Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 27HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 27'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXVI. IN RESURRECTIONE DOMINI. <<<     >>> SERMO XXVIII. IN GENERALI CAPITULO.hide dictionary links

(PL 211 0157D) SERMO XXVII. IN GENERALI CAPITULO.

Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII) . Quando per rerum similitudines de Christo loqui volumus, convenientius id facimus per infirmas creaturas, quam per eas quae sunt excellentioris dignitatis: quoniam in his hoc est abiectioribus (0158A) creaturis, comparatio similior quandoque invenitur. Quamvis ergo Christum solem appellem, (Quia sicut sol mundum, ita ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum) aptius secundum aliquid cum Propheta illum vermem appellabo, qui ex persona ipsius dicit: Ego sum vermis, et non homo (Psal. XXI) : quia sicut vermis de terra sine patre nascitur, ita Christus de beata Virgine sine virili operatione progenitus est. Eodem modo et causa simili, rectores ecclesiarum convenientius plerunque per indigniores creaturas figurantur. Licet enim eos boves recte appellare possimus, quia praedicando, operando, ministerium implendo, terram Domini, hoc est, corda fidelium fortiter excolant, expressius tamen illos canes appellabo: quia (0158B) canum ad illos maior similitudo invenitur. Unde ipse Dominus in Evangelio canes eos appellat, ubi de Lazaro dicit: Sed canes veniebant, et lingebant ulcera eius (Luc. XVI) . Et Propheta: Lingua, inquit, canum tuorum ex inimicis ab ipso. Quod est dicere, ex inimicis tuis fiant canes tui, et hoc a te ipso et non ab alio. Tobiam quoque euntem in Rages, civitatem Medorum, canis prosequitur (Tob. VI) : quia Christum in hunc mundum venientem, doctorum multitudo comitatur. Et videte similitudinem animalis. Canis enim animal blanditiis domesticum, latratu extraneum, morsu lupum insequitur, lingua sanat, et cura diligenti noctis excubias observat. Ut autem ista omnia praelatis et subditis assignemus, sicuti per canes ecclesiarum rectores, ita (0158C) per domesticos boni ordinis observatores, per extraneos infirmi ordinis transgressores, per lupos contumaces ordinis invasores intelliguntur. Lingua canis, medicina poenitentialis: cura excubiarum, solicitudo pastoralis est. Usualiter domesticum solemus appellare eum, qui per affectum praecordialem, habitationem communem, vitam socialem coniunctus est. Sic et in Ecclesia domesticum recte vocamus illum, qui charitate omnibus est devotus, in congregatione assiduus, bona operatione quasi vita sociali omnibus acceptus. Talis ergo domesticus canum, hoc est, praelatorum blanditiis foveri debet, videlicet dulci affectu animi, impensa corporalis beneficii, exhibitione spiritalis solatii. Non enim (0158D) debent praelati sanctos viros opprimere terrore potestatis, sed potius amicos et socios se illis exhibere. Quia sicut lex non est iusto posita (I Tim. I) , ita nec potestas, quae magis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum ordinata est. Unde beatus Gregorius dicit, quod conditione naturae omnes homines aequales sunt, sed quia statu meritorum sunt dispares, necesse est quod ad vitia comprimenda alii ab aliis regantur. Antiqui etiam patres nostri non reges gentium, sed pastores ovium dicti sunt. Noe etiam et filiis eius a Domino dicitur: Sit terror et tremor vester super cuncta animantia et bestias terrae (Gen. IX) . Non dicit super homines, ut ex hoc detur intelligi, quia non sancti viri et iusti, sed potius bestiales et criminosi terrore potestatis premendi (0159A) sunt. Inter ipsos tamen sanctos viros quidam sunt parvuli, quidam adulti, quidam provecti. Parvuli vocantur simplices illi, qui multam habent sanctitatem, et modicam discretionem: adulti, qui sanctitatem habent pariter et discretionem: provecti vero, qui cum his diuturnam habent bonorum operum exercitationem. Qui multam habent sanctitatem et parvam discretionem, dilectione quidem et beneficiis fovendi sunt, sed in his quae minus discrete dicunt vel faciunt cum severitate quadam sunt reprimendi, ut ex tali repulsa vel correptione prudentiores et magis discreti fiant: Sicut magister scholarium parvulum innocentem postulantem ne vapulet, non exaudit, sed potius flagellat eum et corrigit, ut asperitate verborum et verberum ad meliora (0159B) postmodum enutriatur. Qui vero sanctitatem habent cum multa discretione, illos esse arbitror, qui de profunda seculi conversatione ad vitam claustralem venerunt, in qua seculari conversatione seculi prudentiam, et astutiam rerum gerendarum didicerunt. Sed postquam vocati sunt a Domino et iustificati relicta seculi vanitate, prudentiam seculi retinuerunt, de quibus dictum est a Domino: Quoniam filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generationibus suis (Luc. XVI) . Et isti non solum diligendi, sed etiam magis familiares caeteris haberi debent eo quod Ecclesiae magis utiles sunt. Qui autem longa exercitatione bonorum operum sunt provecti, ipsi sunt specularia quaedam sanctae Ecclesiae, (0159C) in quae lumine divinae gratiae excellentius coruscante, alii se mirari debent et respicere: ut ex tali speculorum intuitu corrigant in se quod vitiosum, et reservent quod virtuosum est. Et isti honore et reverentia magis digni sunt. Extranei autem sunt illi, quos neque unio charitatis, neque unitas communionis, neque uniformitas actionis nobis coniungit. Extraneum ab unione charitatis faciunt odia, invidiae, irae, rixae, dissensiones, et scissurae mentium, in quibus non habitat Deus: Extraneum ab unitate communionis faciunt lautiora cibaria, stramenta molliora, vestes inordinatae, tonsurae irregulares, quorum contraria ad communionem pertinent: Extraneum ab uniformitate actionis faciunt singularia ieiunia, intempestivae vigiliae, insolitae orationes, et (0159D) caetera huiusmodi, quae in libertate Spiritus iuste videntur posse fieri. Tales ergo latratu canum, hoc est, duris praelatorum increpationibus corripiendi sunt, primi propter peccatum, quia scindunt regnum charitatis: secundi propter periculum, ne illorum exemplo caeteri trahantur: tertii corripiendi sunt propter scandalum, quia vae homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII) . Oritur tamen scandalum quandoque de malis, quandoque de necessariis, quandoque de indifferentibus. Si de malo scandalum oritur, statim malum resecandum est: si de necessariis, hoc est, de his quae ad vitam aeternam sunt necessaria, scandalum oritur, ibi melius admittitur scandalum, quam veritas relinquatur. Sed si de indifferentibus, id est de his, quae licite fieri vel omitti possunt, scandalum (0160A) oriatur, distinguendum est. Si enim de talibus oriatur scandalum universitati, vel magnae parti universitatis, tunc ab huiusmodi etiam bonis cessandum est. Quod si pro nobis indifferentibus, quae facio uni alicui, oriatur materia scandali, non propter hoc cessabo satisfacere propriae devotioni.

Corripiendi sunt ergo tales extranei, diversis tamen modis secundum diversitatem delinquentium. Sunt enim alii qui peccantes, qui timore Dei postposito, peccatum non metuunt: sunt alii, qui concupiscentiis illecti, nimis ardenter peccare diligunt: sunt alii, qui ita peccant, quod peccata sua non intelligunt. Illum, qui timore Dei postposito peccare non metuit, tu qui solus etiam peccatum illius nosti, corripe: non tamen per te, imo per alium, ut si (0160B) privatus es, intimes illud praelato Ecclesiae, ut ab eo correptus coerceatur timore potestatis. Illum, qui peccare nimis, ardenter diligit, tu qui solus nosti peccatum illius, intimare potes alicui sancto viro, ut ab eo correptus trahatur in odium peccati exemplo sanctitatis. Illum, qui peccatum suum non intelligit, etiam si solus nosti peccatum illius, per virum aliquem sapientem et literatum corripere potes, ut ab eo correptus et instructus veniat ad cognitionem delicti sui.

Lupi vero morsu canum insequendi sunt. Lupi sunt contumaces, iustitiae invasores, qui non tracti infirmitate praecepta Dei transgrediuntur: sed potius per rebellionem et contumaciam, quasi hostes ea (0160C) diripiunt, parum aestimantes se ipsos a iustitia cadere, nisi statum iustitiae videant secum pariter corruisse. Qui lupis propter duo comparandi sunt: lupus enim non solum lacerando laniat, sed etiam hominem, quem prius aspexerit, visu venenato raucum facit, ita quod non nisi voce obscura et imperfecta loqui possit. Similiter contumaces, iustitiae invasores, non solum vivendo corpus Ecclesiae laniant, sed etiam malis colloquiis semine discordiarum, iaculis detractionum, caeteros adeo elingues reddunt, ut in causa Dei pro libertate iustitiae loqui non possint. Tales ergo lupi morsu canum, id est severitate disciplinae ecclesiasticae appetendi sunt, ut modo per excommunicationem, modo per suspensionem, aliquando disciplina corporali, aliquando (0160D) taedio silentii, quasi dentibus quibusdam fracti et comminuti correptiores in corpus Ecclesiae traiiciantur. Sic enim cera durior ad ignem liquefacta, in quamlibet imaginem facile vertitur, sic rubigo de ferro excutitur, sic vasa Domini inter malleum et incudem fabricantur, sic byssus attritione multa in candorem vertitur: et vinea quae longo astricta gelu gemmas emittere non potuit, adveniente calore postmodum fructum facit uberrimum: et peccator qui longe peccatorum gelu induratus est, accedente aestu tribulationis, et cum illo calore gratiae, postea emendatior efficitur. Lingua canis medicina poenitentialis est, qua sanantur illi, qui post graves lapsus peccatorum et criminum fortiores resurgunt. Dum (0161A) enim a praelatis ecclesiarum fructuosae poenitentiae visitantur consiliis, quasi linguatu canis pristinae restituuntur sanitati. Ad hanc sanitatem consequendam duo praecipue necessaria sunt, vera scilicet humiliatio delinquentis, et pia compassio pastoris: ut dum is qui deliquit, planctu et gemitu, confessione et lachrymis se ostendit correctum, bonus praelatus sic humiliatum et compunctum pia compassione benigne suscipiat, et consolatione paterna mulceat iustificatum, quem prius amiserat criminosum. Sic bonus ille pastor ovem perditam reportavit in humeris suis gaudens, sic pater filio suo prodigo ad se revertenti occidit vitulum saginatum (Luc. XV) , sic Petrum lachrymantem Dominus misericorditer respexit, et Mariae Magdalenae dimissa sunt peccata (0161B) multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII) . Et si per similitudinem rerum loquimur, bonus agricola terram, quae spinis extirpatis copiosum fructum portat, magis diligit, quam illam, quae nunquam spinas habuit, et nunquam uberem fructum fecit. Solet etiam dici, quoniam corvi pullos suos dum vident eos nigrescere, et sui similes effici, diligenti solicitudine provident illis et pascunt eos, sed quam diu vident eos albescere et recedere a forma paterni coloris, in providendo illis alimoniam non sunt soliciti. Eodem modo praelatus Ecclesiae dum videt subditum suum contritionem et operibus poenitentiae nigrescere, et confundi in peccatis suis, debet illum consolatione spiritali, et consilio salubri pascere, et in melius enutrire. Si vero criminosum subditum praelatus (0161C) videat albescere, hoc est, seipsum iustificare, aliis se anteferre, et tanquam re bene gesta caeteros iudicare, hunc non blanditiis, sed potius flagellis et scorpionibus caedi iustum est. Quia cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur, exacerbat Dominum peccator.

Super haec omnia solicitudo pastoralis necessaria est. Ut autem de hac solicitudine pastorum colligamus aliqua ex rerum similium collatione operae pretium est: Bonus bubulcus, qui terram suam bene vult colere, diligenter aratrum suum sequitur, minat boves ut perficiat opus diei: ne forte torpens somno vel otio non recipiat fructum laboris sui, provida solicitudine boves aliquando cantu recreat, (0161D) aliquando pungit aculeo, aliquando pabulo reficit, ut his omnibus adiuti, terram bene excolant reddituram fructum suum in tempore opportuno. Eodem modo bonus pastor sive praelatus gregi suo cura pastorali debet assistere, ut forma gregis sui per exemplum bonae conversationis efficiatur. Sic cum fratribus in claustro ad lectionem, in oratorio ad orationem, in refectorio ad cibos communes, in dormitorio ad duriciam lectuli, in capitulo ad correctionem culparum, et ea quae ipse iubet alios facere, opere primus adimplere: habeat in ore suo cantum, id est promissionem futurae beatitudinis, societatis angelicae, ut ex tali promissione illi qui iuste et sancte vivunt, in laboribus suis recreentur. Teneat etiam aculeum hoc est comminationem aeterni supplicii (0162A) ignis inextinguibilis, ut male conversantes timore supplicii a sceleribus suis coerceantur.

Debent etiam pabulo reficere, id est doctrina sana et spiritali exhortatione confortare pusillanimes, qui minus ferventes in divinis obsequiis inveniuntur, ut sic in praelato Ecclesiae facta et dicta, vita et doctrina conveniant: ne si forte dicat et non faciat, audiat illud verbum Domini contra se directum: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, quae dicunt facite, opera autem illorum nolite facere (Matth. XXI) . Dic quaeso quid mihi proderit si tu bibas aquam puram, mihi vero porrigas illam turbidam, et pedibus conturbatam? Hoc non est me reficere, sed magis potum mortis propinare. Cum ipsi, inquit propheta, aquam lympidissimam biberetis, (0162B) reliquam turbabatis pedibus vestris, et oves meae quae conculcata erant, vescebantur, et quae pedes vestri turbaverant, hoc bibebant (Ezech. XXXIV) . Pastores siquidem aquam lympidissimam bibere est, rectores ecclesiarum praecepta Dei, viam veritatis mente retinere. Eandem vero aquam pedibus conturbare est, ipsos Ecclesiae rectores quae recta dicunt vel sapiunt malis operibus confundere. Oves vero aquam pedibus conturbatam bibunt, quando subditi non ex his quae praelati recte sapiunt, sed ex his quae male faciunt, formam vivendi accipiunt. Sunt ergo in vestimento Aaron malogranata inserta tintinnabulis, id est virtutum et bonorum operum adunatio cum sono praedicationis, ne forte alios volens instruere, seipsum iudicare videatur.

(0162C) Vis ergo scire qualis doctrina praelati esse debet? Necesse est ut cum usuali moneta habeat aliquid commune. Moneta usualis tria habere debet, materiam, pondus, et formam: Ut sit materia probata, pondus aequale, forma autentica. Similiter doctrina pastoris haec tria debet habere, ut sit probata, id est, iusta ut non doceat nisi ea quae iusta et bona sunt: ut sit etiam ponderosa, id est, ut ipse cum pondere doctrinam proponat, hoc est, ut studeat ea facere quae verbis vult dogmatizare. Similiter necesse est, ut doctrina praelati sit autentica, id est, autoritati sanctorum Patrum in nullo contraria, sed ea doceat quae autoritas sanctorum protulit, vel (0162D) quae Christi veridica sententia promulgavit. Propter quod in rationali, quod pontifex legalis gestabat in pectore, duodecim nomina filiorum Israel inscripta erant, cum his duobus nominibus doctrina et veritas, ut eo ipso significaretur doctrinam praelati sanctorum Patrum vestigiis debere inniti. Sic ergo rectores ecclesiarum exemplo bonae operationis subditos trahere et sana eruditione informare debent, ut bene vivendo et recta docendo sibi ipsis praemium, subditis vero provectum acquirant, et pro bona administratione temporalis officii in die retributionis una cum subditis mereantur intrare in gaudium Domini sui, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 27'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXVI. IN RESURRECTIONE DOMINI. <<<     >>> SERMO XXVIII. IN GENERALI CAPITULO.
2099w 17.214249849319 s