Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 45HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 45'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLIV. IN ASSUMPTIONE GLORIOSAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLVI. DE SANCTO AUGUSTINO.hide dictionary links

(PL 211 0256B) SERMO XLV. IN ASSUMPTIONE GLORIOSAE VIRGINIS MARIAE.

Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a (0256C) principio, in quo posuit hominem quem formaverat. De hodiernae solennitatis praeconio multa iam olim, fratres charissimi, diligenter pertractata cognovistis, quae et foris verborum flore vernantia, et intus spiritali dulcedine plena sunt.

Tantis ergo laudibus aliquid minus idoneum adiicere, videbitur forsitan quibusdam derogatio potius quam cumulus laudis, ut si quis cimbalis concorditer sonantibus fracti tintinnabuli sonum adiiciat, melodiae suavitas potius colliditur quam iuvetur. Quia tamen aliorum divitias nostra paupertate scimus foedari non posse, praesertim cum in tabernaculo Domini quidam aurum et argentum, alii hyacinthum, purpuram, et byssum, nonnulli etiam pilos caprarum, quae res abiectae sunt et viles, obtulisse (0256D) leguntur, nos pro vili portione offerimus Domino quae possumus, et contenti hostia pauperum satis nobis arbitramur cessisse muneris, si quantulacunque devotione inveniamur occupati in laudibus Virginis matris.

Ut autem revertamur ad verbum quod praemisimus, tres paradisos voluptatis propter hominem factos sacrae Scripturae meminit diligentia. Primus est paradisus terrestris, de quo scriptum est: Domine, audivi vocem tuam in paradiso, et abscondi me (Gen. III) . Secundus est paradisus praesentis Ecclesiae, de quo in Canticis dicitur: Emissiones tuae paradisus malorum Punicorum (Cant. IV) . Tertius paradisus est futurae gloriae, cuius meminit Paulus cum dicit se raptum in paradisum Dei, et (0257A) ibi audisse arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII).

In primo paradiso positus est homo creatus, in secundo positus est homo reparatus, in tertio ponendus est homo glorificatus. Sunt autem tres paradisi quasi tres quidam horti delitiarum, in quibus divinae plantationis fructus crescunt, maturescunt, et colliguntur. Nam si humani generis primordia, primos scilicet parentes ad memoriam revocemus, ipsi fuerunt quaedam divinae plantationis virgulta in paradiso terrestri, ad hoc posita ut ibi crescerent, et bene operando fructum facerent in obsequium Creatoris sui. Sed postquam virgulta haec primae praevaricationis merito aruerunt et fructum fecerunt noxium, transplantata sunt in paradisum Ecclesiae, (0257B) ut igne charitatis quasi aestivo quodam sole desuper radiante crescerent, et fructum suum producerent ad maturitatem, et sic tandem per manum summi hortulani, qui Christus est, in tertium paradisum qui est gloriae, cum fructibus suis transferentur. In hoc etenim paradiso Deus a principio posuit hominem, id est disposuit ponere eo loquendi modo quo dicitur, fecit quae futura sunt et agnus qui occisus est ab origine mundi.

Quia tamen sine humore virgulta haec crescere non poterant, accesserunt quatuor paradisi flumina, quibus irrigata fortius invalescerent, ut sic firmiter radicata nullo tentationis vento deinceps commoveri possent. Primum paradisi flumen, accipe mundationem sacramentorum: secundum, seriem divinarum (0257C) Scripturarum: tertium, stillicidium spiritalium donorum lachrymarum: quartum, gratiarum dona in bonis confirmantia. Natura siquidem humana vitiis infecta, primo opus habebat, ut per sacramenta Ecclesiae a peccatis purgaretur. Secundo quia viam ignorabat iustitiae, necesse erat ut per mandata Dei illuminaretur. Tertio expediebat ut accepta veritatis noticia, planctu et lachrymis bonis operibus exerceretur. Quarto, ut per dona gratiarum in bonis confirmaretur. Inter virgulta autem paradisi illius nobilis quaedam virga exorta est, videlicet virgo Maria, ad quam fluvius spiritalium charismatum abundantius quam ad caetera derivavit, utpote quae fructum meliorem et sublimiorem (0257D) caeteris erat productura, quo in terris homines, et in coelo spiritus angelici pascerentur. Quid enim aliud fuerunt Spiritus sancti obumbratio, plenitudo gratiae, fervor fidei, castitas virginalis, quam stillicidia quaedam gratiarum in ipsam descendentium ut cresceret et faceret fructum? Crevit itaque et fructum fecit, et in tantum crevit, ut iam non virga humilis, sed arbor sublimis et fructifera nominetur. Sublimis, quia super coelos ascendit; fructifera, quia fructum fecit multiplicem, scilicet fructum amarum, fructum dulcem, fructum delitiosum.

Si vis scire ubi arbor ista fructum amarum, protulit, recole amaritudines illas amarissimas quas sustinuit, dum astitit crucifixo, dum vidit mortuum, (0258A) dum secuta est fugientem in Aegyptum, dum persecutiones sustinuit cum caeteris qui fuerunt imitatores viarum eius. In his omnibus fructum amarum protulit, quando per has et alias multas tribulationes secuta est praesentiam Creatoris sui. De hoc fructu amaro gustaverunt omnes sancti, qui modo regnant cum Christo, quorum vita fuit mundum contemnere, tolerare adversa, crucifigere carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, opprobriis saturari, quae omnia licet plena essent amaritudine, tamen in his expectabant fructum pacatissimum, id est visionem Dei sui. Sed iam via haec aerumnosa videndi Deum per amaritudines vitae huius in solitudinem redacta est, quia nunc fugiunt homines a facie Domini, ut amara effugiant, ne inveniant (0258B) tribulationes, ut delectationes et huius vitae dulcia consequantur, parumque reputant videre bona Domini in terra viventium, dum consolationibus vitae huius perfruantur. Annon vere est a facie Domini fugere, repellere mandata Dei, sequi concupiscentias, laxare frena pudicitiae, et a nulla prohibere animum voluptate? Et in his quidem omnibus gustus in principio dulcis est, sed novissima eorum amara sunt tanquam absynthium, quia multas delectationes, multae sequuntur miseriae, et extrema gaudiorum luctu et dolore commutantur.

Tunc enim homo primo vinum bonum posuerit et eo inebriatus fuerit, tunc demum sequitur quod deterius est. Vinum bonum quod homo, id est quilibet carnalis ponit, principium laeticiae suae, (0258C) concupiscentia carnis est concupiscentia oculorum, et superbia vitae, et caeterae huius vitae delectationes, sed cum istis inebriatus fuerit, hoc est cum biberit calicem confusionis et ignominiae usque ad fecem, tunc sequitur vinum quod deterius est. Quod vinum? stimulus pravae conscientiae, timor gehennae, horror districti Iudicis, obduratio mentis, desperatio salutis. Ecce dulcia vitae huius, ecce amara, formida ergo contingere dulcia, si vis vitare amara. Sic enim pisces, sic volucres, sic bestiae capiuntur, quia modicus cibus qui delectat hamo aut vinculo imponitur, ut cum illum apprehenderint, postmodum ferri, aut vinculi amaritudine teneantur. Cave ergo ne tu fallaci cibo huius vitae inescatus captivus (0258D) tenearis; quod si ita est, solve vincula colli tui, plange miseriam tuam, curre ad medicinam. Quis demum tam degenerantis naturae insipientiam incurrit, ut si e duobus concedatur optio, melius non aestimet eligendum? Proponantur modo duo haec, videlicet amaritudo huius vitae, et delectatio eiusdem, docet te mundi philosophus, utrum istorum melius debeat aestimari. Iuxta documentum enim Aristotelis, si dubitetur utrum melius, respiciendum est ad consequens utriusque, et cuius consequens fuerit melius, illud etiam et melius aestimandum. Vide ergo quid sequitur ad delectationem huius vitae. Certum est quia luctus sempiternus, unde scriptum est: Extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV) . Ad amaritudinem vero huius vitae, sequitur (0259A) gaudium aeternum, unde dicitur: Tristicia vestra vertetur in gaudium (Ioan XVI) . Melius est gaudium luctu sempiterno, quare amaritudo huius vitae potius quam delectatio eligenda. Omnimodo ergo dulcia vitae huius fugienda sunt, quorum finis tam amarus est, aut si dulcia delectant, mittant manum suam hi qui talia desiderant ad fructum illum, qui ad edendum dulcis est, et ad reficiendum necessarius.

Ecce enim arbor nostra fructifera, scilicet virgo Maria ramos suos extendit, in quibus fructum dulcem copiosissime invenire possint, nisi forte languente appetitu tanquam aegroti quae suavia sunt et dulcia fastidiant. Sic enim plerunque solet accidere, quod palato non sano poena sit panis, et aegris oculis (0259B) odiosa lux est, quae puris est amabilis. Tria siquidem beneficia beata Dei genitrix nobis contulit, de quibus velut ramis quibusdam omnia respiciunt opera iusticiae, et dependent fructus totius spiritalis exercitationis. Primum autem beneficium est, quod iugum antiquae captivitatis a nobis abstulit: secundum, quod iram divinae indignationis nobis remisit: tertium, quod notam humanae iniquitatis delevit. Ecce captivus tenebaris o homo, et per Mariam liberatus es: offensam Dei tui incurrebas, et per Mariam reconciliatus es: iniquus et peccator fuisti, et per illam iustificatus es. Quid est dulcius libertate post captivitatem, et reconciliatione post impietatem? Huc ergo omnis vita iustorum, sancta desideria, meditationes, bonae operationes, gratiarum (0259C) actiones respiciunt, ut in his omnibus praecipue honoretur beata Dei Genitrix, quae prae caeteris sanctis nobis operata est causam salutis. Nunc ergo age tu qui in tantis beatae Virginis respiras beneficiis, ad ipsam vota tua et desideria converte, et dulce sit tibi sub umbra illius arboris quiescere, quia hactenus longo itinere pravae conversationis laborasti.

Tria sunt quae viatores ad arboris protectionem fugere compellunt, videlicet aestus, turbo, et pluvia. Similiter tria sunt quae ambulantibus in via Dei, quietem animi auferunt, videlicet concupiscentia, superbia, et discordia. Et respicit aestus ad fervorem concupiscentiae, turbo ad tumorem superbiae, (0259D) pluvia ad iurgia discordiae. Protegit ergo beata Dei Genitrix ab aestu concupiscentiae exemplo castitatis, protegit a tumore superbiae exemplo humilitatis, protegit a pluvia discordiae exemplo mansuetudinis. Certe mala nostra quae fecimus docere nos possunt, quam iucundum sit sub ramis huius arboris quiescere, quam ignominiosum sit premi servitute diaboli, et quam dulce sit obsequium praestare Deo.

Quoniam nauta multis iactatus fluctibus in regenda navi sapientior efficitur, miles post multa susceptae vulnera in congressu belli cautior redditur: gratior serenitas post imbrem, quies post laborem, et per experimenta malorum crescit amor virtutum. Respiciamus ad eos qui ad frugem dulcem spiritalis vitae manum miserunt, et videbimus verum (0260A) esse quod dicimus. Aliqui enim ex ipsis post multa forte scelera commissa in seculo ad Deum conversi sunt, alii vero cum ipsa vitae innocentia quam tenuerunt, seipsos Deo sacrificium obtulerunt. Et videmus accidere quod hi qui fuerunt in seculo peccatores et magni peccatores, frequenter sunt in vigiliis promptiores, in abstinentia parciores, in oratione magis devoti, in bono opere magis soliciti, et in omni fructu vitae spiritalis magis circunspecti, quam illi qui de puritate conscientiae suae gloriantes a tramite iusticiae nunquam ceciderunt. Nullus ergo timeat ad fructum dulcem spiritalis vitae manum mittere, quoniam bonum quod tardius apprehenditur, quandoque ferventius acquisitum tenetur.

(0260B) Est et tertius fructus huius arboris quem supra delitiosum appellavimus, et ideo forte delitiosus quia rarus, quia pretiosus est, et quoniam fructus iste in summitate ramorum colligitur, oportet eum qui fructu isto vescitur sursum ascendere, ut quod in eo mortale est, absorbeatur a vita, quod humile in gloriam, quod triste est in laeticiam commutetur. Caeteri etenim fructus, id est amarus et dulcis, quos supra distinximus, finitimi terris sunt, utpote quibus vescuntur hi, qui adhuc induuntur corpore mortis huius. Sed fructus delitiosus, quo soli fruuntur beati, sursum est in adeptione supernae felicitatis, quem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et quidem his qui in vita ista mortali adhuc peregrinantur a Domino, fructus (0260C) iste futurae beatudinis in spe repromissus est. His vero qui vitae huius cursu consummato vicerunt seculum, iam in re appositus, ut secundum repromissionem factam a Domino in coelesti paradiso sint haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, Christi, inquam, qui est fructus benedictus, fructus singulariter delitiosus, in quo sunt omnes delitiae sanctorum qui cum beata virgine Maria ad paradisum coeli assumpti sunt, cuius et nos participes faciat ipse Iesus Christus Dominus noster, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 45'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLIV. IN ASSUMPTIONE GLORIOSAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLVI. DE SANCTO AUGUSTINO.
1703w 13.533316850662 s