Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 30HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 30'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXIX. IN GENERALI CAPITULO. <<<     >>> SERMO XXXI. IN ASCENSIONE DOMINI.hide dictionary links

(PL 211 0177C) SERMO XXX. IN GENERALI CAPITULO.

Facies candelabrum ductile ex auro purissimo, calamos et scyphos et sphaerulas, et lilia ex ipso procedentia (Exod. XXV) . Vobis, fratres dilectissimi, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, qui mel de petra, spiritum de litera, lucem evangelicae veritatis de umbra legis novistis elicere, vobis, inquam, notum putamus quod omnia fere praecepta legis Mosaycae fuerunt umbra futurorum, et Ecclesiam, (0177D) vel ea quae geruntur in Ecclesia, mystice significabant.

Ex quibus unum est quod, iubente Domino, in figuram Ecclesiae, candelabrum aureum praecipitur, quae etiam candelabri nomine in pluribus Scripturarum locis designata est. Unde Ioannes in Apocalypsi ad angelum Ephesi scribens dicit: Veniam cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II) . Ubi per candelabrum Ecclesiam spiritaliter vult intelligi. Et Dominus in Evangelio: Nemo, inquit, accendit lucernam, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut omnes qui ingrediuntur, lumen videant (Matth. V) . Ubi per lucernam lumen evangelicae praedicationis, per candelabrum Ecclesia designatur. Siquidem super (0178A) candelabrum lucerna accenditur, quando Ecclesia praesens, quae in imo posita est luce evangelicae praedicationis ad coelestia desideria accenditur. Congrua autem similitudine Ecclesia candelabri nomine vocatur: sicut enim candelabrum ex se non lucet, sed lucernam sibi superimpositam portat, sic et Ecclesia ex natura humanae fragilitatis quodammodo tenebrosa radio divinae gratiae coelitus irradiante, luce virtutum splendida redditur et illuminata. Sicut ergo per candelabrum Ecclesia, sic et per hastile candelabri Christus homo, per calamos praelati, per scyphos literati viri capaces verbi Dei, per sphaerulas simpliciores in Ecclesia, per lilia aeternae vitae remuneratio recte figurantur; quae omnia dicuntur esse ex auro purissimo.

(0178B) Primo videndum est quare praelati Ecclesiae auro comparantur, ut eandem rationem similitudinis ad caetera coaptemus. Et quidem illi aurum dicuntur propter splendorem sanctitatis, sicut in Hieremia scriptum est: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV) . Et alibi de coelesti Ierusalem dicitur: Plateae eius sternentur ex auro mundo (Apoc. XXI) . Propheta etiam David auri nomine sanctos viros per Arabicam gentilitatem designans dixit: Dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI) . In tribus ergo comparationem auri ad praelatos Ecclesiarum intellige, tum quia purum, tum quia fulgidum, tum quia preciosum. Purum est aurum, quoniam in terra depositum, neque rubiginem, neque maculam a terra contrahit, sed suam (0178C) omnimodo servat puritatem: sic etiam praelatus Ecclesiae in terra, id est inter terrenos et peccatores conversans, nullam maculam peccati ab illis contrahere debet, sed omni diligentia servans cor suum, mundiciam mentis, et puritatem conscientiae retinere. Si enim manus, quae sordes ab aliqua re extergere debet, munda non fuerit, sed inquinata, in eadem re potius sordes auget quam minuit. Sic et ille qui aliis praelatus est, si immundam gerat conscientiam, a subiectis immundicias tollere idoneus non est.

Est enim aurum fulgidum usque adeo, quod radio solis reverberatum res sibi vicinas fulgentes facit: Sic et praelatus fulgere debet exterius bona operatione, (0178D) ita tamen ut radio divinae gratiae opera ipsius luceant, et tali luce illuminata caeteros ad bene agendum illuminent et accendant. Lux siquidem divinae gratiae ipsa est, quae opera hominum vere lucida facit, quod propter quandam falsam lucem hypocrisis et simulationis adiecimus, quae fucata et adulterina specie quorundam opera videri facit bona cum sint mala, longe distantia in veritate ab operibus quae praetendunt in simulatione. Donum siquidem divinae gratiae facit videri opera iustorum qualia sunt, hypocrisis vero facit videri opera malorum qualia non sunt. Nam si quaeras ab hypocrita qualis ipse sit, vel opera eius, teste conscientia sua dicere compelletur quoniam et ipse malus, et opera eius mala sunt. Non ergo opera simulatorum fulgida (0179A) sunt, sed esse videntur adulterino quodam religionis colore depicta. Non sit ergo praelatus hypocrita, cavens sibi de fermento Pharisaeorum et hypocrisi, talem se gerens foris in corpore, qualis est intus in mente.

Caeteris etiam metallis aurum preciosius est, per quam preciositatem sapientia divina, quae in praelatis esse debet, recte intelligitur: non illa sapientia, quae est in multitudine literarum, sed ea quae est in sapore virtutum, de qua dicitur, quia is qui plus diligit. Et alibi: Sapientia quae de sursum est, primo quidem pudica est, deinde pacifica (Iac. III) . Ista sapientia est quae docet hominem non docte perorare, non grammatice loqui, non solvere problemata Aristotelis, sed potius detestari vitia, (0179B) mundare conscientiam, regere mores, ordinare vitam, servare disciplinam. Vere sapientia ista preciosa est, imo, sicut Sapiens dicit, preciosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur in terra, non valent ei comparari (Prov. III) . Dicet forte aliquis honoris huius seculi cupidus, multam sapientiam literarum sapientia virtutum magis esse preciosam. Nam si in praesenti vir doctus et vir sanctus nobis superveniat, magis honoris et reverentiae exhibemus ei qui multa novit, quam ei qui sancte vivit. Sed haec distinctio habenda est in vocabulo preciositatis, quia scientia literarum preciosior est in praesenti Ecclesia, id est honorabilior, sed sapientia virtutum preciosior est, id est simpliciter melior, sicut miles strennuus qui quotidie (0179C) mactat et perdit, inter seculares homines magis bonoratur, quam vir sanctus, cum tamen ille isto incomparabiliter sit melior. Ergo, sicut diximus, praelati tenentur esse puri in mente, lucentes in opere, et sapientes per saporem affectus spiritalis.

Et vide quoniam calami quos praelatos significare diximus, de hastili ipsius candelabri procedunt et illi inhaerent; sic et illi qui praesunt, et caeteri iusti per fidem catholicam Christo inserti esse debent, sine qua impossibile est placere Deo, quia iustus ex fide vivit (Rom. I) . Sicut enim pes truncatus pes quidem est, sed inutilis, et manus praecisa de corpore manus quidem est, sed nullum habet usum (0179D) operis; sic et ille qui spiritum Christi non habet et fidem, in eo mortuus est, et omnino infructuosus. Hastili ergo calami inhaerentes sursum eriguntur, et lucernas portant, id est donis Spiritus sancti accenduntur, in quibus lucernis oleum, flammae fomentum apponitur, dum per opera misericordiae, quae per oleum intelliguntur, ignis charitatis in praelatis nutritur. Nec praetereundum puto, quod calamus musicum instrumentum est, et ideo praelatorum figuram tenet, quoniam voce praedicationis resonare debet, sicut de his dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isa. XL) . Et alibi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII) .

Utilis ergo pastor Ecclesiae verbum vitae denuncians, (0180A) modo gravem, modo dulcem, modo subtilem, modo acutum sonum reddere debet. Gravem, aspera voce increpationis corripiendo impios; dulcem, leni exhortatione consolando iustos; subtilem, diligenti investigatione perscrutans angulos conscientiarum; acutum, repromittens gaudia coelestium praemiorum. Et attende quod usum calamorum pastores non in urbibus et frequentia hominum, sed in desertis locis adinvenerunt, ut carentes solatio secularium hominum, musico modulamine sibi ipsi solatium facerent, quo levius ferrent deserti loci solitudinem. Eodem modo vox pastorum Ecclesiae non in contentionibus causarum, non in curiis principum, non in civitatibus vel plateis quantum eis possibile est audiri debet, sed in desertis, id est (0180B) in claustris, vocem suam debent emittere, quae et sibi ipsi sit solatium, et subditis ad profectum.

Consequenter videamus, quoniam per scyphos aureos qui sunt in candelabro, viri literati capaces verbi Dei, qui aliis Scripturas disserendo potum vitae propinare tenentur, intelligendi sunt. Quod utique faciunt, quando per mandata Dei accendunt caeteros ad charitatem, per praecepta erudiunt ad iustificationem, per consilia promovent ad perfectionem, per testimonia, quae sunt de futura vita, extollunt ad coelestium contemplationem; et sic caeteros vino spiritalis doctrinae inebriante operantur in eis oblivionem huius mundi. Quicunque ergo scyphus aureus esse cupis, et verbum vitae contines, semina (0180C) verbum Dei, porrige potum fratri tuo sitienti, et sine invidia communica quod gratis accepisti. Scientia enim nobilis possessio est, ut quidam dixit, quae avarum dedignata possessorem, nisi publicetur, elabitur. Nec decet scyphum aureum aquam vel mustum fece mixtum, sed vinum meracissimum continere. Ad virum siquidem religiosum non pertinet vacare literis secularis scientiae, quae per aquam intelligitur. Sicut quibusdam per improperium dicitur: Vinum tuum mixtum est aqua. Non sit ergo claustralis solicitus, quomodo Tullius perorat in causis, quid Plato scrutetur in astris, quid Euclides metiatur in lineis, quid Boetius concordet in musicis, qualiter distinguat Donatus partes orationis, sed potius in cellam vinariam sacrae Scripturae ingressus (0180D) inde hauriat quod spiritalibus spiritalia possit comparare. Sed neque vinum fece mixtum in scypho aureo decet contineri, quia vir religiosus omnem ambitionem, vanam gloriam, et laudem humanam, cum verbum Dei praedicat et docet, debet exsufflare, ne similis efficiatur illis qui viderunt Filium Dei (quia verbum Dei Filius Dei est) et audiat hoc improperium a Domino: Recepisti mercedem tuam (Matth. V) . Hac fece infecti fuerunt illi, de quibus Apostolus dicit: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, et ideo stulti facti sunt, et evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) . Quoniam potius vinum purum scyphi isti aurei debent continere, ut illi qui literati sunt in claustris, simplici oculo et pura intentione doceant et praedicent (0181A) verba vitae, illum solum fructum praestolantes, quem promisit Deus diligentibus se.

In candelabro etiam, de quo diximus, scyphi in nucis modum facti esse describuntur, ac si diceretur, quia operculum habere debet, quod scypho modo superponi, modo auferri possit. In quo significatur literatos viros quandoque clausam habere scientiam suam sibi ipsis ad consolationem, quandoque manifestare aliis ad aedificationem. Sphaerulae quae sunt in candelabro volubiles sunt, et rotundam formam habent, et significant simplices claustrales qui praelatorum suorum reguntur imperio, salubre sibi aestimantes quicquid virtus obedientiae iusserit, faciendum. Vere volubiles sunt sphaerulae istae, neque ad dexteram neque ad sinistram retortae, sed ante (0181B) se directae volvuntur, quia boni claustrales, qui in simplicitate sua confidenter ambulant obliti eorum quae retro sunt, ad anteriora semper se extendunt.

Sed sphaerula cum volvitur, triplex impedimentum habere potest ne bene currat, manum remissam quae negligenter impellit, viam asperam quae eam retardat et impedit; obstaculum quod eam procedere omnino non permittit. Haec tria sunt quae profectum claustralis retardant, et quandoque omnino extinguunt. Manus remissa est, potestas negligens, qua claustralis regendus est. Manus enim nomine potestas designatur, ut ibi: In cuius manu est anima omnis viventis (Iob. XII) . Et alibi: In (0181C) manu tua sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV) . Manus ergo remissa cursum sphaerulae impedit, quando praelatus potestate regiminis circa subditos minus solicite, minus provide utitur, propter quam causam subditi a sancto proposito suo, aut omnino desistunt aut retardantur. Asperitas viae, quae eos impedit, singularitas vitae est, quando ipsi metam communis vitae excedentes, austeriores quasdam observantias singulariter sibi eligunt, quas dum nequeunt portare succumbentes oneri deficiunt in via, per quam in regionem suam, id est in coelum tendere debuerunt. Obstacula vero quibus impediuntur sphaerulae, id est globi, Teutonice kloitzer, ne currant, scandala sunt falsorum fratrum, per quae simplicitas bonorum usque adeo plerumque (0181D) detrimentum accipit, ut tanquam a dura materia repercussi, desinant benefacere, et obliti finis, quo tendere debuerant, malevolis hominibus similes effecti, amplius quam prius deteriores fiant. Ad hoc valent venenatae detractiones, turpitudo, stultiloquium, et scurrilitas quae ad rem non pertinent, dissolutio conversationis, quae omnia impedimentum praestant simplici viro recte conversanti.

Per lilia vero, quae sunt in candelabro, futurae vitae remuneratio significatur, quae et praelatis subditos suos bene regentibus, et literatis verbum Dei recte disserentibus, et simplicioribus qui sancte vivunt repromissa est, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. His praemissis adiiciendum est, quod candelabrum istud (0182A) aureum ductile esse perhibetur, id est malleationibus et crebris percussionibus formatum, per quod nobis recte ostensum est, quia sicut Christus per angustias passionis et mortis aeternae vitae beatitudinem adeptus est, ita et omnes eos qui Christi imitatores sunt, per angustam viam tribulationum ambulare oportet. Neque enim tempora regnandi praevenire possunt tempora patiendi, sed in hac vita iustos angustias et miserias tolerare necesse est, quibus debetur corona iustitiae, quam reddat nobis Dominus noster Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 30'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXIX. IN GENERALI CAPITULO. <<<     >>> SERMO XXXI. IN ASCENSIONE DOMINI.
1876w 5.62970495224 s