Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 26HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 26'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXV. IN PASSIONE DOMINI. <<<     >>> SERMO XXVII. IN GENERALI CAPITULO.hide dictionary links

(PL 211 0152D) SERMO XXVI. IN RESURRECTIONE DOMINI.

De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX) . Inter tot Christi triumphantis praecones laude impari, quasi voce quadam discordi, metuo dissimilis apparere: et dum Hosanna filio David digne cantare non valeo, ab his qui praecedunt increpari (0153A) potius ut taceam, quam ad confessionem laudis invitari. Veruntamen caeci illius informatus exemplo, vel verecundus, vel importunus sedebo et ego iuxta viam et clamabo, et coelesti turba Iesum resurgentem suscipiente cum gaudio sequar affectu, sequar desiderio, dicens: Fili David miserere mei. Neque enim aliter sequi possum, quousque torrens iste, de quo et Christus bibit, separat me ab illo, qui in tantum praeceps, in tantum profundus est, ut qui volunt hinc transire ad Iesum non possunt, neque inde huc transmeare.

Est autem torrens iste, decursus huius vitae mortalis, qui decurrit a propagine conceptionis, in carcerem mortalitatis, et inde in miseriam nativitatis, unde rursum progreditur in angustias mortis. Ad (0153B) ultimum vero terminantur, nisi subveniat misericordia supplicio aeternae damnationis. Periculosus est torrens iste plane, et ideo magis periculosus est, quoniam aquis quibusdam accessoriis excrescit in fluvium magnum. Unde et beatus Iob hunc torrentem nomine fluvii appellat, cum de serpente illo antiquo loquitur dicens: Absorbebit fluvium, et non mirabitur: et spem habet, quod Iordanis fluat in os eius (Iob XL) . Quasi diceret, non magnum, non mirum reputat hostis humani generis si fluvium, hoc est, humanam naturam, peccatis et criminibus irretitam absorbeat secum in partem suae damnationis: sed etiam spem habet quod Iordanis, id est, populus in Christo renatus, influat in os eius.

(0153C) Ascendunt itaque, ut dixi, aquae quaedam insipidae ad hunc torrentem, quae intumescere faciunt fluctus eius. Hinc aquae palustres, quae ipsum limosum et turbulentum faciunt: illinc aquae marinae, quae illum faciunt amarum: inde aquae nivium, quae prae nimio frigore eumdem impotabilem reddunt. Sunt autem aquae palustres, carnalia desideria, quae hunc torrentem, id est, huius vitae decursum, limosum quodammodo et turbulentum faciunt: quia quotiens anima a contemplatione sui creatoris carnis delectatione repletur, totiens quasi limosis quibusdam aquis corporeae paludis ingurgitatur. Aquae vero marinae, sunt curae et occupationes huius seculi, quibus anima vacans inquietudine quadam (0153D) distracta, in se ipsa amarescit velut absinthium, dum amor huius impellit, ut cupiat: labor, ut acquirat: timor anxiat, ne perdat: dolor si vel affectata non obtineat, vel acquisita derelinquat. Aquae vero nivium sunt affectatae malitiae cordis humani, utpote invidiae, sectae, haereses, odia, et fraternae unitatis discordia: quae ideo magis frigidae caeteris dicuntur, quoniam amplius a fervore charitatis recedunt. Vides quod aquae nivium desursum in terram descendunt, eamque diutius occupant, nisi caloris beneficio resolvantur. Spiritalia etenim vitia sursum, id est, in angelica natura, prius nata suggerente autore ipsorum diabolo in terram, id est, in terrenos, et peccatores homines descendunt, eosque diutius detinent, nisi flante clementiore spiritu per contritionem (0154A) cordis relaxentur. Ecce quam limosus, quam amarus, quam frigidus torrens iste est, et quis unquam bibit de illo? Christus utique, sed de torrente non de fluvio. Torrens enim respicit cursum naturae, fluvius vero praevaricationem culpae. Bibit, inquam, de torrente hoc Christus, dum infirma humanae naturae assumpsit, dum gustavit amaritudinem passionis: Bibit, inquam, et pertransiit, et invitat te ut sequaris ipsum.

Si ergo vis expeditus transire, ne forte demergat te tempestas huius aquae, vel absorbeat te profundum, fac tibi pontem de lignis levigatis, columnas in eo eriges, et utrinque impones illis latera, tabulata sternens desuper, et firmabis clavis, sicque consummabis eum. Sunt autem columnae istae, viri (0154B) sancti, viri perfecti, quos in torrente huius vitae sursum erigere, id est ante mentis nostrae aciem statuere debemus: ut quicquid laboris, quicquid tentationis in hac vita nobis provenerit, aequanimiter tolerantes exemplo virtutis eorum in bono opere non deficiamus. Et recte columnis tales comparantur: Sicut enim columnae non violentia ventorum, non alluvione imbrium, non procellarum impetu, a stabilitate sua moveri possunt: sic istos non tribulatio, non angustia, non periculum, non gladius, non demum calamitas aliqua separare potuit a charitate Christi. Istae, ni fallor, sunt columnae, quas Dei sapientia in domo, id est in massa humani generis, septem numero excidit: quia per (0154C) septem mundi aetates nunquam defuerunt viri sancti, qui exemplo bonae conversationis infirmiores quosque ad coelestia desideria provocarent, de quibus columnis in Apocalypsi scriptum est: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III) .

Istis columnis superponi debent latera, ut ab ipsis portentur, et tabulata desuper portent. Haec sunt duo latera candelabri illius aurei, hoc est duo testamenta in Christo fundata, de quorum utroque tres calami egrediuntur, id est historiae, tropologiae, allegoriae, trinus intellectus. Haec sunt duo latera scalae Iacob, quae inferius terram tangere dicuntur, sursum vero coelos (Gen, XXVIII) . Eloquia enim Dei quasi inferius terram tangunt, quando per comminationem poenae terrenos homines in timorem concitant: coelos (0154D) vero tangere videntur, dum per repromissiones Dei iustorum corda ad amorem coelestium inflammant. Portant autem praedictae columnae haec latera quasi sinistra parte, dum viri sancti testimonio Scripturarum ostendunt impiis quae sit ira venientis iudicis, tenebrae carceris, crudelitas tortoris, immanitas supplicii, diuturnitas aeternae illius damnationis. Quasi a dextera vero parte columnae istae haec latera portant, dum secundum promissa Dei denunciant electis quae sit vita illa interminabilis, beatorum societas, immensitas praemii, iocunditas regni, quod paratum est sanctis a constitutione mundi. Quibus columnis et lateribus sic ordinatis, tabulata debent poni desuper: quia bona opera, quae per tabulata accipiuntur, praeceptis divinis debent (0155A) inniti, ut ea studeat facere strenuitas militis, quae voce praeconaria mandari sibi noverit iussu imperatoris. Mandata siquidem Dei decreta quaedam sunt summi regis, quae praecones verbi Dei mundo huic intonuerunt, ut facientes ea vivant in eis, contemptores vero puniantur: quia quantumcunque recti speciem teneant opera, si formam evangelicae doctrinae non tenent, a summo iudice reproba iudicantur.

Sunt certe nonnulli singularis vitae, qui ieiuniis, vigiliis, orationibus extraordinariis multa sibi facere bona videntur, quae tamen bona non sunt: quia occasione scandali contra divina praecepta inveniuntur: alius immoderatum habens zelum iustitiae, contra voluntatem Apostoli (Rom. XIV) iudicat servum (0155B) alienum, alius specie mansuetudinis zelum subvertit iustitiae et aequitatis. Quae omnia mala sunt, licet bona videantur, quia contra divina praecepta inveniuntur. Hoc est quod in templo Salomonis mare aeneum dicitur poni, in quo sacerdotes oblaturi hostias, manus suas lavabant. Ubi per mare aeneum lex divina, per manus operationes accipiendae sunt. Quicunque ergo sacrificium dignum Deo vult offerre, debet manus suas lavare in hoc mari aeneo, id est operationes suas secundum praecepta divina dirigere: hoc mare alibi crystallo comparatur, ut in Apocalypsi: Et in conspectu sedis, inquit, erat tanquam mare vitreum simile crystallo. Sicut enim crystallus lapis clarissimus, obiectu solis scintillulas ignis ex se emittit, sic lex (0155C) divina opere adimpleta, exemplo bonorum operum in cordibus fidelium ignem charitatis accendit.

Sunt etiam et clavi necessarii, ut firmiter cohaereat machina totius operis, qui sunt quatuor virtutes principales: iustitia, fortitudo, prudentia, temperantia, in quibus vita bonorum operum consistit, ut in his quae bene agenda sunt, iustitia praebeat rectum iudicium: fortitudo, auxilium: prudentia, consilium: temperantia, solatium. Ponte igitur hoc sic consummato, torrentis huius patet transitus: nec est iam cur desperet pusillanimis, cur desistat debilis, cur deviat ignarus, cur paveat formidolosus cur non incipiat parvulus, cur non perveniat adultus. Christus enim dux viae factus est fortis, ut (0155D) custodiat: sapiens, ut dirigat: potens, ut perducat.

Si ergo vis hunc torrentem pertransire, si Christum cupis imitari, per huius pontis medium iter tuum dirige: et si vis cavere praecipitium, non declines ad dexteram vel ad sinistram. Sunt enim aliqui, qui per hunc pontem e transverso gradiuntur, et ideo corruunt: alii per ipsum oblique gradiuntur, et deficiunt: alii directe, et pertranseunt. Qui e transverso super hunc pontem gradiuntur, sunt illi qui per lamenta confessionis et poenitentiae vias suas mala deserentes, iter bonae vitae quod ad Christum ducit, arripiunt: sed in ipsis principiis ad vitia, quae reliquerant, revertentes, modo luxuria dissoluti, modo superbia elati, modo ambitionibus caeterisque (0156A) vitiorum tumultibus distracti, quasi e transverso gradientes in praecipitium ruunt, de quibus in psalmo scriptum est: Veruntamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII) . Propter dolos, inquit, hoc est, quod dolosi sunt et in veritate non persistunt, posuisti eis delectationes istas temporales, ut in ipsis fallantur: deiecisti eos in ipsis suis delectationibus, dum alleviarentur, id est dum sibi alleviati viderentur. Qui vero oblique per hunc pontem incedunt sunt hi, qui multa devotione bona opera incipiunt, et assiduitate bonae conversationis Deo serviunt: nec recedentes a templo eius die ac nocte, sed tempore tentationis imminente, dum vultus incipit pallere vigiliis, corpus ieiuniis marcessere, dum hinc asina (0156B) gemit sub onere, illinc quandoque pungit vexatio alienae maliciae, retardari incipiunt, et in tentatione, ubi fortes esse debuerant, ibi a bono opere desistunt, de quibus scriptum est: Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII) . Filii Ephrem, id est fructificationis, qui fructum facere debuerant, intendentes et mittentes arcum, hoc est, pugnam fortiter aggredientes, conversi sunt retrorsum in die belli, hoc est, in tempore tentationis. Qui vero directe per ipsum gradiuntur sunt hi, qui in terra huius mortalis vitae adhuc positi torrente interposito terram viventium voto et desiderio respiciunt: et exemplis sanctorum accensi, mandatis divinis eruditi, virtutes et opera, quae mente conceperunt, student (0156C) bene vivendo adimplere, bibentes cum Christo de torrente passionis, ut cum ipso inebrientur gaudio futurae resurrectionis. In hoc enim Christus de torrente in via bibit, in hoc exaltavit caput, ut hi qui per huius seculi agones, per amaritudines passionum in praesenti vita humiliantur, in iocunditate futurae gloriae cum ipso capite suo exaltentur. Est autem caput istud Christus, de quo dicit Apostolus, quod constituit eum caput Ecclesiae, quae corpus ipsius est (Ephes. V) . Caput Ecclesiae autoritate creationis, caput Ecclesiae plenitudine gratiae et veritatis, caput Ecclesiae principio Christianae religionis. Hoc caput quatuor modis a nobis exaltatur: primo, immensitate suae maiestatis; secundo, velamine nostrae (0156D) infirmitatis; tertio, cruce voluntariae passionis; quarto, per gloriam hodiernae resurrectionis. Immensitate suae maiestatis a nobis exaltatur, quoniam in sui natura immensus et infinitus omnem creaturam excellit, unde Iob: Excelsior est coelo, et quid faciam? profundior inferno, et unde cognoscam? Longior est terra mensura eius, et latitudo mari (Iob XI) . Velamine nostrae infirmitatis a nobis exaltatur, quoniam anima humana nube corporeae infirmitatis a nobis obscurata, non nisi per speculum et in enigmate ipsum contemplari praevalet, unde David: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LIII) . Hoc est quod sponsa sponsum in Canticis per fenestras et cancellos, quasi stantem retro parietem, intuetur (0157A) (Cant. II) . Per fenestras quippe et cancellos, hoc est, ex parte eum respicit, quem pariete sive muro suae infirmitatis interposito ad plenum non comprehendit. Hoc etiam est, quod transeunte Domino Helias pallio suo vultum operuit. Iste transitus aspiratio quaedam divinae gratiae, qua anima ad horam visitatur, accipiendus est. In quo transitu Helias, id est vir quilibet contemplativus, pallio vultum suum cooperit (III Reg. XIX) , quando velamine humanae infirmitatis interposito, cognitionem, quae per vultum accipitur, ad Deum plenarie non extendit.

De exaltatione voluntariae passionis in Evangelio scriptum est: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Ioan. XII) . Et de hac exaltatione (0157B) sponsus in Canticis dicit: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius (Cant. VII) . De exaltatione vero hodiernae resurrectionis praesens solemnitas multa profert testimonia, quae non solum scientia, sed etiam firmiter tenent hi, qui a vana sua conversatione abstracti, iustitia et sanctitate Christum induerunt: et in mortali corpore adhuc positi, profectu virtutum et bonorum operum cum ipso capite suo spiritali quadam resurrectione exaltantur. Si enim solum caput exaltatur, ubi pedes et manus? ubi caetera Ecclesiae membra, quae capiti suo desiderant copulari?

Exaltantur igitur et electi quatuor modis: primo, cum per contemptum mundi a terrenis affectibus abstrahuntur: secundo, dum (0157C) ad invisibilia Dei per fidem et cognitionem eriguntur: tertio, dum ad Deum quem super omnia diligunt, affectu devotionis sublevantur: quarto exaltabuntur, cum utriusque stolae, corporis videlicet et animae iocunditate cum capite suo fruentur. Istae sunt exaltationes, quas sanctus ille vir in psalmo nobis significavit, dicens: Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lachrymarum, in loco quem posuit (Psal. LXXXIII) . Istae etenim exaltationes sunt gradus quidam, quibus a vita ista mortali ad Deum ascenditur, dum a contemptu mundi transitur ad Dei cognitionem, a cognitione ad amorem, ab amore ad fruitionem. Tres primae exaltationes habentur in valle (0157D) ista lachrymarum, in loco videlicet huius nostrae peregrinationis. Quarta vero reservatur in loco illo quem posuit, id est, in loco quem ad fruendum Deo sanctis suis praeparavit, in quo modo regnat Christus cum angelis, et in futuro regnabit cum omnibus sanctis, cuius regni cohaeredes nos faciat ipse Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 26'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXV. IN PASSIONE DOMINI. <<<     >>> SERMO XXVII. IN GENERALI CAPITULO.
2039w 10.213381052017 s