Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 46HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 46'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLV. IN ASSUMPTIONE GLORIOSAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLVII. IN NATIVITATE BEATAE VIRGINIS MARIAE.hide dictionary links

(PL 211 0260C) SERMO XLVI. DE SANCTO AUGUSTINO.

(0260D) Boves arabant et asinae pascebantur iuxta illos (Iob I) . In re familiari provide gubernanda, quae agriculturae necessaria sunt, paterfamilias solerter acquirit, ut gleba studio et labore ad fructum exculta, futuri temporis inopiam annua fertilitate possit declinare.

Huic autem negotio boves et aratra praecipue necessaria sunt, in quibus cum terram operatus fuerit exeat qui seminat seminare semen suum, ut tempore opportuno aliud referat fructum tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum (Matt. XIII) . Quod si iuxta veritatem evangelicam semen est verbum Dei, sator autem Christus, non incongrue terram corda hominum, dispensatores verbi Dei accipiemus, ut Augustinum et caeteros Ecclesiae doctores. (0261A) Quatuor enim sunt in bove per quae doctoribus Ecclesiae recte comparatur. Carnibus enim pascit, pelle munit, cornu pugnat, fimo terram sterilem impinguat. Et est caro exhibitio debitae humanitatis, pellis custodia disciplinatae conversationis, cornu rigor ecclesiasticae severitatis, fimus verbum iustae increpationis. Haec quatuor doctori Ecclesiae necessaria sunt. Primo ut affectu humanitatis inferioribus condescendens, studeat eos pascere non premere, regere non diripere, et quodammodo carnalis affectus parvus cum parvulis, infirmus cum infirmis, omnibus omnia sit ut omnes Christo lucrifaciat. Custodia etiam disciplinatae conversationis necessaria est, per quam et seipsum regere et aliorum mores bono exemplo informare possit: (0261B) ut sit gravitas in vultu, mediocritas in habitu, maturitas in incessu: in verbo veritas, in opere utilitas eluceat, nihilque fiat in omnibus quae ad ipsum pertinent, quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod ipsius deceat sanctitatem. Nam et beatus Gregorius de ipsis doctoribus dicit: Quia nosse debent ex suscepto officio, nec peccandi licentiam, sed bene vivendi necessitatem se esse assecutos.

Sunt autem duo cornua quibus doctor Ecclesiae pugnare debet. Primum est autoritas divinae legis, secundum austeritas vindictae poenalis. Primo cornu, id est autoritate divinae legis, haeretici extra Ecclesiam feriendi sunt, qui a nobis exierunt, sed non erant de nobis. Secundo cornu, id est austeritate poenali, contumaces et rebelles qui nobiscum sunt, (0261C) in Ecclesia debent puniri.

Verbum etiam iustae increpationis necessarium est, per quod vitia et excessus inordinate ambulantium corriguntur, ut terra peccatrix verbo increpationis quasi fimo quodam foecundata ad faciendum fructum boni operis magis idonea fiat. De hoc enim scriptum est: Stercore boum lapidandus est piger (Eccle. XXII) . Neque enim aliud est stercore boum pigrum lapidare, quam per doctores Ecclesiae peccatricem animam contumeliis afficere, vitia eius ad memoriam revocare, contraire moribus, vitam redarguere, ut sic confusione plena a tali vexatione accipiat intellectum et formam pariter sanctae conversationis. Isti ergo ad aratrum doctrinae evangelicae vinculis sapientiae sunt ligandi, quibus astricti (0261D) forma gregis sui effecti, neque ad dextram neque ad sinistram declinare possunt. Sunt autem quatuor vincula sapientiae, quibus doctores Ecclesiae debent ligari, videlicet amor sanctitatis, zelus iusticiae, humilitas in prosperis, constantia in adversis. De istis vinculis in libro Iesu filii Syrach scriptum est: Fili, iniice pedes tuos in compedes Domini, et non accidieris vinculis illius, et postea de vinculis sapientiae subiungit: Decor enim vitae in illa est, et in vinculis illius alligatura salutis (Eccle. VI) . Primum vinculum, quod est amor sanctitatis, doctores Ecclesiae cum bonis facit pacificos, et hoc vinculum stringit suaviter. Secundum, quod est zelus iusticiae, cum perversis facit severos, et (0262A) hoc vinculum stringit fortiter. Tertium quod est humilitas in prosperis, in tranquillitate facit gratiosum, et hoc vinculum stringit dulciter. Quartum quod est constantia in adversis, in tentatione facit probatum, et hoc vinculum stringit firmiter. Rebus istis ad aratrum Domini sic coniunctis, sequitur Paterfamilias, id est Christus qui regit illos, habens in ore suo cantum, cum dextera sua tenens aculeum, quatenus per suavitatem cantus, promittendo bona aeterna, vitam immortalem, gloriam interminabilem, laborem illorum minuat, haec est suavitas illa cantus. Et per aculei punctionem, id est per comminationem aeterni supplicii, gehennae inextinguibilis, pigritantes magis laboriosos efficiat. Videres boves istos ad aratrum Domini sic copulatos terram (0262B) incultam, infructuosam fortiter excolere, nec retardat eos aliqua terrae species, non flos, non viriditas, non quaecunque alia amoenitas quin omnia scindant, omnia evertant, ut fructum faciant, imo quanto amplius iocunda apparent eo validius ea extirpare machinantur.

Tu ergo terra infructuosa et sterilis, homo, inquam, peccator, vel sero ad fructum te praepara, boves istos arantes libenter suscipere, et audi vocem speculatorum tuorum dicentium tibi: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius tanquam flos foeni (Isa. XL) . Non iam delectet te flos terrenae prosperitatis, non viriditas fallacis iuventutis, non amoenitas dignitatis huius seculi, quae omnia frequenter accedunt potius ad cumulum damnationis (0262C) quam ad fructum salutis. Si quis enim in talibus color felicitatis apparet, fallax est, fucatus est, artificialis est, et cito praeterit, imo non praeterit, nisi prius immanitate scelerum et veneno mortifero, afficiat dilectorem suum. Recogita, quaeso, et reduc ad memoriam quae frequenter audisti et vidisti, quia loca florida et amoena frequenter ad fructum minus idonea sunt: imo sub specie florum quandoque latent scorpiones, lacertae, et serpentes, et dum volueris capere florem, calcabis serpentem. Si ergo delectat te recreatio floris, terreat suspitio veneni: quia admodum fugienda est delectatio quae periculo veneni comparanda est. Quod si sub flore isto venenum quandoque expertus es, cave tibi, et sollicitus esto ne quid deterius contingat, (0262D) quia et pisciculi curiosius escas declinant, in quibus quandoque fallacis hami cauterium deprehenderunt. Si vero in delitiis huius mundi adhuc innocenter vivis, doceant te exempla multorum, qui per talia abierunt in exterminium, doceant, inquam exempla, quoniam pestilente flagellato semper sapiens corrigitur, et verbera minus sentiuntur in dorso alieno.

Credisne ita esse ut dico? an adhuc vis exemplo doceri quam umbratilis sit felicitas huius mundi, et quam miserabilis consummatio illius? Respice navem onerariam in multa superbia mare transvolantem, vides eam mercibus et deliciis opulentam, velo et remigiis diligenter munitam, nautarum (0263A) studio prudenter gubernatam, nec aliquod periculum metuentem sibi imminere. Et ecce vento irruente turbatum est mare, et procellae insurgentes allisae sunt navi illi, et absorbuit illam mare in profundum, usque adeo quod nulla navis illius indicia super faciem maris inspectantibus appareret. Nonne recte navi huic videntur tibi comparari, qui in voluptatibus huius vitae consummati sunt, et hanc partem suam aestimaverunt uti delitiis, et frui bonis, non cogitantes indicium mortis et adventum gloriae magni Dei? Ideoque absque sui nominis memoria in profundum inferni descenderunt. Quod si aliqua illorum superest memoria, certe non in benedictione, sed in maledictione remansit. Quoniam ergo speciosa istius mundi ad fructum vitae (0263B) non proficiunt, excinde illa et funditus evelle, ut terra tua fructum faciat, ut segetes multas afferat, et in te eluceat fortitudo bovis laborantis, quia, ut dicit Salomon: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis (Prov. XIV) .

Veruntamen et cum in terra tua fructum vis facere, considera quem in ea fructum facias: quia non omnis terra uni et eidem fructui convenit, sed haec fructum unum, et illa alium melius facit: Est enim terra aspera et inculta, conveniens hordeo quo pascuntur servi: est et terra delicata conveniens frumento quo pascuntur domini: est et terra mediocris, conveniens semitritico, quo pascuntur illi qui neque ad delitias dominorum ascenderunt, neque ad conditionem servorum deiecti sunt. Sunt (0263C) autem terra aspera et inculta, peccatores sero ad poenitentiam vocati: terra delicata, sunt viri contemplativi: terra mediocris, sunt activi. Item hordeum, labores accipe poenitentiae: frumentum, fructus vitae contemplativae: semitriticum, opera misericordiae. Terra ergo aspera fructificare debet hordeum, quoniam peccatores laboribus poenitentiae, scilicet vigiliis, ieiuniis, et aliis castigationibus onerandi sunt: onus enim et palea asino, virga et opus servo debentur. Terra delicata fructificare debet frumentum, quoniam viri contemplativi fructus debent facere vitae contemplativae, scilicet orare, legere, meditari, et his similia, terra mediocris ferre debet semitriticum, quia activi debent facere opera misericordiae, scilicet pascere (0263D) egenos, vestire nudos etc., quae in Evangelio describuntur (Matth. XXV).

Liquet, ni fallor, quomodo ea quae de proprietate bovis dicta sunt, venerabili Patri Augustino conveniant. Est adhuc aliud in bove quod eidem Augustino specialius assignari possit. Bos etiam escas devoratas iterum in os revocat, et ruminando subtilius eas comminuit, ut eas magis nutritivas efficiat. Haec autem multiplex ruminatio multa et subtilis est Scripturarum disquisitio. In qua Augustinus caeteris Ecclesiae doctoribus praeeminuit. Quadripartita enim Scripturarum serie tanquam quatuor paradisi fluminibus faciem terrae irrigavit, quas si nominibus velis distinguere, alia naturalis, alia iuridicialis, (0264A) alia speculativa, alia disciplinalis, potest appellari. Naturalis ad artes liberales pertinet, quae omnes excepta grammatica et rhetorica naturales sunt, eo quod naturali quadam rerum connexione sibi cohaereant. Iuridicialis est rhetorica, quae ad legem fori, et controversias causarum pertinet, pro qua de Augustino dictum est, quia discipulos suos sine dolo docebat dolos. Speculativa est per quam scholares docuit divinae legis veritatem. Disciplinalis est, per quam claustrales docuit religionis virtutem. Duae priores sunt ancillae, sequentes vero duae sunt dominae, eo quod illae doceant hominem scire, istae vero vivere.

Ex his autem studiis tam diversis, diversa imitatoribus suis studia Augustinus reliquit. Sunt enim (0264B) alii qui discunt bene vivere et non scire, alii semper discunt scire et nunquam bene vivere, alii et scire et vivere discunt. Qui discunt vivere et non scire, sunt sancti et simplices viri, magis sanctitatis quam scientiae cupidi, eo quod in multa scientia multa sit indignatio. Ideoque discunt ab alio humilitatem, ab alio patientiam, ab alio mansuetudinem. Ille docet eos silentium, ille gravitatem, alius frequens ministerium, sicque in schola virtutum exercitati, legem Domini immaculatam et convertentem animas, virtutibus non literis scribunt in cordibus suis. Istae ni fallor sunt asinae de quibus dictum est: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta illos. Asinae siquidem sunt tales, quia primo mane intrantes vineam Domini portant pondus diei et aestus sine (0264C) murmure et simulatione. Asinae sunt, quia patientes in iniuriis sustinent omnia pro eo cui se probaverunt. Asini sunt, quia extrema vilitate contenti gaudent abiecti esse in domo Dei, imo in hoc accipiunt responsum conscientiae, si omnibus inferiores videantur.

Qui vero semper scire et bene vivere discunt, sunt illi qui tumentes inani philosophia, gaudent se multa subtiliter investigasse, scilicet genera problematum, angulos syllogismorum, dispositionem orbis terrae, verticem elementorum, initium et consummationem temporum, vicissitudinum permutationes, anni cursus, dispositiones stellarum, naturas animalium, iras bestiarum, vim ventorum, differentias virgultarum, virtutem radicum, et his (0264D) similia: finem studiorum suorum in hoc constituentes, ut rerum causas perspicaci mentis oculo videantur attigisse. Verum causam illam causarum, quae est principium et finis omnium, lippo, imo caeco oculo potius respiciunt, utpote quam non philosophando, sed bene vivendo oportet investigare: quod genus studii solis iustis repositum nondum isti apprehenderunt, nisi forte bene vivere dicamus, eo modo quo perditi homines dicunt in seculo, quoniam bene vivit qui bene se pascit: vel eo loquendi modo, quo illi dicuntur habere bonum saeculum, qui de voluptatibus huius vitae in quantum valent nihil omittunt. O utinam tu qui multa discis, quandoque te ipsum doceas, nec a summo (0265A) coeli, sed potius a teipso philosophari incipias, ut videas quid es, quid esse debueras, et quid futurus es. Neque enim modica scientia est seipsum cognoscere, eo quod de coelo descenderit γνῶθι σεαυτὸν, quod est: Cognosce teipsum. Forte si quaeratur a te quid sis, philosophice respondebis animal mortale rationale, quia haec vera hominis diffinitio est. Et ecce animal dat tibi peccati vetustatem, mortale poenae necessitatem, rationale coelestem dignitatem. Cum ergo audis animal, plange miseriam tuam, quia animal et peccator es. Cum audis mortale, formida ignem aeternum, quia in brevi moriturus es. Cum audis rationale, recole dignitatem tuam, quia ad imaginem Dei factus es. Audi homo et intellige, quod rationalis et mortalis appellaris, siquidem rationale (0265B) ad vitam, mortale ad mortem pertinet. Ergo si tuam ipsius diffinitionem intelligis, mors et vita circa te dimicant, cuius illarum potius futurus sis. Nunc ergo sapienter philosophare et circunspectus esto, utrum potius eligas, an filius mortis, an filius vitae esse et nominari? Quod si magis vitam quam mortem eligis, cave ne male vivendo ab illo, qui vera vita est, discedat, ipso dicente: Ego sum via veritas et vita (Ioan. X) . Quoniam ergo et hoc oportuit facere, et illud non omittere, sic discas ut etiam bene vivas, sic ama sapientiam ne perdas iustitiam. Nam et si discere bonum est, sed certe bene vivere magis necessarium. Ut ergo finem loquendi pariter audiamus, Deum timere, et mandata eius observare, hoc est, omnis homo. Ideoque studii nostri propositum (0265C) et vitae progressum in hoc conemur consummare, ut scientia vitam nostram regat, et vita scientiam custodiat, ut sic in utroque proficientes recta via gradiamur ad illam beatitudinem aeternam, in qua est plenitudo scientiae et inaestimabilis iocunditas vitae, quam neque oculus vidit nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, ut Deus praeparavit diligentibus se. Quam nobis praestare dignetur ipse Dominus noster Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 46'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLV. IN ASSUMPTIONE GLORIOSAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLVII. IN NATIVITATE BEATAE VIRGINIS MARIAE.
2023w 2.1652238368988 s