Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 40HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 40'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXXIX. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> SERMO XLI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.hide dictionary links

(PL 211 0229B) SERMO XL. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas (0229C) septem (Prov. IX) . Non est, fratres dilectissimi, domus ista materialis sed spiritalis, in qua sponsus sponsam, dilectus dilectam, speciosus speciosam, spiritali sibi nectit matrimonio, despondens eam uni viro virginem castam exhibere Christo.

Ne igitur per vicos et plateas quaereret eam quam anima sua diligit, praecepit domum sibi fieri in qua solemnia nuptiarum fiant, ubi filiae Ierusalem regem Salomonem in decore suo conspiciant, ubi denique laudent eum in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Nec ad hoc opus consummandum sapientem aliquem, sed ipsam sapientiam, quae est Verbum Patris, virtus et fortitudo, direxit, ut verbum operetur velociter, fortitudo, sapientia eleganter. (0229D) Sapientia igitur aedificavit sibi domum. Domum istam sapientia sibi aedificavit, quoniam quidquid proprietati Sponsi accedit a possessione suae sapientiae nequaquam recedit: quia cum ipso genita eiusdem essentiae, pari voluntate et potentia semper ei assistit. Domus haec triplici mansione distinguitur. Prima est laborantium, secunda desiderantium, tertia vero fruentium. Ut autem de prima mansione primo dicamus, laborantium alii sunt inferiores, alii superiores (Exod. III) . Primi sunt qui ad similitudinem Moysi a filia Pharaonis adoptati, et in flumine Aegypti repositi, postmodum adoptionem eiusdem detestantur, et Aegyptios relinquentes ad filios Israel revertuntur. Per carnis enim concupiscentiam in flumine vitiorum enutriti, (0230A) cum adulti fuerint, non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulare incipiunt, et vias suas malas relinquentes, ad filios Israel, id est ad videntes Deum redire cupiunt: attendentes enim in quos fines seculorum, hoc est, fines secularitatis deveniunt, quasi in se ipsos invectiva facientes, voce prophetica exclamant, dicentes: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis, (Psal. CXXXVI) , de filia Babylonis, hoc est, de voluptate carnis, conqueruntur dicentes ei: Beatus est qui dignam recompensationem tibi exhibuerit, ut sicut tu spiritum in carne mortificasti, sic et tu per spiritum in carne mortificeris. Abiiciunt ergo gregem porcorum, quem pascebant in regione dissimilitudinis, et in domum (0230B) Patris sui, ubi mansiones multae sunt redeunt, et conventione facta ex denario diurno, id est pro vitae aeternae praemio, operarii fundamenti in domo Dei constituuntur. Primo ergo terram effodiunt, postea ordine tripartito lapidum fundamentum disponunt. Terram effodiunt, dum quidquid terrenitatis latet in corde, per confessionem oris manifestum faciunt. Fundamentum tripartita distinctione lapidum ornant, dum primo per compunctionem animi, secundo per detestationem mali, tertio per cautelam mali futuri se in proposito bono confirmant. Coementum de lacrymis et fervore devotionis conficiunt, ne imminente tentatione et spiritu procellarum sibi disiungi possit tanti operis artificium. Attende tamen quia et hoc fundamentum (0230C) terrae profundius infixum, a terra hinc inde colligitur: quam is qui a consuetudine prava in novitatem vitae evadere nititur, exterius per mundi oblectamenta, interius per illicita desideria frequentissime pulsatur. Istae sunt aquae exteriores et interiores, quae nostrae domui frequenter allidunt, quae tamen ad spiritalem ingressum Dei ad cor hominis metuunt et recedunt. Viderunt, inquit, te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt, et turbati sunt abyssi (Psal. LXXVI) . Est abyssus interior, et est abyssus exterior. Interior abyssus est, abyssus cordis: exterior abyssus est, abyssus mundi. Aquae abyssi interioris, vanae cogitationes, pravae delectationes; aquae abyssi exterioris, vana gloria, concupiscentia (0230D) oculorum et superbia. Istae ergo aquae primo vident Deum, quando iudicium metuunt, et hoc est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt. Turbantur abyssi, dum pace vanitatis interrupta, cor retrahi incipit ab amore mundi.

Sunt et de alio genere laborantium, qui, etsi non gradiuntur per viam universae carnis (Gen. VI) , hoc est, universae carnalitatis (quippe omnis caro viam suam corrumpit), per sensum tamen exteriorem delectationes hauriunt, quae inter sensum exteriorem et sensum interiorem positae, animam usque ad invisibilia Dei ascendere non permittant. Audi Hieremiam conquerentem de illa sensus delectatione: Oculus meus, inquit, depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae (Thren. III) , nec (0231A) solum visus, verum etiam quilibet alius sensus in his delectatur. Siquidem visus reficitur in cursu fluminum, risu camporum, condensis nemorum, et caeteris huiusmodi quae ad nostrae mortalitatis spectant solatium: Auditus in hymnis et canticis, in verbis quandoque otiosis, in lyris et tympanis, et caeteris musicis instrumentis. Gustus in olla carnium cum Aegyptiis, in numero volatilium cum Hebraeis. Cum Esau in edulio lenticulae, cum Loth in sapore vineae raro, cum Elia appetit convivium panis subcinericii, nunquam cum filiis prophetarum ollam Elisei. Similiter et alii sensus, utpote odoratu redolentia, tactu suavia et lenia. Secundum autem vanitates sensuum effectus dirigatur operationum. Vult enim operari visus quod recreat, auditus quod delectet, gustus (0231B) quod sapiat, odoratus quod afficiat, tactus quod mulceat. Huiusmodi delectatio sensuum quandoque animam omnino deiicit, quando a gradu perfectionis ex parte retrahit. De primo habemus exemplum in Dalida [sic] illa de terra Philisthiim, quae Samsoni fortissimo crinem fortitudinis abscidit, qui supervenientibus inimicis captivatus et privatus est oculis (Iudic. XVI) . Dalida enim interpretata paupercula, hoc est, delectatio brevis et transitoria, Samsoni, hoc est cuilibet viro forti crinem fortitudinis abscidit, dum quoslibet viriles animi motus ad exsecutionem perfecti operis ascendere non permittit. Unde et supervenientibus inimicis privatur oculis: primo oculo rationis ne possit verum cognoscere, postmodum oculo contemplationis, ne possit Deum diligere. De (0231C) secundo habemus exemplum in Genesis historia de Iuda (Gen. XXXVIII) , quia, cum vellet in Thamnas ascendere ad tondendas oves, Thamar ei in via occurrit, et depositis viduitatis vestibus, bonis ornata indumentis ipsum in amorem suum traxit. Iudas confitens, Thamar amaritudo, Thamnas signum vel opertum interpretatur. Dum ergo quilibet corde et opere confitens vult in Thamnas ascendere id est, profectu virtutum priores excessus operire, bona conversatione signum et exemplum se aliis praebere, molliciem rerum temporalium ab operibus innocentiae separare, Thamar in bivio occurrens in amorem suum trahit, quia delectatio rerum temporalium, quae vere est amaritudo animae, inter sensum exteriorem et sensum interiorem media interveniens, (0231D) a gradu perfectionis retrahit. Hi tamen, etsi vanitate rerum temporalium delectantur, per opera tamen pietatis et misericordiae de his quae citra perfectionem egerint, Deo reconciliantur.

Secunda vero mansio mirabili quodam disponitur artificio, secundum Ezechielis disertionem, quanto prima mansio est altior, tanto eadem est humilior. Viri enim contemplativi quanto caeteris sunt charitate excellentiores, tanto paupertate spiritus omnibus sunt humiliores. Excelsi siquidem charitati vacant, sanctae meditationi student, imo desiderant eum qui salvos se fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Hi sunt qui phiolas odoramentorum plenas ante conspectum Dei semper offerunt, (0232A) et incensum devotionis super aram cordis sui, igne charitatis accendunt. Omni quoque creaturae propter Deum se subiiciunt, et in humilitate spiritus ambulantes, alieno imperio semper addicti propriae voluntati nihil relinquunt. Ea itaque, quae sursum sunt sapientes, tanquam fortes armati atrium suum custodiunt, et in equis suis ascendentes in arcu et sagitta, in funda et lapide inimicis suis praevaluerunt.

Quorum victoriam et fortitudinem Ioannes in Apocalypsi descripsit, cum diceret: Et ecce, inquit, equus albus, et qui sedebat super eum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret (Apoc. V) . In equo sensualitatem, in sessove rationem accipe: quae ratio super equum sedere (0232B) dicitur, quoties nec caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem concupiscit. Sed quidquid animale est in homine, imperio rationis usquequaque subiicitur. Et qui sedebat super illum habebat arcum. In arcu duo, lignum scilicet et chorda inveniuntur. In ligno ergo, quod per se non flectitur, propriam accipe voluntatem: in chorda, obedientiae necessitatem. Per chordam lignum intenditur, dum ex praecepto obedientiae, libertas voluntatis a finibus suis recurvatur. Huic arcui tres sagittae sunt necessariae; prima est, obedire humiliter: secunda, obedire velociter; tertia, obedire sapienter. Obedientia enim humilis vulnerat superbiam, velox desidiam, sapiens maliciam. Hoc arcu non quilibet obediens utitur, sed tantum ille qui in hoc obediendo (0232C) Simonem Petrum imitatur.

Tria enim obedientium genera Simonis nomine, qui obediens interpretatur, nobis in Evangelio designantur. Legitur enim de Simone Cyrenaeo, de quo dicitur: quoniam hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius (Matth. XXVII) . Legitur etiam de Simone leproso, in cuius domo Iesus discubuit, cui dictum est: Oleo caput meum non unxisti, aquam pedibus meis non dedisti (Matth. XXVI) . Legitur etiam de Simone, qui cognominatus est Petrus, qui propria passione passionem Christi est imitatus. De primo obedientium genere sunt, qui portant quidem crucem Domini ieiuniis, vigiliis et caeteris disciplinae institutis, sed ad omne id quod fieri oportet nihil faciunt voluntarie, sed quasi servientes ad oculum, (0232D) non spiritus libertate, sed sola feruntur ordinis districtione. Unde et dicitur: Et hunc angariaverunt, id est, coegerunt, ut tolleret crucem eius. De secundo obedientium genere sunt, in quorum domo discubuit Iesus, per inspirationem conversionis, sed adhuc leprosi apparent exemplo pravae conversationis, minus habent devotionis ad Deum, parum, imo nihil dilectionis ad proximum, et quod apud Deum et homines est detestabile, lucem in tenebras, bonum in malum, bonis etiam insidiantes operibus student convertere. De quibus Psalmista loquitur: Quoniam peccatores intendentes arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X) . De pharetra (0233A) etenim iniqui cordis sagittas mittunt mordacis detractionis. Audi qualiter: Ut sagittent, inquit, in obscuris rectos. Recte dicit in obscuris, quia dum aditum verae reprehensionis non inveniunt, falsa tamen murmura quasi palpitando componunt. Caveat ergo unusquisque ne efficiatur similis viris Sodomorum pessimis, qui Loth habitantem in domo subvertere cupiunt, sed percussi caecitate fores tabernaculi invenire non possunt. Viri siquidem iniqui dum Loth, hoc est declinantem a malo expugnare moliuntur (Gen. XIX) , fores tabernaculi, hoc est aditum reprehensionis non inveniunt: quia cuiuslibet honesti bona conversatione excaecati ad ipsum introire non possunt. Timeat unusquisque nostrum et caveat illam Isaiae sententiam, quae dicit: Quia dilatavit (0233B) infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino, et detractores descendent ad ipsum, et sublimium oculi deprimentur (Isa. V) .

De talibus enim dicitur: Oleo caput meum non unxistis, id est desiderio devotionis ad dulcedinem divinitatis meae non ascendistis. Oleo caput meum non unxistis, est oleum quo nos Christus, et est oleum, quo nos Christum inungimus (Matth. XXVI) . Oleum quo nos Christus inungit, dulcedo est divinae inspirationis, qua anima per se sicca et arida saginatur, dum gratia, qua prius carebat, sola Dei bonitate ei infunditur. Sicut adipe, inquam, et pinguedine repleatur anima mea. Duplex est oleum, quo nos Christum inungimus. Primum est oleum exultationis, dum quaelibet anima iam percepta gratia, (0233C) in spe futurae gloriae exultat et laetatur. Secundum est oleum devotionis, dum toto mentis desiderio oratio nostra, sicut incensum in conspectu Dei dirigitur. De quo maxime dicitur: Oleo caput meum non unxisti, quasi orationis devotione ad celsitudinem divinitatis meae non ascendisti, et subiungitur: Aquam pedibus meis non dedisti (Ibid.) . Sicut caput inungere spectat ad desiderium contemplativi, sic pedes lavare ad reconciliationem peccatoris: Duobus siquidem pedibus Deus ad peccatores venit, scilicet pede misericordiae, et pede iusticiae. Pede misericordiae venit, dum gratis immeritum impium iustificat: pede iusticiae venit dum unumquenque pro merito iusticiae damnat aut coronat: quos pedes (0233D) aqua illi non perfundunt, qui nec pro commissis suis Dei misericordiam implorant, nec futurae examinationis iudicium reformidant.

De tertio vero obedientium genere sunt qui in corde bono et optimo verbum obedientiae audiunt, et quae de his, quae secundum Deum sunt, imperata fuerint, solo amore iustitiae implent et perficiunt. De tali autem obedienti recte subiungitur: Et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret (Apo. VI) . Tres sunt coronae, quae vero obedienti donantur. Prima est corona victoriae, secunda est dignitatis et potentiae, tertia est gloriae corona. Prima habetur de triumphato hoste, secunda pro imperii adeptione, tertia pro beatitudinis consecutione. Primam habent, qui pugnaverunt contra hostem et vicerunt. (0234A) Secundam habent, qui seipsos regunt, se iudicant, sibi imperant, ne aliqua causa vel occasione inimicus possit de cordibus eorum pacem tollere. Et exiit, inquit, vincens ut vinceret. Primo siquidem egrediuntur vincendo inimicos, postmodo egrediuntur et vincendo seipsos.

Tertia vero mansio, quam fruentium diximus, eorum est qui replentur in bonis domus eius, et servo illi bono et fideli annumerati iam intraverunt in gaudium domini sui. Ut autem gaudium eorum sit plenum, agnus qui in medio eorum est, duplici eos vestimento induit, quorum primum est splendor aeternae claritatis, secundum iocunditas divinae contemplationis. Si illuminarentur sine iocunditate, bonum esset imperfectum, si iocundarentur sine (0234B) illuminatione, et hoc quoque bonum minus plenum esset: et ideo utrunque datur, alterum ad gloriam corporis, alterum ad iocunditatem mentis.

De refectione eorum Psalmista loquitur, dicens: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV) . In praesenti quidem vita sancti reficiuntur, sed non inebriantur: in futura et reficiuntur, et inebriantur. Hic refectio particularis, ibi refectio universalis, cum praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Luc. XII) . Est una refectio animae in sacramentis, secunda in Scripturis, tertia in virtute orationis, quarta in beatitudine glorificationis. In prima refectione vitulus saginatus occiditur, in secunda liber signatus septem sigillis (0234C) aperitur, in tertia scala Iacob erigitur, in quarta coena nuptiarum agni instauratur. In prima refectione anima in sacramenta passionis deponit vetustatem, in secunda per consolationem Scripturarum spes accipit fortitudinem, in tertia quasi per scalam graditur de virtute in virtutem, in quarta aeterni illius convivii consequitur beatitudinem. Beatitudinem dico in corpore, et beatitudinem in mente, utraque enim substantia, scilicet corporea et incorporea, sua ibi habet bona. Duo sunt autem ibi bona praecipua, videlicet cognitio veritatis, et perfectio charitatis. Similiter et duo corporis, quorum unum est decor pulchritudinis, reliquum est integritas sanitatis: primum est in (0234D) glorificatione corporis, secundum est in abiectione corruptionis. Istae autem virtutes, etsi ibi inter se sint diversae, in usibus tamen fortassis nullae sunt differentiae. Quia singulae virtutes usum omnium, et omnes usum singularum habebunt, ut impleatur illud propheticum: Omnia ossa, id est omnes virtutes nostrae dicent: Domine, quis similis tui? (Psal. XXXIV.) Isti fortassis significati sunt per mulierem illam amictam sole, habentem lunam sub pedibus suis, et coronam de stellis duodecim (Apo. XII) . Circumamicti siquidem sole iusticiae lumen inhabitant inaccessibilem, et nullam sui partem extra ipsum relinquentes. Lunam sub pedibus calcant, id est vitae huius mortalitatem, sive rerum mundialium vanitatem: unde et coronam de stellis duodecim (0235A) habere dicuntur. In corona neque principium neque finis, per quam potest gaudium intelligi interminabilis aeternitatis. In stellis vita et doctrina apostolicae praedicationis. Recte ergo coronam de stellis duodecim habere dicuntur, quia quorum vitam et doctrinam in hac vita sunt imitati, ad eorum similitudinem coronati sunt in coelis. Haec de triplici illa mansione secundum seriem propositi diximus. Multa alia adhuc dici possent de septem columnis, de ornatu sponsae et sponsi, de apparatu convivii, si esset qui aurum de terra educeret, et instantia solennitatis pro reverentia debiti officii non urgeret. Interim igitur his omissis in illam coelestem mansionem, in tabernaculum non manufactum, totam mentis nostrae intentionem, dirigamus, ut (0235B) tandem ab hac servitute corruptionis transferamur in libertatem gloriae filiorum Dei. Iter nostrae peregrinationis, fratres dilectissimi, in timore Dei et dilectione proximi proficiamus, ut in illa coelesti patria mereamur fieri haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 40'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XXXIX. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> SERMO XLI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
2389w 20.581279993057 s