Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 48HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 48'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLVII. IN NATIVITATE BEATAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLIX. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.hide dictionary links

(PL 211 0270A) SERMO XLVIII. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.

Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram (Gen. I) .

Sicut ex Scripturis sanctis cognovimus, omnia opera Domini benedicunt ei, quoniam nulla creatura tam despecta est quae non aliquo singulari (0270B) beneficio laudem Dei videatur continere. Excellentius tamen benedictus est in firmamento coeli, non solum quia caeteris creaturis supereminet, verum etiam quoniam stellarum aliorumque luminum ornatu multiplici, miram Dei potentiam mirabiliter ostendit: quae in eo posita sunt, non tantum ut ibi luceant, sed etiam ut distinguant inter diem et noctem, et illuminent terram. Licet ergo in hoc firmamento visibili et ornatu eius nobis occurrat multa materia laudis, tamen verba quae praemisimus ad firmamentum spiritale, et luminaria spiritalia, in quibus magis elucet Dei virtus et Dei sapientia, libet convertere, ut et festivitati hodiernae magis congruant et proficiant devotione. Firmamentum ergo de quo loqui volumus, homo Christus (0270C) Iesus est qui sicut firmamentum aliis operibus conditionis specie, magnitudine, sublimitate praeminet: ita ipse caeteris sanctis praeminet specie, quia ipse est speciosus forma prae filiis hominum; in magnitudine, quia magnitudinis eius ipse est finis; sublimitate, quia ipse est super omnia Deus benedictus in secula. Ideo etiam Christus firmamentum appellatus est, quoniam sicut firmamentum naturam aquae tenet, secundum beatum Gregorium quae gelu constricta in glaciem, et postmodum in crystallum solidata est, ita Christus homo ante resurrectionem velut aqua fuit, qui fame, siti, multisque aliis infirmitatibus, videlicet nascendo, patiendo, moriendo, velut aqua defluxit. Unde Psalmista ex persona eius: Sicut aqua (0270D) effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI) . Post resurrectionem vero tanquam crystallus firmatus et solidatus fuit, eo quod impassibilis et immortalis, sicut David propheta dicit: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX) . Unde Ezechiel propheta ipsum appellat firmamentum, et crystalli speciem dicit habere, ubi sic loquitur: Super capita quatuor animalium similitudo firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis extendit super capita ipsorum quatuor (Ezech. I.)

Luminaria vero huius firmamenti omnes sancti sunt, qui in eo sunt fundati. Primo in hac vita fide, spe, charitate, caeterisque virtutibus, quas ab ipso acceperunt, et in illa coelesti gloria sunt in eo radicati (0271A) beata illa fruitione visionis eius, unde ipse Dominus: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum (Ioan. XV.) Et Ioannes: In hoc scimus, quoniam in ipso manemus, quia de Spiritu eius accepimus (I Ioan. IV.) : Et Apostolus: Per ipsum et cum ipso, et in ipso sunt omnia (Rom. XI.) . Sancti ergo omnes luminaria sive stellae dicuntur, sicut Paulus dicit de eis: Inter quos lucens tanquam luminaria in hoc mundo, verbum vitae continentes (Philip. II) . Et alibi: Stella differt a stella in claritate (I Cor. XV.) . Et in Iob Dominus loquens, ait: Ubi eras cum me iubilarent omnes filii Dei, et laudarent astra matutina? (Iob XXXVIII.) Qui ideo stellae appellantur, quia sicut stella aliam modo pulchritudine, modo claritate, modo rubore, modo (0271B) puritate antecedit, ita et inter electos Dei. (0271A) Virgines enim commendat species, confessores claritas, rubor sive flamma charitatis apostolos et martyres, puritas vero naturae spiritus, facit excellentiores.

Virgines ideo decore commendantur, quoniam in hac vita pudicitiam carnis et castitatem servaverunt, retinentes vestimenta sua candida, nulla corruptione concupiscentiae carnalis ea inquinantes. Unde et sine macula sunt ante thronum Dei et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apo. XIV) . Ipse enim speciosus est, et speciosas libentius aspicit alloquitur, tangit, osculatur, et amplexibus stringit, et illae speciosi desiderio sequuntur eum quocunque ierit. Videt eas in hac vita oculo electionis, alloquitur promissione futurae beatitudinis, (0271C) tangit eas tactu divinae aspirationis, osculatur osculo internae dilectionis, amplexatur largitione supernae contemplationis.

Confessores vero stellae sunt caeteris clariores, qui doctrina sana et claritate verbi Dei illuminaverunt et eos qui erant in tenebris perfidiae, ad lumen ecclesiasticae fidei perduxerunt. Illuminaverunt sursum docendo quae essent in coelo iustis praemia reposita, deorsum ostendendo quae in inferno impios expectarent supplicia: a dextris monstrando virtutes et bona opera, per quae ad vitam tenditur: a sinistris quando docuerunt vitare scelera, per quae ad supplicium descenditur. Retro illuminaverunt, docendo cavere versutias et fraudes diaboli: ante, (0271D) cum docuerunt nos spernere mundum cum delectationibus suis. Isti sunt montes illi, de quibus Propheta dicit: Illuminans tu mirabiliter, a montibus aeternis turbati sunt omnes insipientes corde (Psal. LXXV) . Sicut enim montes prius solis claritatem excipiunt, et ab ipsis montibus in vallem descendit, ita et montes isti aeterni, id est vitam aeternam annunciantes, mirabiliter, hoc est miraculis comitantibus, illuxerunt, dum ipsi velut altiores caeteris vita et merito fidei lumen susceperunt, et suo postmodum ministerio infirmis et ignorantibus id ipsum lumen communicaverunt. Quo respersi lumine turbati sunt insipientes corde, vitam aeternam, de qua non audierant, stupebant annuntiari. Nec solum in vallibus, imo ubique locorum lumen istud radiabat: (0272A) quia illorum doctrina fulguri comparata est, quod omnia circunquaque illuminat, sicut de sanctis animalibus dicitur: Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis (Ezech. I) .

Stellae vero ardentiores et igne charitatis magis inflammatae, sunt apostoli et martyres, qui tanto fervore dilectionis Dei accensi sunt, ut sicut flamma materialis subiectum suum consumit et redigit in cinerem ita et eos flamma charitatis consumeret, quod utique factum est quando tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia. Postmodum vero eadem flamma accinerati sunt, dum morte gloriosa vitae huius corruptibilis terminum, cum Christo cupientes vivere consecuti sunt: fervor autem charitatis, qui in sanctis martyribus eminuit, ratione (0272B) similitudinis flammae comparatur. Flamma etenim quandoque urit ardore, quandoque intuentes se excaecat nimia claritate, quandoque e vicino positos, et illustrat lumine, et calefacit calore. Simili modo ad flammam charitatis, quia ardebant apostoli et martyres, usti sunt persecutores et tyranni, qui eis poenas et tormenta intulerunt: quia dum eos vita privari conati sunt, primo in anima malitiae ardore sunt adusti, postmodum vero iusto Dei iudicio gehennae incendiis mirabiliter sine remedio cruciati sunt. Alii ad aspectum flammae illius caeci facti sunt, qui dum viderent sanctos Dei reserare carceres, solvere catenas, sanare infirmos, mortuos suscitare, non hoc divinae virtuti sed magicis artibus ascribebant, et sic occasione luminis, quo illuminari debuerant, (0272C) lumen perdiderunt. Caeteri vero qui devote illorum facta et dicta venerati sunt, per eos illuminati sunt ad fidem, et ipsorum exemplo accensi sunt ad dilectionem.

Sanctos autem angelos stellas puriores recte dixerim, qui eo quod spiritalis naturae sint, subtilitate caeteris sanctis praeponuntur. Unde et apostata angelus, quia prima puritate et subtilitate Deo erat similior, in superbiam elatus, aliam similitudinem quae Deo erat inimica, habere concupivit cum dicit: Ascendam in coelum, ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV) . In hoc Deo similis esse volens, ut sicut ille super se non habebat alicuius potestatis dominium, ita et ipse ab (0272D) omni emancipatus dominio, ad Deum noluit habere alicuius obedientiae respectum. Propter eam autem similitudinem, quam cum Deo habent angeli sui, qui maiorem puritatem assecuti sunt, divinae contemplationi semper assistunt. Alii vero qui in conditione sua minus subtilitatis acceperunt, quandoque ad terras ad consummanda Dei opera transmittuntur: sicut legimus de angelo, qui revolvit lapidem ab ostio monumenti (Matth. XXVIII) , de angelo, qui descendit in piscinam, dum moveretur aqua (Ioan. V) , de angelis, qui operati sunt incendium Sodomorum (Gen. XIX) , et in aliis multis locis. Alii ad nos destinantur, ut gerant curam salutis nostrae, suggerant nobis bona quae agere debemus, praesentent orationes nostras ante Deum. Isti sunt principes qui astant (0273A) orantibus levantibus puras manus ad Deum, de quibus per Psalmistam dicitur: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum (Psal. LXVII) . Sic ergo propter diversa eorum officia, alios contemplatorios, alios operatorios, alios administratorios spiritus possumus appellare.

His stellis spiritalibus quas in firmamento, quod Christus est, positas diximus, duas alias mirae pulchritudinis libet adiicere, quarum una stella maris, altera stella matutina nuncupatur. Stella maris est beata virgo Maria, quae in mari huius seculi nos regit et protegit, et meritis suis cum precibus ducit ad portum salutis. Stella matutina Christus est, quia sicut stella matutina mane oritur, et sequentis diei signum est, ita Christus mane ortus est, dum ipse (0273B) primus resurrexit a mortuis, et sequentem diem, hoc est nostram resurrectionem, ipse resurgendo praesignavit. Neque eidem firmamento de quo locutus sum, lunam et solem deesse crediderim, quae sunt luminaria illa magna, facta ut praesint diei et nocti. Et luna quidem ipsa est Ecclesia, de qua dicitur: Sol et luna steterunt in habitaculo suo (Habac. III) . Et alibi: Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum (Psal. CIII) . Haec luna in firmamento posita est, quia in Christo constructa et fundata. Recte autem sancta Ecclesia luna appellata est, quia sicut luna non nisi a sole lumen accipit, ita Ecclesia non nisi a Christo habere potest lumen virtutis. Solem etiam, hoc est virtutem divinitatis, in firmamento iam dicto positam esse non ambigimus, quoniam (0273C) in Christo homine, secundum verbum Apostoli, habitat plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II) . Sed licet sanctos cum Christo regnantes stellas dixerim, subtilius eos intuens possum vere dicere stellis omnibus eos clariores: quoniam sicut lux eos illuminans, quae Deus est, omni alia luce est clarior, ita et per illam illuminata caeteris luminibus clariora sunt.

Siquidem in regno illo superno impletum est quod dixit, qui sedebat in throno cum ait: Ecce nova facio omnia (Isa. XLIII) . Sancti etenim Dei ibi renovati sunt in ratione, quia perfecte Deum cognoscunt, ideoque sunt sine omni errore. Renovati sunt in voluntate, quia pacem plenam, quae ex Deo est, (0273D) assecuti sunt, ideoque Deum diligunt sine omni perturbatione. Renovati sunt in memoria, ut affectum suum semper in Deum dirigant, ideoque Deum cogitant sine intermissione. Ratio, inquam, renovata est, quae solam illam scientiam ibi tenet per quam intellectus ad cognoscendum illuminatur, et affectus ad diligendum accenditur. Videmus in hac vita quod sicuti quaedam claritas est sine calore, et illa illuminat et non calefacit, alia est cum calore, quae et illuminat et calefacit, ita est in scientiis. Sunt enim quaedam scientiae quae illuminant intellectum, et non accendunt affectum, quales sunt artes liberales, dogmata philosophorum, et his similia: et ista scientem faciunt, non sapientem. Est alia scientia quae illuminat intellectum, et ad diligendum accendit (0274A) affectum, qualis est scientia de Deo habita, et de statu coelestis vitae, quae sola intellectu sanctorum tenetur et comprehenditur quantum ad usum. Omnis alia scientia, secundum dictum Apostoli, ibi destruetur, quoniam seculares scientiae et si in cognitione ibi forte habendae sunt, nullum tamen in scientibus habebunt effectum. Voluntas etiam in Deo pacificata erit ab omni perturbatione aliena, quia nec prosperitas secularis turbabit eam per ineptam laeticiam, nec adversitas per ingruentem molestiam, nec cupiditas affectando habere quod deest, nec timor metuendo perdere quod habet. De quibus quatuor passionibus philosophus dicit: Gaudia pelle, pelle timorem, spemque fugato, nec dolor adsit. Nubila mens est, vinctaque frenis, haec ubi regnant. Et (0274B) poeta:
Hinc metuunt, cupientque, dolent, gaudentque, nec auras
Dispiciunt, clausae tenebris et carcere caeco.

Sed et memoria ibi semper in Dei recordatione erit continua, ut quae in hac vita longe a Deo relegata, per creaturas huius mundi, quae infinitae sunt, cogitationibus infinitis distrahitur, tunc omnibus quae huius mundi sunt in oblivionem traditis, solum Deum diligat, ideoque Iesum solum meditetur. Tunc ergo adimplebitur quod dictum est, quia Deus erit omnia in omnibus (Coloss. III) . Erit enim Deus in ratione claritas, in voluntate charitas, in memoria perennitas.

Unde satis evidenter colligitur quod sancti Dei non solum stellis similes, sed etiam stellis omnibus (0274C) sunt clariores. Habemus ergo luminaria quae posuit Deus in firmamento coeli, ut dividant diem et noctem, sicut in rerum natura videmus quod sol diem, luna et stellae noctem illuminant. Nox autem vita praesens, dies autem futura vita intelligitur. Sol ergo diem illuminat, quia Deus qui est verus sol, vitam illam beatam supra praesentia clarificat, et sicuti ipse totus lux est, ita et illa vita tota est dies sine omni nube obscuritatis. Noctem vero illam luna et stellae illuminant, quum in vita praesenti sancta Ecclesia, et sancti Dei in ea militantes sive triumphantes miraculis, eruditione, conversatione eam illuminant, longe tamen aliter, quam dies illuminata sit. Cum enim nox illuminatur, et claritas (0274D) videtur quodammodo obscura et obscuritas clara: quoniam in vita praesenti, nec bona sine malis, nec vitia sine virtutibus omnino esse possunt, ita ut etiam iusti quodammodo clari, et quodammodo tenebrosi esse videantur. Sicut enim macula semper est in luna, ita et in Ecclesia. Inde est quod propter nubem peccati, coelum, et coeli lumina perspicaciter non possumus intueri, imo quod plangendum est, quandoque nec oculos ad coelum levare possumus, ubi nostra spes reposita esse debuerat, peccatorum nubilo praepediti.

Ecce multi dum oculis corporalibus coelum et stellas corporales volunt respicere, non valent, vel quia contracti, vel quia obstaculo praepediti, vel quia lumine privati sunt. Contractos illos esse (0275A) dixerim, qui cupiditate terrena curvati sola transitoria cupiunt, et ideo oculos cordis semper in terram figentes, eos ad coelestia elevare non possunt: plane sicut amor ad faciem, timor ad manum, ita cupiditas ad terram semper oculum dirigit, verbi gratia: Filius semper intendit in faciem patris quem diligit, servus ad manum domini sui respicit, ne flagelletur pro excessibus quos commisit, avarus vero cor semper apponit divitiis, quoniam ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI) . Ipse etiam Dominus in Evangelio, ubi loquitur de semine quod in spinis cecidit, avaros significans ait: Hi sunt qui audiunt verbum et a sollicitudinibus et a voluptatibus vitae euntes suffocantur nec referunt fructum (Matth. XIII) . Qui vero obstaculo (0275B) impediuntur ne coelum videant, superbi sunt, et elati spiritu, qui superbiam mentis operimentum quoddam inter se et Deum statuerunt, sicut David propheta dicit: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXXII) . Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua, hoc est duplici superbia, ut impietas dicitur superbia, qua homo non humiliatur Deo: iniquitas, superbia qua homo cupit anteferri proximo. (0275A) Superbia ergo operimentum est, quo impeditur homo ne Deum videat, in quo et se habere videtur illa beneficia, quae a Deo per humilitatem erant impetranda. Dum enim elati cordis homo de virtutibus cogitat, dictante superbia, illas se habere praesumit; cum de scientia illam, arroganter sibi prae (0275C) caeteris ascribit; cum de honoribus, aliis se aestimat omnibus digniorem; et infirmitatis suae defectus non aspiciens, bona etiam quae non habet in se ponderans, semper contemptor est aut aemulus alienae virtutis. Quare hoc? Quoniam impediente superbia ad Christum respicere non potest, ut in ipso videat quam humilis, quam patiens, quam suavis, quam bonus est Dominus: ut sic ad suas infirmitates respiciens, deploret humiliter quod sibi intellexerit deesse, sicut beatus Iob fecisse legitur cum diceret: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te, idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam (Iob XLII) . Superbia igitur quoniam ad Deum non respicit, ut in lumine eius tenebras suas agnoscat, (0275D) ideo inter omnia peccata difficilius ad poenitentiam inclinatur. Siquidem prima est in recedentibus a Deo et ultima in redeuntibus ad praeassumptas virtutes, sicut Scriptura dicit. Inde est etiam quod diabolus principaliter superbis imperare dicitur, Scriptura attestante quae dicit: Omne sublime videt, et ipse rex est super omnes filios superbiae.

Sunt alii qui deficiente lumine oculorum tenebrosi coelum videre non possunt, quales sunt simplices et idiotae, omnes habiles quidem de ratione ut Deum cognoscant et diligant, et ambulent in mandatis eius, sed deficiente lumine exteriori, hoc est, doctrina et praedicatione, quae pastorum ministerio eis exhiberi debuerant, remanent in peccatorum tenebris, eo quod non sit qui salutem animarum operetur, (0276A) et doceat formam sanctae conversationis. Clerici enim nostri temporis qui cum ecclesiasticis beneficiis curas animarum suscipiunt, solo quaestu clericos, habitu milites, sed vivendo et praedicando neutros se exhibent, quod opera ipsorum loquuntur. Cum de eleemosynis pauperum regales equos, vestimenta secularia, calearia et frena deaurata, stellas picturatas comparare non erubescunt. mensa ferculis, thalamus iocis impudicis iocundus est: in palatio ubique resonat cautus de gestis Hectoris, et in sancta Ecclesia silentio damnantur verba Salvatoris. Sic ergo evenit ut infirma Ecclesiae membra, quae pastorum antecedente lumine ad Deum conduci debuerant, subtracta eis praedicatione veritatis, in tenebris perseverent.

(0276B) Tollantur igitur necesse est de medio contractio avaritiae, superbiae operimentum, caecitas ignorantiae, ut Deum Deique sanctos mentis oculis possimus intueri, et tendere ad coelestem illam gloriam, quam constat nobis esse repromissam. Ut tamen fructuose valeamus visum ad coelum dirigere, oportet nos non retrorsum vel a latere, sed potius ante nos directe oculos ad coelum levare: quoniam a dorso vel a latere coelum respicientes aut offendunt pedibus, aut errant in via. A dorso vero coelum respiciunt illi, qui in vita sua praeterita et bonis operibus quae fecerunt, nimis confidunt, cum magis ea quae retro sunt deberent oblivisci, et se in anteriora extendere. Statuentes enim ante oculos suos quomodo vitia reliquerint, pugnaverint contra (0276C) tentationes, maioribus fuerint sociales, quomodo demum disciplinam tenuerint, et portaverint pondus diei et aestus, eo ipso se dignos aestimantes in charitate tepere incipiunt, et dissoluti esse in disciplina et circa vitae terminum cum ferventiores spiritu esse debuerant pene frigidi et sine virtute inveniuntur. Non sic certe exul qui tendit ad patriam, qui semper fortius iter agit donec perveniat: non operarius diurnus, qui continue laborat donec opus dici perficiat: non sic sitiens, qui fontem aquae desiderat, quousque perveniat ad illum. Sed neque anima Deum sitiens cessare debet a cursu boni operis, quousque ad eum perveniat, quo frui concupivit. A latere vero coelum respiciunt, qui propter (0276D) bona temporalia et voluptates vitae istius, in quibus quietem sibi habere videntur, Deum venerantur, largiuntur eleemosynas, et ecclesias frequentant, magis devoti Deo pro eo quod acceperunt, quam pro spe vitae aeternae quam minus diligunt. De quorum numero Satan beatum Iob existimans dixit: Nunquid Iob frustra timet Deum? Operibus manuum eius benedixisti, et possesso eius crevit in terra (Iob I); quasi diceret: Qui tot bona a Domino in terra accepit, non est mirum si pro eis innocenter se gerit. Qui ergo sic a latere Deum respiciunt, nequaquam visum mentis per viam dirigunt quae ad Deum conducit. Via enim recta est, ut per illos labores, incommoda, persecutiones, et iniurias sustineamus: quia a deliciis ad delicias tendere iter (0277A) omnino tortuosum est, nec viatorem aliquando ducit ad metam salutis.

Directe ergo ante faciem nostram coelum nos respicere oportet, ut faciem, oculos, aures, os, manus, et pedes ad Deum convertamus: faciem ipsam, cognoscendo, oculos; mentis intentione in ipsum dirigendo, aures obediendo, os recta et bona loquendo, manus iusta operando, pedes bona cogitando: nec aliquod membrum nostri corporis desit in ministerium sui Creatoris. Ut quid enim recta via non ambulemus? Siquidem et laboris praemium, et contra pericula subsidium a sanctis Dei nobis proposita sunt. De ipsis enim dicitur: quia lucent in firmamento coeli, et illuminant terram: lucere respectu luminis, illuminare respectu illuminati dicitur. (0277B) Lucent ergo sancti Dei, quia claritatem visionis Dei iam assecuti sunt. Illuminant terram, dum miraculis, eruditione, conversatione, in terra peregrinantes informant, ut sic eorum exemplo et coeleste speremus praemium, et ab ipsis habeamus sanctae vitae documentum. Quis ergo tam inops est recti consilii, ut a paupertate non festinet ad sufficientiam, a tristicia ad laeticiam, ab angustiis ad voluptates? Haec enim tria sanctis in praemium reposita sunt, videlicet aeterna societas de qua dicitur: Sociabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI) . Interna iocunditas, de qua scriptum est: Exultent iusti in conspectu Dei (Psal. LXVII) . Iocunda voluptas, de qua dicitur: Delectationes in dextera Dei usque in finem (Psal. XV) . Ut qui in hac vita (0277C) pro Christo fuerunt miseri, in illa vita recipiunt omnium bonorum sufficientiam, qui pro eo luxerunt perfectam consequantur laeticiam, et qui pro eo calamitates passi sunt, ibi delitias possident sempiternas, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 48'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLVII. IN NATIVITATE BEATAE VIRGINIS MARIAE. <<<     >>> SERMO XLIX. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
3170w 29.366304159164 s