUADRAGESIMA, LAETARE. <<<     >>> SERMO XX. IN ANNUNTIATIONE BEATAE MARIAE.
2054w 14.481610059738 s