Adalbero_Remensis_cps2, Epistolae, 24HOME > 'multa' in 'Adalbero_Remensis, Epistolae, 24'
Adalbero Remensis, Epistolae, EPISTOLA XXIII. AD ECBERDUM [EBRARDUM] ABBATEM TURONENSEM. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD EPISCOPUM BELLOVACENSEM.hide dictionary links

(PL 137 0512D) EPISTOLA XXIV. AD IMPERATRICEM THEOPHANIAM ET AD FILIUM OTTONEM.

In quem cumulum ira furorque regis in nos proruperit, testis est impetus eius repentinus et inopinatus, vixque sine multa caede partium repulsus. Qui fidi internuntii erant, castra diruere, quae sub vestro regimine sunt, nobis imperabant: offerre (0513A) iusiurandum secundum eorum libidinem, aut urbe regnoque excedere. Interserebant antiquam benevolentiam divi augusti O. circa nos, nostrumque familiare obsequium. Haec et his similia propriae saluti in praesentiarum obstitere. Ferte ergo certum solatium tempore incerto, nec dubia spe deludamur, qui in conservanda vobis fide nunquam dubitavimus. VI Kal. April. conventus in Francorum indictus est, ibique crimine infidelitatis pulsabimur, quod episcopum Virdunensem licentia donaverimus, quodque in presbyterii honorem promoverimus, et ut res fiat impossibilis a nobis idem repetendus. Si haec ita se habuerint, vestri nostrique fideles, Gerbertus ac Renierus, secundum quod voluistis, Noviomago vobis minime occurrere poterunt. Sed vestra clementia (0513B) Coloniae, quo post venturi sunt, tanto ducem aptum itineri eis provideat. II Kal. Mart. Ottonem et Heribertum comites alloquemur, iterumque datis obsidibus quos recepimus, fratrem meum vestrae servituti remittere attentabimus. Quibus angustiis ob fidem vobis servatam semperque servandam premamur, paucis expressimus. Salutare vestrum auxilium vestra ex parte constanti animo exspectamus, et ut hoc ipsum hostes lateat obsecramus, ne acrior eorum in nos exardescat ira.

Distichon in calice.

Hinc sitis atque fames fugiunt, properate fideles. Dividit in populos has praesul Adalbero gazas.

In donariis.

Virgo Maria tuus tibi praesul Adalbero munus.


233w 3.5145268440247 s