Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 35HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 35'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXXIV. IN DIE PENTECOSTES. <<<     >>> SERMO XXXVI. IN FESTO PENTECOSTES.hide dictionary links

(PL 211 0204A) SERMO XXXV. IN DIE PENTECOSTES.

Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae (Psal. CXLVII) .

Scio, fratres dilectissimi, quoniam hodiernae solemnitatis sublimitas et reverentia vestrae sanctitatis strennum dispensatorem verbi Dei exigeret, ut qui testimonium resurrectionis Iesu Christi, et adventus Spiritus sancti virtute magna perhiberet.

Oporteret enim, ipso docente Spiritu, a viro spiritali hoc fieri, qui gustasset quam suavis est Dominus, qualem insinuat Apostolus dicens: Ipse spiritus (0204B) testimonium perhibet conscientiae nostrae quoniam in ipso manemus (Rom. VIII) . Utinam ergo obmutuissem et non aperuissem os meum, praesertim cum non sit speciosa laus Dei in ore peccatoris, ipso Spiritu sancto dicente peccatori: Quare tu enarras iustitiam meam, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX.) Quia tamen annus Iubilaeus nunc est, id est, remissionis, spero et ego, secundum praeceptum Dei, liber reverti ad Dominum meum, suae innitens promissioni quae dicit: Gratis venundati estis, gratis redimemini (Isa. LII) . Vere annus remissionis iste, et tempus gratiae, quando ager huius mundi diu infructuosus Spiritum sanctum cultorem suscipit, et violento possessore exterminato in libertatem spiritus corda fidelium ad Dominum (0204C) suum revertuntur. (0204B) Emisit enim, id est de coelo misit in terras Deus Pater Verbum suum et Filium suum et liquefecit ea, id est liquida fecit, cum per verbum Unigeniti sui et operationem Spiritus sancti, corda prius dura et lapidea ad obediendum Deo emollivit. Unde subiungitur: Flabit spiritus tuus, et fluent aquae. Illum accipe Spiritum, de quo per Apostolum dicitur: Charitas enim diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V) . Et alibi: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Iste spiritus flavit flatu multiplici. Primus flatus fuit, in creatione mundi: secundus, in Incarnatione Verbi: tertius, in renovatione hominis. De primo flatu dictum est, (0204D) quia Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I) , quo spirante fluxerunt, hoc est, confluxerunt, id est in unum locum fluxerunt. Quia congregatae sunt aquae, quae sub coelo erant, in locum unum, ut appareat arida. Elementa siquidem huius mundi naturali quadam confusione sibi erant adversantia. Quippe frigida pugnabant calidis, humentia siccis, donec tandem Spiritus sancti magisterio stabili foedere pacis consederunt, sollicita suo modo servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quippe terra aquam in gremio suo suscepit instabilem per se et vagam. Aqua terram rigat per se sitientem et aridam, ignis caloris beneficio fructus terrae educit, aer sua temperie inviolata conservat.

Secundus flatus Spiritus sancti fuit, cum Verbum (0205A) Dei Filius Patris hominem assumpsit, et assumptae naturae Spiritus sancti operatione plenitudinem gratiae infudit. Nec solum flavit tunc iste spiritus, sed et conflavit. Quippe duas naturas, tam diversas Dei et hominis sua spiratione in unam personam redegit. Huius autem fabricae artifex fuit persona Patris: officina, uterus Virginis: folliculus, angelus annuntians: flatus, Spiritus sanctus operans, natura humanitatis, massa ignis rubiginem purgans flamma divinitatis. Hoc autem flante Spiritu fluxerunt aquae, id est emanaverunt testimonia Scripturae. Ante incarnationem enim Verbi hortus fuit conclusus, et fons signatus. Hortus fuit conclusus, quia sacramenta Ecclesiae nondum manifestata fuerant: sed et fons signatus, quia spiritales intelligentiae (0205B) Scripturarum nondum emanaverunt.

Tertius flatus sancti Spiritus est, suavitas quaedam divinae inspirationis, quae cordibus virorum spiritualium se infundit, et secundum divisiones gratiarum alium sic, alium autem sic in via mandatorum Dei deducit. Hoc autem flante Spiritu quasi per septem rivulos fluunt aquae, quia secundum mensuram donationis Christi unicuique confertur donum gratiae. De primo rivulo bibunt pauperes Spiritu, qui eligunt abiecti esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII): et ipsi parati ad obediendum, studiosi ad ministrandum, honore alios praevenientes, honoris et gloriae ipsi contemptores. De secundo rivulo hauriunt mites, de quibus dicitur: (0205C) Mansueti autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam (Matth. V) , qui sunt in verbo temperati, in aspectu pudici, in gestu compositi, in operatione tranquilli. De tertio bibunt lugentes, de quibus Iob: Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquae sic rugitus meus (Iob III) : et tales sunt ex conscientia peccatorum pavidi, suspiriis anxii, lacrymis perflui flagellis et verberibus attriti. De quarto misericordes bibunt, de quibus dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V) . Et isti ad ignoscendum faciles, ad subveniendum hilares: compatientes miseris, congaudentes his qui prosperantur in via virtutis. De quinto rivo (0205D) hauriunt esurientes iustitiam, ex quorum persona propheta dicit: Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Et isti sunt spiritu ferventes, et operatione fortes, aemulatores iustitiae, custodes, imo cultores disciplinae. De sexto rivo, scilicet munditia cordis, bibunt mundi corde, ex quorum persona beatus Iob dicit: Non reprehendit me cor meum in omni vita mea (Iob XXIV) , et isti sunt mundis cogitationibus puri, meditatione erecti, operatione discreti, oratione devoti. De septimo inebriantur pacifici, de quibus Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam (Psal. CXVIII) . Isti sunt in prosperis quieti, in adversis securi, et carne non repugnante spiritui ab omni tentatione vitiorum abstracti. Istae sunt aquae spiritales, de quibus bibunt viri spiritales, (0206A) quas hodierna die biberunt apostoli, cum acceperunt virtutem supervenientis spiritus, qui eos inspiratione divini amoris inflammavit, cognitione veritatis illuminavit, certitudine praemii roboravit. Haec tria videntur fuisse significata per hoc quod in igne, quod in linguis, quod tali dierum numero id est quinquagesimo Spiritus sanctus apparuit. Ignis enim, signum est divinae dilectionis: lingua, cognitionis: numero quinquagenarii, quo secundum legem fiebat remissio, signum est libertatis sive remunerationis. Haec tria sunt quae visum interioris oculi semper in Deum dirigunt, nec ullis intervenientibus tenebris ipsum aberrare permittunt. Videmus ad exteriorem visum tria esse necessaria, scilicet lumen interius, quod per fenestras oculorum (0206B) emittitur: lumen exterius, scilicet claritas quae interiori, de qua diximus, sociatur: res aliqua corpulenta, in quam visus ipse dirigitur. Lumen siquidem interius non proficit ad videndum sine exteriori, quod probatur in tenebris, sed neque exterius sine interiori, quod manifestum est in caeco. Sed neque ista duo coniuncta aliquid valerent, nisi aliquid videndum obtutui nostro obviaret. Similiter ad illuminationem interioris hominis tria oportet convenire, scilicet lumen interius quod est radius divini amoris: lumen exterius, hoc est, quod extra nos debet dirigere cognitio veritatis. Sed et res, in quam spiritalis visus debet dirigi, certitudo est remunerationis. Tolle lumen interius, hoc est, flammam charitatis, et lucerna tua cito (0206C) extinguitur, et cum virginibus fatuis audire mereberis: Amen dico tibi, nescio te. Adsit lumen exterius, scilicet cognitio veritatis, sine charitate quid proficit? Nihil. Ubi est, inquit Esaias, verba legis ponderans? (Isa. XXXIII.) Et Apostolus: Si habuero omnem scientiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, sine charitate nihil sum (I Cor XIV) . Desit certitudo remunerationis, existimo quia cito deficit lumen charitatis. Attendat ergo quilibet apostolorum filius, si igne divini amoris intus ardeat. Iste enim in altari cordis nostri debet esse perpetuus, nec unquam extingui, quandiu in hac vita militamus.

Audistis quia filii Aaron offerentes ignem alienum (0206D) coram Domino, mortui sunt (Levit. X) . Quis est iste ignis alienus? Ignis alienus est luxuria, qui est in cubilibus et impudicitiis: ignis alienus est iracundia, qui est in dissensionibus et contumeliis: ignis alienus est invidia, qui est in detractione alienae virtutis. De hoc igne per Prophetam dicitur, quia incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt (Psal. LXXIX) . Discutiat quilibet vestrum cor suum, si cognitione veritatis diriguntur opera sua ad debitum finem, id est ad bravium aeternae remunerationis, ut nulla interveniat ruga duplicitatis, nullus dolus simulationis. Balaam ille qui cadens apertos oculos habebat, et vidit revelationes Domini, dixit: Non est idolum in Iacob, nec simulacrum in Israel (Num. XXIII) . Per (0207A) Iacob qui supplantator dicitur, supplantatores vitiorum; per Israel, qui vir videns Deum interpretatur, contemplativos volens significare. Est autem idolum proprie statua, quae propter formarum diversitatem nullius creaturae tenet similitudinem, ut forte Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit. (HORAT. Art. poet. v. 1-2) , Unde etiam dicit Apostolus quia idolum nihil est (I Cor. VIII) , hoc est nullius creaturae similitudinem tenet. Simulacrum vero, quod a simulando dicitur, statua est ad alicuius creaturae similitudinem facta. Per idolum ergo intelliguntur opera prava, qui nullorum bonorum operum similitudinem habent: per simulacrum opera mala, qui tenent bonorum operum similitudinem, non etiam veritatem. Non est ergo idolum in Iacob, (0207B) quia veri supplantatores vitiorum criminalia non admittuntur: Nec simulacrum in Israel, quia veri contemplativi simultates operum non recipiunt. Quia Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum, nec habitat in corpore subdito peccato, et hoc de spiritu libertatis dixerim. Sunt enim alii spiritus errorum, qui Spiritui sancto semper resistunt, et inimici libertatis misera servitute hominem sibi subiiciunt. Primus est spiritus huius mundi, qui captivat in servitutem vanitatis; secundus, Spiritus carnis qui trahit in servitutem voluptatis; tertius est Spiritus adversarii, qui facit servum iniquitatis. Quam multi sunt in saeculo, qui Spiritum mundi prona mente sequuntur, in hoc se liberos aestimantes, si dies suos in vanitatibus huius vitae consumant, non (0207C) reducentes ad memoriam, quoniam extrema gaudii luctus occupat, et novissima talium in interitum vadunt. Induuntur siquidem sericis, palatia exstruunt, convivia instaurant, munera largiuntur. Et ista quare? Ut faciant sibi nomen, iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra (Prov. XIV) . Nomen dico inane, quod est, vapor ad modicum parens, fumus deficiens, nebula pertransiens. Ubi enim sunt illi famosi a saeculo et potentes viribus, qui hunc spiritum vanitatis secuti sunt? Periit memoria eorum, et si aliqua forte adhuc superest non in benedictione, sed in maledictione relicta est. De talibus recte per Prophetam dicitur: Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt (0207D) (Psal. CVI) . Erraverunt in solitudine quia soli, id est a Deo derelicti: in inaquoso, id est in arido, id est corde rore Spiritus sancti non irrigato. Unde et viam civitatis habitaculi non invenerunt. Invenerunt quidem viam civitatis tabernaculi, id est viam huius mundi, quae est instabilis et transitoria, sicut olim tabernaculum mutabiliter ferebatur de loco ad locum, sed non invenerunt viam civitatis habitaculi, id est viam perpetuae habitationis, de qua Apostolus: Non habemus hic manentem civitatem (Hebr. XIII) . Et utinam hoc spiritu vanitatis contenti essent, et non sequerentur spiritum carnis, qui eos distrahit per illicita desideria carnis, voluptatis. De eis etenim per Ezechielem dictum est: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (0208A) (Ezech. I) . Et certe impetus bestiae spiritus carnis est, qui ad illicita quaeque et turpia miserum hominem in desideriis animae suae abducit. Sed unde tibi, homo insensate, radix peccatrix, haec infatuata sapientia, ut rei rationalis ductu postposito, bestiam imiteris? quis inde non stupeat? quis inde non expavescat? Statue tibi hominem exsulem a patria, viam ignorantem, nonne tibi abusivum videbit, si relicto tramite, quem vir sapiens ei indicaverit, pecudum et bestiarum invia comitetur? Invia plane, quia relicta via veritatis abducunt ad invia aeternae damnationis. Unde in libro Machabaeorum de bestia scribitur, quae ab Eleazaro Mathathiae filio perfossa occubuit, quod suo casu turrim et armatos, quos ipsa ferebat, secum praecipitavit (0208B) (Mach. I, VI) . Sic et spiritus carnis cum morte praeventus fuerit, sibi insidiantes, id est quoscunque carnales carnis suae impetum sequentes, ad inferni profunda demergit.

Assumunt autem et hi duo spiritus, tertium scilicet diaboli secum nequiorem se, et ingressi habitant ibi. Fiunt quoque novissima hominis illius peiora prioribus. Peiora quo? Insidiatur enim adversarius, ut in fine rapiat cum peccatorem reddit, aut desperatione induratum, aut praesumptione securum. Horum damnationem propheta intelligens, in spiritu dixit: Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. Vidi, inquit, hoc est spiritu intellexi tentoria Aethiopiae (Habac. III) , id est corda iniquorum, quae sunt receptacula daemonum. (0208C) Aethiopes enim daemones significant. Et quid amplius vidisti, prophetarum sanctissime? pro iniquitate turbabuntur pelles terrae Madian. Quae sunt istae pelles, et quod est terra Madian? Madian interpretatur iudicium. Terra ergo Madian, quilibet terreni in iudicio aeternae damnationis addicti: pelles, quae abstrahuntur de animalibus mortuis, opera sunt mortua sine virtute charitatis. Ergo pro iniquitate turbabuntur, id est punientur pelles terrae Madian, id est opera iniquorum, qui iam per iudicium sententiam aeternae damnationis acceperunt. Hoc enim, id est praesumere de misericordia vel desperare de venia, peccatum est, quod scribitur stilo ferreo et ungue adamantino (0208D) quod neque dimittitur hic, neque in futuro, nisi in sonitu spiritus vehementis, id est vae adimentis, qui solus illustrat cor peccatoris ad poenitentiam. Ipse enim ubi vult spirat, et a medio Babylonis peccatis servientem ad libertatem gratiae revocat. Revertamur ergo, fratres dilectissimi, ad cor, quaeramus hunc spiritum dum inveniri potest, invocemus eum dum prope est. Quaeramus eum per humilitatem poenitentiae et confessionis, invocemus eum per instantiam devotae orationis. Ecce enim prope est. Iam Spiritus Domini replet orbem terrarum, replet hodierna die corda fidelium. Supplicemus huic Spiritui veritatis, ut qui orbem terrarum replet per sui praesentiam, corda nostra visitet per inhabitantem gratiam, donec eum quem videmus (0209A) per fidem, in futuro cognoscamus per speciem, Dominum nostrum Iesum Christum, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 35'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXXIV. IN DIE PENTECOSTES. <<<     >>> SERMO XXXVI. IN FESTO PENTECOSTES.
2042w 17.746294975281 s