Absalon_Sprinckirsbacensis_cps2, Sermones, 50HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 50'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLIX. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM. <<<     >>> SERMO LI. IN NON FESTO.hide dictionary links

(PL 211 0283D) SERMO COMMUNIS L. IN DIE OMNIUM SANCTORUM.

Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum, et deducet illos in via mirabili (Sap. X.) . Audiant verbum hoc omnes qui voluntarie pressuras mundi huius sustinent, qui participes sunt poenitentiae et tribulationis Iesu. Audiant, inquam, verbum hoc et consolentur, quia finis laborum pariter et merces eis repromittitur non qualiscunque, sed quam praeparavit Deus diligentibus se. Quid preciosius, quid appetibilius, quid maius hac mercede promitti potuit, pro qua sancti martyres, et alii iusti certaverunt (0284A) usque ad mortem, qua etiam sancti omnes qui regnant cum ipso praemiati sunt. Vos ergo qui intus vobiscum aliquid boni agitis, et propter verba labiorum eius custoditis vias duras, non vos poeniteat laboris huius: quia vita brevis est, laboris venit finis, supremus ille Iudex imminet ut reddat mercedem laborum sanctorum suorum.

Mercedem, inquit, laborum. Laborant in seculo quibus vita ista dulcis est, laborant et illi quibus vita ista amara est. Quibus vita ista dulcis est laborant agendo, licita operatione providentes quid comedant, quid bibant, et corpori quo induantur, et haec omnia ut seculo isto diu potiantur. Sed labor istorum reprehenditur Domino ubi dicit: Nolite soliciti esse quid manducetis vel quid bibatis, aut (0284B) quo induamini (Matth. XV) . Scit enim Pater vester quoniam his omnibus indigetis. Quibus autem vita ista amara est laborant patiendo, sicut laboraverunt sancti illi, qui fuerunt eculeo distenti, rigoribus algidi, carceribus squalidi, sanguine perfusi, plagis lividi, inedia macerati, ad ultimum morte consummati: et haec omnia ut ab hoc seculo citius exciperentur.

Reddet ergo Deus mercedem laborum sanctorum suorum, illis qui in voluntaria sui afflictione, aut in violenta persecutione impiorum patientiam Domini Iesu imitati sunt. Non blandiantur igitur sibi homines criminosi, tanquam ipsi mercedem suam recepturi non sint, quia sicut Deus reddet mercedem iustis, ita et iniustis. Imo secundum quatuor genera (0284C) hominum, quatuor mercedum genera inveniuntur. Est enim merces immoderate bona huius seculi amantium, est merces enormiter mala huius seculi committentium, est merces iuste et pie in hoc seculo viventium, est et merces cum Deo regnantium. Prima merces est temporalis beneficii, de qua dicitur: Receperunt mercedem suam. Secunda est aeterni supplicii, de qua dicitur: Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. Tertia est spiritalis gratiae, de qua ipse Dominus dicit: Qui reliquerit domum, vel agros, filios, aut parentes propter me, multo plura accipiet in praesenti seculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX): per multo plura, dona gratiarum quae sanctis in hac vita conferuntur, volens significare. (0284D) Quarta vero merces est aeternae gloriae, de qua dicitur: Ecce enim merces vestra multa est in coelis (Matth. V) . Quam multi homines sunt in hoc seculo vigilias multas, orationes et eleemosynas, et alia pietatis opera facientes, qui dum pulchritudinem creaturarum huius mundi et earum delectationes attendunt, statim concupiscentia oculorum suorum capiuntur in eis, et velut patriam de exilio facientes, temporalia bona super omnia appetunt et diligunt, quae tantum ad necessitatem in obsequium divinum illis collata sunt. Quare hoc? quia imaginem Dei, qui summe pulcher est, in seipsis non vident, et decorem amantis suo oculo excaecato intueri non possunt: quem si aspicerent, utique omnia (0285A) ista exteriora contemnerent, quae etiam ex suo defectu cito praetereunt, aut novis supervenientibus illorum comparatione vilescunt. His ergo hominibus dat Deus mercedem bona temporalia, quae summo studio appetunt, ut in ipsis bona quae faciunt, remunerentur. Sed vae illi infelici animae, quae in fine mundi, sanctis omnibus regnum percipientibus, pro consolatione auditura est: Recepisti mercedem tuam. Sed et illorum qui mala huius mundi enormiter committunt, infinitus est numerus, quorum exempla sunt fures, praedones, fornicatores, immundi, Simoniaci, ambitiosi, et multa huiuscemodi monstra hominum, qui toto extincti spiritu festinant in interitum, ut sepulti in vitiis suis non adiiciant ultra ut resurgant. Quomodo enim resurgerent, qui (0285B) scelera sua non abhorrent et quodammodo insensibiles effecti, etiam seipsos non sentiunt: propterea nec compunctione scinduntur, nec confessione lavantur, nec pietate molliuntur, non moventur precibus, non cedunt minis: imo si aliquando eos corripias, deteriores efficiuntur. Quae creatura propter hoc non miretur? Ecce homo ad imaginem Dei factus Patrem suum in coelis non agnoscit, et filii indignus nomine, coelestem patriam iure haereditario sibi debitam contemnit quaerere et possidere: et toto studio in infernum demergitur, ut partem cum illis habeat, de quibus scriptum est: Dominabuntur eorum iusti in matutino, et auxilium eorum veterascet, in inferno a gloria eorum (Psal. XLVIII) . Plangite ergo, omnes angeli Dei, et vos animae (0285C) iustorum concives vestros perditos, qui in regno Dei domestici vestri, et cohaeredes Christi esse debuerant: quoniam, relicta terra promissionis, Pharaoni in luto et latere et palea servire decreverunt, et tanquam inter mortuos computati, deleti sunt de libro viventium, et cum iustis non scribentur. Resipisce, anima misera, et vel sero convertere ad Dominum Deum tuum, quia sicut maternus affectus sordes infantuli sui non abhorret, ita Christi pietas non abhorret scelera tua dummodo ab illis velis mundari. Trahat te sursum signaculum naturae, quia ad imaginem Dei factus es: trahat te sursum commissum fidei, quae in specie bona invisibilia tibi repromittit. Quod si claustralis es, trahat te (0285D) sursum titulus tuae professionis, cuius vinculis ad servitium Dei mancipatus es. Si haec omnia te non movent, respice ad corpus tuum fragile, vas luteum, dicet enim tibi quid te oporteat facere.

Ecce enim corpus tuum dignitatem conditionis suae servans sursum erigitur, oculos ad coelum levat, manus utrasque extendit ad Dominum, ut his omnibus te moneat desiderio ad coelum aspirare. Obstupescite, coeli et omnes qui habitatis in eis, quoniam caro infirma quodammodo dedignatur consortium sui spiritus, quem tanta ignobilitate a sua dignitate videt degenerasse. Transeamus modo ad pie viventes in hoc seculo, qui et ipsi gemina mercede donantur, una in praesenti, altera in futuro. Accipiunt enim viri iusti in hac vita dona (0286A) gratiarum pro mercede ad consolationem, ne in tribulationibus deficiant, quod fit quando accenduntur charitate, quando tanguntur dulcedine devotionis, quando sursum rapiuntur ad eminentia contemplationis, multisque aliis modis quibus roborantur, ut pressuras huius mundi possint sustinere. Quomodo enim nisi gratia Dei confirmati sancti martyres, et alii iusti in causa Dei tam constantes esse potuissent, ut gladio imminente cervices flecterent, aperto carcere nollent evadere, mortem ultro appeterent, persecutores provocarent? Illud interius utilius erit considerare, qui gratia Dei in hac [via] praeventi sunt, quibus modis vitam suam regere debeant, ut ad mercedem aeternae gloriae possint pervenire.

(0286B) Omnis ergo vir bonus recte Deo militans circa vitam suam quatuor circunspectiones habere debet. Primo, ut in expectatione finis sui sit suspensus: secundo, ut pro satisfactione peccatorum suorum sit timoratus: tertio, ut in opere Dei sit devotus: quarto, ut in multiplicatione talenti sit solicitus. Debet, inquam, esse in expectatione finis sui suspensus, et quia hora mortis nil est incertius, dicere in corde suo: Ecce dies mei praetereunt, hodie vel cras moriar, venit iam Iudex ille supremus. Vigilabo ergo, vigilabo, praeparabo me in occursum eius, ne cum venerit inveniat me imparatum. Vigilabo prima noctis vigilia, ut praeterita peccamina dolore et poenitentia diluam: vigilabo secunda noctis (0286C) vigilia, ut per bona opera Deo meo satisfaciam: vigilabo tertia noctis vigilia, ut caute in futuro similia non committam. Quod si venerit in prima vigilia, etsi in secunda vel tertia venerit, et ita invenerit, beatus est servus iste. Debet etiam vir iustus pro satisfactione criminum suorum esse timoratus, dicens intra se: O quoties Deum offendi, quot crimina commisi, credo quia nondum plene confessus sum, nondum satis planxi, adhuc proiiciam me ad pedes Domini, et cum Publicano percutiam pectus meum, cum Petro negante flebo amare, ut ubertate fletuum abluam maculam peccati mei. Sit etiam vir bonus in opere Dei devotus, ut in omni actione sua, quam propter Deum facere [debet], affectu devotionis ad ipsum respiciat, ne opus Dei (0286D) maculent prava desideria, curiositas et vana gloria confundant, sed potius ad illum dirigatur operis intentio, a quo expectat operis retributionem.

Sane affectus devotionis oculus animae est, quo ad Deum respicere debet, de quo dicitur: Melius est tibi cum uno oculo intrare ad vitam, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Matth. V) . Imo potius duo sunt animae oculi, videlicet intellectus, et affectus, quorum altero, id est intellectu Deum videre debet per cognitionem, altero, id est affectu, per devotionem. Primus ergo animae oculus illos scandalizat, qui cum multa de Deo cognoscant, prava conversatione ab ipso recedunt, de qualibus scriptum est: Qui cum cognovissent (0287A) Deum, non sicut Deum glorificaverunt, et ideo stulti facti sunt et evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) : quibus utique melius esset uno oculo. hoc est simplici affectu devotionis ad vitam intrare, quam duos oculos habentes mitti in gehennam ignis.

Multiplicatio etiam talenti necessaria est his, qui volunt ad vitam intrare. Talentum est omne Dei donum, sive corporale sive spiritale, quo homo salutem suam potest operari, quod tanquam pecuniam suam Dominus nobis committit, ut exinde a nobis usuras bonorum operum recipiat: sicut de servis fidelibus in Evangelio legitur (Matth. XXV) , quoniam alius quinque talenta, alius duo superlucratus est. Sed sicut pecunia est a Domino, ita et usura bonorum esse a nobis debet. Qui ergo (0287B) accepit divitias huius mundi, sit solicitus in subveniendo egenis: qui potentiam, in subveniendo oppressis; qui accepit iustitiam, in causa Dei det rectum iudicium: qui prudentiam, det bonum consilium: qui charitatem, ostendat eam per exhibitionem boni operis: ne si in aliquo Dei dono multiplicando minus sit solicitus, improperium servi illius nequam audiat a Domino: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut cum usuris utique exegissem illam (ibid.) . Quoniam ergo continuatio bonorum operum necessaria est, nemo in praeterita vita sua confidat, dicens: Fortiter operatus sum, modo quiescam. Fortis enim David, qui ursum et leonem manu propria interfecerat: blanditiis mulieris deiectus est Sampson, qui in mandibula (0287C) asini mille viros stravit, oculis orbatus, privatus virtute ad molam ductus est. Filius mulieris viduae, quem Helias suscitavit, in multa sanctitate nutritus, in sinu mulieris defunctus est. Quibus omnibus significatur quoniam multi bene inchoantes miserabiliter consumantur, et propterea multiplicatio talenti usque in finem exigitur Salomone dicente: Quicquid potest manus tua, incessanter operare (Eccle. IX) , et maxime Domino praecipiente: Negotiamini, dum venio (Matth. XXV) . Qui istis circunspectionibus vitam suam munierit, sicut a laboribus sanctorum alienus non est, ita et mercedis illorum particeps erit. Sed quid est illud gloriae, quod in mercede sanctorum (0287D) iusti in hac vita tantum desiderant, quo in futura tanto cumulo felicitatis beatificantur.

Tria plane summe bona in illa mercede electi praestolantur, videlicet summam voluptatem, internam sacietatem, aeternam iocunditatem. Tria dico summe bona, propter triplicem fruitionis experientiam, non propter rei essentiam, secundum quam unum solum summe bonum est, secundum quem modum septem dicuntur beatitudines, cum non nisi una beatitudo sit. Habent enim sancti in coelesti patria summam voluptatem, ut deliciis Dei fruentes nulla amplius amaritudine exasperentur. Sicut scriptum est: Delectationes in dextera Dei usque in finem (Psal. XV) . In sinistra Dei, hoc est in praesenti vita, sunt quaedam delectationes, sed (0288A) non usque in finem: quia omnis delectatio vitae istius amaritudine terminatur. Sed in dextera Dei delectationes sunt usque in finem, amaritudinem consummantem, non deficientem, eo quod nulla amaritudine subsequente finiantur. Est enim finis sub fine et finis extra finem, sicut scholares dicere solent. Habent etiam sancti internam sacietatem, quia replentur in bonis donis Dei, et omne desiderium suum in seipsis habentem nullius rei defectu angustiantur. De hac societate Propheta dicit: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI) . Et in Canticis: Comedite, amici, et inebriamini charissimi (Cant. V) . Laetantur etiam aeterna iocunditate, quae nullo dolore vel tristitia minui vel auferri possit, de qua Dominus in Evangelio (0288B) dicit: Tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI) . Erit autem voluptas in dulcedine mentis, satietas in visione Dei, iocunditas in plenitudine divini amoris. Una tamen merces omnium Christus erit, qui erit voluptas in mentis dulcedine, satietas in visione Dei, iocunditas in plenitudine divini amoris, ut sic impleatur quod scriptum est: Erit Deus omnia in omnibus (Ephes. IV) . Et quia Deus mirabilis in sanctis suis, tunc deducet illos in via mirabili.

Via ista Christus est de qua dicitur: Viam pacis non cognoverunt (Rom. III) . Et alibi: Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV) . Si enim opera reparationis nostrae attendamus, Christus in omnibus (0288C) mirabilis apparuit. Quod enim Deus incarnatus est, mirabile fuit: quod impassibilis passus, mirabile fuit: quod mortuus resurrexit, mirabile fuit: ergo deducet illos in via mirabili, quia a fide incarnationis ad imitationem suae passionis, et ab imitatione passionis deducet illos ad praemium resurrectionis. Possumus tamen per hanc viam, transitum sanctorum ab hac vita in requiem intelligere. Si enim ingressus in hanc vitam recte dicitur via miserabilis, dum ad labores et miserias huius mundi nascimur, et progressus in hac vita recte dicitur via difficilis, in qua Deo reconciliamur (arcta enim est via quae ducit ad vitam [Matth. VII] ), non incongrue via mirabilis dicitur egressus ab (0288D) hac vita. Mirabilis ideo, quia insolita et nova, et omni mortali homini in hac vita incomparata, quia demum egressus ille fit miris et invisibilibus modis. Deducet ergo illos in via mirabili, qua a mundicia ecclesiasticae puritatis ad consortium angelicae subtilitatis, et inde deducet illos ad visionem incircunscriptae deitatis, in qua sancti omnes requiescent a laboribus suis, regnant cum Deo et Agnus Dei cum illis, ipso praestante, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.


HOME > 'multa' in 'Absalon_Sprinckirsbacensis, Sermones, 50'
Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, SERMO XLIX. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM. <<<     >>> SERMO LI. IN NON FESTO.
2141w 27.689873933792 s