Adalbero_Remensis_cps2, Introductio monachorum in monasterium MosomenseHOME > 'multa' in 'Adalbero_Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense'
hide dictionary links

Introductio monachorum in monasterium Mosomense

Textus qui sequitur describit qualiter ipse praesul Adalbero per Romani syrmata Papae consiliique sui decretum, constituit ut monachos locus hic Mosomus haberet, quos cohiberet regula sancte vivere, quique pro se proque suis praedecessoribus in spem aeternae vitae divinum Numen adorent. (PL 137 0517D)

. . . . Praecedentis itaque serie sermonis de vita et transitu sancti martyris Arnulfi compendiosam fecimus relationem, ubi fuerit sepultus, qualiter inde assumptus ad Guiledium traiectus, demum quoque Dei misericordia disponente ad hanc Mosomensem ecclesiam miraculis concurrentibus devenerit, stylo quidem admodum rustico et impolito exaravimus; sed ratione satis probabiliter investigata, sicut suo loco lector inveniet, ad plenum prosecuti sumus. (0518D) Nunc quae postea circa praefatam ecclesiam Adalberonis episcopi devotio exstiterit, quia per hunc sanctum suum Arnulfum mentem ipsius, ut supra retulimus, visibili miraculorum illuminatione Dominus admonuit, ad posteros mittere memorandum, non indignum iudicavimus, ut divinis beneficiis ingrati esse timeant, et intelligentes quanta per hunc suae salutis providum pastorem adepti sunt bona, rependendi vicem animae ipsius in bono se semper obnoxios esse cognoscant. (0519A)

Secundo igitur suae ordinationis anno acta sunt quae priori sermone tractavimus, de translatione videlicet atque in Mosomensem ecclesiam illatione beatorum ossium praedicti martyris anno nongentesimo septuagesimo primo Dominicae incarnationis, indictione quarta decima, mense Iulio, nono Kalendas Augusti. (0519B)

Visis itaque et auditis reverendus pontifex tam sanctis quam laude et admiratione dignis divinae virtutis miraculis, quae sub brevi suae praesentiae tempore huius beati exhibebantur meritis ac nomine, non tulit diutius quae longe ante satis animo conceperat, sed mature opus facto disposuit, ne alterius esset operis quod erat suae intentionis, et inde sibi si negligeret meriti fieret detrimentum; unde alter qui id fideliter efficeret, coronam portaret et praemium. Unde intra mentis suae secretum, tanquam intra speculum amplissime contemplando collectis, quae sint, quae fuerint, quae post futura sequantur (ex praeteritis enim persaepe ventura coniiciuntur) quosdam procerum suorum, tam cleri quam militiae suae nobiles in praesenti sibi coessentes advocat, et quid voti mente diutius collectum supportet, expostulata sui gratia consilii, an approbent seu magis improbent audire et referre monet, dicens: Quo consilio et sententia iudiciorum Dei ad hanc pastoralis curae pervenerim et ordinatus sim dispensationem, penitus ignoro; sed quod semper timere debeo tanquam irruentes super me fluctus, sic onus istud quoties penso, toties reformido. (0519C) Consideratis namque huius episcopii quibusdam antiquissimis locis, olim dum misericordia et veritas obviarent sibi, dum se iustitia et pax osculatae sint, dum veritas de terra oriretur, et iustitia de coelo prospiceret (Psal. LXXXIV, 11, 12) : olim, inquam, sub religione fundatis, tunc quidem prosperantibus et felici fortuna sese agentibus, Dominus dabat benignitatem, et terra nostra dabat fructum suum (Ibid., 13) : modo autem prorsus neglectis, aliquibus solam nominis famam praetendentibus, aliquibus sic ad solum dirutis ut nec fama supersit nominis, quibusdam dum emendari debuerunt in melius, ad deteriora perventis; eorum aliquem cuius incepti artificio reformare prius attentem, multae ambiguitatis naufragio pendulus haereo, et dubiis anfractibus intricatum, et vix se explicantem animum gero.

Res enim locorum illorum quaecunque in mobilibus fuerunt, vel esse potuerunt, auro videlicet argentoque seu cuiuslibet ornamenti substantiali supellectile, utpote vastatae, direptae, vetustatis etiam senio dilapsae, iam nullae sunt. Villae, vici, ancillae, servi, ecclesiae, molendini, et omnium habendarum possessiones rerum, a potentibus et tyrannis, regnique optimatibus pervasae, donatae, confiscatae, sub beneficiis delegatae, quando sanctorum locis nec pro antiquitatis suae debito iure, nec pro quibuslibet privilegiis testificantibus habebunt redire? (0520A) Tanta fuerunt male pacati infortunia regni, tanta regum procerum discordia, tanta populi peccatis facientibus emergens malitia, tanta gentium intra Gallias irruentium et adversum se depugnantium! hostili rabie exundans exstitit impia et perquam iniqua saevitia!

Accidit huic bono [f., malo] quorumdam nostrorum laudabilis [f., illaudabilis] vita pontificum, qui si forte quidpiam supererat, ut sibi fidissimos pararent, quorum impudentia et fraude tuti essent. Palatinis canibus omnia contradebant. Nec quemquam fas est nominare, cum culpa ex dubio videatur venire, et factum hoc magis expostulet veniam, quam aliquam repromittat gratiam, et melius pro multitudine factiosorum taceatur, quam corrigendi spes ulla donetur. Quapropter haec missa faciamus, ad rem redeamus. (0520B)

Locorum de quibus agimus, Mosomus est unus, sanctae Dei genitricis Mariae olim insignis nomine et honore. Hic Mosa influente amoenissimus, monachorum habitationi mihi videtur opportunissimus. Omnia namque humanae vitae iucunda pro aeris qualitate praestat et commoda; praeter quod vinearum ibi proventus adeo non exuberat. Nec enim inhabitantibus id fuit negotii, nec ea sollicitudo, praesertim cum natura sit vinearum, temperati magis et non frigidi cespitis amare solum. (0520C) In quo tamen mihi minima cura; quoniam si Deus votum meum prosperaret, habeo ex patrimonio meo, et ex mihi contingenti antecessorum meorum iure debito, unde hanc sibi penuriam pellerem, et optimi vini cum caeteris reddituum suorum benedictionibus veros dominos et divites possessores, si procurare id sciant, eos efficerem.

Olim locus ille Mosomensis in honore Reginae coeli et virginis matris Mariae pro vera pietate et voto fidelium, sub ordine fuit praetitulatus sanctimonialium, sed turbine saeviente malorum, quorum supra vix attingendo meminimus, cum nomine perdiderunt et esse. Nuper autem beatae memoriae D. Heriveus, huius sedis pastor et rector fidelissimus, magno religionis affectu hunc diligens locum, sub titulo iam vice altera dilapsorum restituit et ordinavit canonicorum. (0520D)

Inveniens namque omnibus rebus et ipsa etiam inhabitatione destitutam, ex fundamento reaedificavit ecclesiam, quae flammis eam exurentibus et impluvio, multaque longi temporis negligentia detritis parietibus, solitudinem tantum horrendam repraesentabat aspicientibus. Quae reformata et in statum pristinum recollectis praebendariis exornata, ab initio nimirum sui pro dignitate loci, et generosa populositate civium. Secunda sedes hic agebatur Remensium; huius tituli scilicet canonicae non dicam vitae, sed simulati canonicorum nominis utcunque tenorem servat antiquum. (0521A) Sed cum haec eorum vita nihil a laicorum differat cohabitatione (nuptiis quippe fruuntur, filiorum et filiarum quaestuosis mercimoniis inservientes, usibus saeculi coutuntur), valde stimulando sollicitat animum meum, ne diutius si corrigendi sit posse, reverentia tanti nominis, beatae Mariae dico semper virginis, absque honore debito maneat religiosi ordinis. Mihi credite, amor huius facti tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subrigit alnus.

Et qua ratione id primum aggrediar, audite, paucis eloquar. Est in huius Portuensis Comitivae partibus octo monachorum cum abbate sibi superposito parvus admodum et pauper loculus, quem Freduidis matrona nobilis, cum illustri viro suo comite Stephano, quia spes eos frustrata fuerat posteritatis, collatis quae inibi habere videbantur praediis suis, sub iure et titulo constituerant divinae servitutis, ut pro recompensatione praesentium nomen haberet melius a filiis et filiabus in cohaereditate coelestium. (0521B)

Hunc ergo per consilium domni Gerardi abbatis viri vitae venerabilis, qui tunc temporis pro merito sui nominis et religiosae conversationis, pluribus in Francia praeerat monachorum coenobiis, inter quae et monasterii sancti Remigii curam agebat. Hunc eumdem, inquam, locum sancto Remigio ut subiectum haberet, ac procurando servaret, fideli voto tradiderunt. Hic in honore sancti Quintini consecratus, et radicibus Aldiniaci montis adsitus, a rivulo fontis qui inibi exoriens praeterfluit Tignus cognominatur. (0521C) Sed circummanentium inquietudine satellitum, ex castello proxime imminenti, quod ob palustre coenum, in cuius medio residet, Cantarana dicitur, frequentius urgeretur, molestiasque crebras patiens, contemplationis suae studium saepe amittere cogitur. Hunc cum abbate et fratribus loci sancti Remigii per concambium ex rebus ecclesiae nostrae volo, si Deus annuat, commutare, mihique legaliter contraditum cum Mosomensi [al., Mosomagensi] loco unum efficere, ut cum monachis abbate ibi transposito, ex duobus quamvis minoribus unum aliquid fiat maius et melius. Ecce haec sunt quae vos interim audire volui, et si ex Deo sint cuius misericordiae innitimur, consilium ne cunctemini referre quod utilius iudicabitis.

Mox illi opus pietatis attendentes, et viam bonae actionis considerantes: O fausta, inquiunt, intentio! et si effectum habeat, quam certa et felix bonae voluntatis erit remuneratio! Talia differre non sit consilium, opus enim hoc accelerare coeleste est negotium. (0521D) Opus bonum si sit in voluntate, ex Dei adiutorio erit in perfectione. Talia siquidem vota, quamvis ex difficultate titubent, magis autem ex desidia si omittantur nocent; quia quanto ardua et altiora quis aggreditur, tanto maioris praeconio laudis si efficiendo superet, dignus attollitur. Quapropter quod vos audire vestrae gratiae auctoritas dignata est, omine tantum dextro Deus aspiciat, nobis optimum factu videtur, et vobis salutiferum connumerabitur. (0522A)

His relationibus acceptis episcopus (animo enim cupienti nihil satis festinatur) actutum sancti Remigii monasterium expetit; abbatem qui tunc praeerat, virum honestum, Rodulfum nomine, supra sua intentione multiplicibus, et ad persuadendum dulcibus evocatum moratur sermonibus, omnemque rem sui consilii secreto aperit, omnes difficultatis [al., difficultates] aditus sapientissimae rationis suae lima eradit, abiurandi limites excludit, nihilque dispendii loco sancti Remigii devenire, sed commutatis rebus, quae inter eos complacitis pactionibus cederent, opportunius repromittit esse; tanta videri negotia sua, utpote multis episcopiis, et rerum plenitudine, et dignitate nominis praestantia: hunc autem loculum modicum cum modico communicatum, opus habere vicinitate communium, et laboriosa vivacitate virium, sese bene et prudenter agere, si unde divinae servitutis honor cresceret, prompto et fideli animo ordinare et constituere satageret; seipsum autem qui haec expetere videbatur sibi unanimiorem efficeret.

Abbas de his quae audierat consulendi locum, et cum fratribus conferendi postulat. Quo clementer indulto, fratres abbas revisit, coadunatis et consedentibus quae sit postulatio episcopi, quodve totius profundum consilii apertis et brevibus verbis absolvit. (0522C) Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est ingenium mobilium mentium, idque potius iuvenum, non eadem mirantes; interim vacillante sententia, et nutante seniorum iudicio, dum suae opinioni quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri velle, quod semel acceperant cur alteri curandum quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam facientis manere debere, sibi subtrahi quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret, hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis [f., improperationis] elogium.

Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus, abbas silentium imperat, fandique auctoritate, et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum arrectus, piae exhortationis allocutione sic inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi, verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum (Philip. II, 2, 3) . Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. (0523A) Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 3, 4) .

Unde, fratres mei, si in his quae Dei sunt moneat episcopus, nulli debet esse resistendi ausus: quia dicit in Evangelio Dominus: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit me spernit (Luc. X, 16) . Ista vero suggestio nostri archiepiscopi, considerata intentione sui, videtur nobis prodire ex insito sibi timore et amore Dei; unde nos nec iuste quimus obsistere, nec ea quae ad cultum divinae servitutis pertinere sentimus, debemus ausu temerario pervertere. (0523B) Si diminutionis damnum plangitis, ea quae nobis in recompensatione concambii ad praesens transcribit, non satis provide attenditis: Si autem favores ex iudicio populi assumitis, cavendum ne arundo vento agitata (Matth. XI, 7) esse velitis. Quod autem votum mulieris manere debere asseritis, maiori credo misericordia stabit subnixum quod in usus cedet pauperum et egenorum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 8) . Cum ergo abundemus et superabundemus, cavendum nobis est, ne sub specie pietatis et quasi defendendae rectitudinis arguamur sceleris, avaritiae et cupiditatis. Ideo rogo vos, fratres, ut saniori consilio mentes vestrae inclinentur et acquiescant, ut iuxta Apostolum: Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XIII, 14) .

His et huiusmodi multis atque saluberrimis allocutionibus fracta et emollita prius exasperantium cervicositas in gratiam assentiendi redit, et annuit quaecunque sit episcopi et abbatis voluntas. Hinc itur ad episcopum, quae fratrum fuerit obauditio exponitur; licet primum reniti et obsistere voluerint, tamen ratione victos suam reflexisse intentionem, et bonae voluntatis eius non aspernari operationem. (0523C) Episcopus benigne accepit, gratias egit, ordinatisque ex communi consensu opportuni testimonii optimis in attestando viris, recompensationem rerum quae ex condicto placuerant per commutationem dati et accepti episcopus pariter et abbas legaliter faciunt, et ut cuique quod in praesenti assignabant determinatum et inconvulsum perseveret, vadibus iuri cedentibus sub astipulatione ratum traditur.

Post ubi omnia quae praeoptaverat episcopus ex sententia comparavit, iter cum suo comitatu Macerias castellum, quod tunc frater eius Godefridus comes constabilibat arripuit, et illum Tingensis coenobioli pauperculum abbatem, Lietaldum nomine, quam celerrime advocat, et sub testibus sanctique Remigii praeposito, seu aliis bonae fidei viris renarrat quidquid taxatum fuerat. (0523D) Quid deinde se obedienter facere velit privatim mandat, et ut cum suis monachis navim conscenderet, quam ipse praesul eis imposito commeatu apparaverat, et cursum non deflecteret donec prius Mosomum veniret imperat. Quibus ita dispositis, domnus Adalbero conscensis equis negotium quod intenderat perfecturus, ad hanc suae sedis ecclesiam pervenit, et cum honore susceptus est. Tunc priores ecclesiae appellare coepit, alia pro aliis quasi dissimulando fingens, deque situ et statu loci aedificiisque compositis confabulans, si quid in auro argentoque esset, quod plusculum vel pretiosum ecclesia seu in pallis, ut in sacerdotalibus indumentis haberet, se videre velle dixit. (0524A) Quibus inspectis: Et haec, inquit, pro se satis, sed non multa sunt; ampliare autem illa potest, cuius omnia sunt.

Crastino autem facto, hora diei quasi prima, iam episcopus monachos suos in proximo adesse sciebat (puer quippe in specula positus, id prae oculis facile habens, certissime nuntiabat), in secretario clericos omnes coadunari facit, et praesente forti custodia sui, circumsedentibus omnibus sic orsus ab alto est: Multa est nimis malitia saeculi huius et vere natura hominum ab adolescentia sua semper proclivis est in malum (Gen. VI, 5) ; quae ad similitudinem navis positae in medio fluctuum, nisi sedulo in anteriora expungatur, iugiter vadit retrorsum. Quam rem cur proposuerim paucis absolvam. Locus iste sub titulo assignatus sanctae Dei genitricis Mariae, secundum sui nominis dignitatem religionis non habet honorem. (0524B)

Post illam namque miseriam, quam pene omnibus importat saeculi malitia, vix pertenuis scientia, et prope nulla clericalis seu canonici ordinis ad sciendum et intelligendum Deum vos exornat sapientia et continentia. Nec moras vobis faciam in multum loquendo; duorum vobis datur optio; eligat quisque quod sibi utilius videtur, aut fieri monachum, aut cedendo vacuare locum. Cui placet in monacho, spondeat in praesenti. Refutans et nolens mutet sedem, et exeat. Ecce habeo mihi monachos sub norma sancti Benedicti victuros. (0524C) Abbas namque cum suis fratribus egrediens a navi, nuntiabatur iam esse prae foribus. Hic turbatis omnibus (durus quippe sermo visus est eis de monacho), nulli fuit consilium praeter paucos quos rei familiaris angebat necessitudo, sequi bonum quod praesul Deo dignus suadebat agendum.

Sic episcopus intromissis cum honore congruo abbate et monachis in sanctuarium: Ecce, inquit, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Sit vobis sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Et quod descendit in oram vestimenti eius: et sicut ros Hermon, qui stillat [al., descendit] in montem Sion. Ut hic mandet Dominus benedictionem et vitam in saeculum (Psal. CXXXII, 1-4) .

Cumque omnes respondissent: Amen. (0524D) Episcopus abbati locutus est et fratribus: Non frustra neque sine causa sit, quod hic vos admittimus, quod mutatione facta ordinem clericorum vobis postponimus, sed pensate quod dicitur: Amice, ad quid venisti? (Matth. XXVI, 50.) Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta (Psal. II, 11, 12) . Vestrum sit pro nobis orare; nostrum erit, Deo donante, victualia vobis ordinare.

Claustra monasterii et officinales vobis domos metabimur, et procedente tempore opportuna quaeque procurabimus; vos tantum cum Deo ambulantes solliciti, sic Deo digne et sanctis eius conversamini, ut de vobis merito possit audiri: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. (0525A) Ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Apoc. XXI, 3) . Quicunque vos in hoc loco degentes per multa annorum curricula praecesserunt, sive sanctimonialium diebus, seu clericorum secunda permutatione iam sibi succedentium, concupiscentias suas sequentes desideriis suis pravis male inhaeserunt, et facti sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9) , in stercore suae corruptibilis vitae sicut iumenta computruerunt. (0525B) Et quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos in reprobum sensum, et obscuratum est cor eorum insipiens, ut facerent ea quae non conveniebant (Rom. I, 28) . Et sicut loquitur Deus in cantico Moysi: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos (Deut. XXXII, 21) . Nolite ergo effici participes eorum.

Sit vobis bonae imitationis forma et speculum beati Benedicti regula, omnesque eam sequantur tanquam magistram, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Oro itaque vos et obsecro, sit fructuosus devotionis meae labor, ut quod de vobis agere coepi, et facere cupio, per primitias huius bonae a Deo complacitae frugis, ad plenam messem pervenire possim divinae benedictionis et aeternae beatitudinis. Sic operamini, dilectissimi fratres, et sic vivite, ut in novissimo vitae huius die non pereat in vobis misericordia Redemptoris, sed coronet in gratia pretium nostrae redemptionis per Iesum Christum Dominum nostrum. (0525C)

Ecce iam in praesenti coram Deo et testibus ad vestrum servitium pro animae meae remedio, proque praedecessorum atque successorum meorum beatae remunerationis commercio, de mea mensula unam villam, Oduntem nomine, cum omni banno suo subtraho: et alteram villulam Seciam, quantum inibi in iure meo venit. Itemque apud Romeliacum et Alleicurtem quidquid mihi, parum quidem, ibidem competit, in promerendo iugi suffragio dominae meae sanctae Dei genitricis Mariae usibus sibi fideliter servientium monachorum libens perpetuo habenda offero, et auctoritate, qua debeo vel possim, legaliter trado. (0525D) De patrimonio autem meo, quod in partem mihi cedit, si fratrem meum Godefridum super hoc sancto negotio, Christi adminiculante gratia, persuadendo evincere potuero, quidquid in Metensi episcopio habeo, in villis videlicet Bretenaco, Rothila, Madrengias ad mansos viginti octo.

Itemque de terra quam dicunt Sulcos sancti Remigii, in duobus locis Roseolis et Castello, ad mansos duodecim, ne indigentia vini satis optimi vos coangustet sublevare curabo. (0526A) Bervelliacum vero ad tria millia hinc positam, ad faciendam saginam in pastione porcorum vestrorum, cum omnibus appendiciis, ut [al., ubi] de manibus illis quae nunc in beneficio tenent aut precario, aut concambio, aut cuiuscunque ingenii effectu eripere quivero, usibus vestris (tantum peccatorum meorum maculas assiduis precibus extergite) libens acquirere instabo. Hanc villam tunc Richardus, comes Metensis, ex antiquo in beneficio de episcopio tanquam iure proprio possidebat, quam bonus ille praesul sicut promisit multo sibi annisu attrahens antequam vita decederet, huic Mosomensi ecclesiae iure proprio in reliquo possidendam legaliter contradidit.

Sic episcopus coram multorum frequentia ipsum abbatem et fratres alloquens, et ut sui iugiter sancte et pie vivendo memores essent exorans, in pace dimisit benedicens. (0526B) Mensis erat November, VII Idus agebatur dies, quando in hoc loco constituti sunt fratres, et cum illa Tingensi abbatiola Mosomense coenobium nomen habuit et participium, ut cum verbo praepositionis adverbium fieret coniunctionis, servans tenorem praenominis propter mentales affectus coniunctionis. Ab incarnatione autem Domini nongentesimus septuagesimus primus perlimitabatur annus quando haec facta sunt, indictione quinta decima, epacta vicesima secunda, concurrente sexto quinquagesimo secundo decem novennali cyclo, lunari nono decimo.

Post haec dicta et facta domnus Adalbero secundum pastoralis libri sententiam quae dicit: Sit rector internorum curam exteriorum occupatione non minuens (S. GREG. Past. curae part. II, cap. 7, init.) , exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens, ne aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus occupatus quae foris debet proximis non impendat. (0526C) Quae in palatio erant consilii sui vigore confirmans, quae in regno erant curanda cavens, magnanimitatis suae auctoritate praestans, summis et imis idemque unus aedificabat divites cum pauperibus.

Ergo Natali Domini celebrato, legatos suos Romam cum litteris dirigit, domnum Ioannem papam, cognomento Albam Gallinam, qui a iuventutis suae primis annis reverentiae competentis et dignitatis angelicae albebat canis, magnificentissima largitione condignis honorat muneribus, et quae secum vel in Galliis agantur exponit mandationibus, seque mense Maio habere debere concilium enarrat per internuntium. Si quid suae ordinationis in eo consistere velit, suae apostolicae auctoritatis virum dignum eo mittat. (0526D) Inde quod magis expostulet super Mosomensis coenobii statu, totiusque facti causas ex amussim de omnibus secundum conceptam bonae voluntatis suae iustitiam informat, et ut suae auctoritatis et beati Petri apostolorum principis ad internum conservandum mereretur privilegium, humiliter ex Dei gratia poscit et implorat beneficium.

Papa suorum officialium et consacerdotum in his omnibus sententiale requirit iudicium, et per Dei gratiam ut tanto viro, pontifici videlicet nostro, annueret, unum omnium in hoc bono opere assensit consilium. Proinde accito notario, et secundum Romanae dignitatis consuetudinem paratis scriptisque ex papyreo tomo chartis, fecit privilegium, constituit decretum. (0527A) Quod hanc Mosomensem ecclesiam cum suo monastico atque monachico ordine in perpetuum tueretur, quandiu illum divina clementia servandum disponeret, ac in suo concilio coram episcopis et generali synodo recitatum misit. Itaque ad se cum S. Romanae Ecclesiae apocrisiariis regressis etiam responsalibus suis, praesul Deo dignus Adalbero convocatum undique pro canonibus religendis, et causis sanctae Ecclesiae in melius conciliandis, in pago Tardanensi apud Montem sanctae Mariae collegit mense Maio concilium. Ubi ordinatis iusteque dispositis quaecunque videbantur necessaria et ordinabilia, voti sui pro quo Romam miserat non immemor, coram venerandis Patribus et omni illa sancta synodo sic exorsus dominus est Adalbero. (0527B)

« Domini Patres, ac dilectissimi fratres, audite, quaeso, et intendite humilitatis meae preces; quoniam sicut hic nos congregavit Spiritus sanctus, ita quidquid ex eius inspiratione sentimus per ipsius etiam infusionem et cooperationem administrari per adventum eius super nos exorantes praeoptavimus, et consecuti sumus; unum restat modicum, in quo auctore omnipotente Deo, etiam vestrum expostulo favorem, consilium et benedictionem. (0527C) Mosomus locus quidam est dioecesis nostrae, consecratus sub titulo et nomine sanctae Dei genitricis Mariae, olim ab exordio sanctimonialium congregatione famosus, sed mundi crebrescentibus malis in quo erat statu durare non potuit, postea a fidelibus clericorum vel canonicorum iam bis restitutus collectione, dum sua quaerunt omnes non quae Iesu Christi, dilapsis rebus et partim subtractis, pene ad nihilum redactus est. Unde, ut credo, ex inspiratione Dei visum est mihi, monachorum ordine et disciplina secundum sancti Benedicti regulam locum illum in melius reformare. Quod et efficiens, domini nostri Romanae sedis antistis consilium atque auctoritatem super hoc facto expetens requisivi. Unde ut in praesenti audituri estis, praeeunte Christi gratia et privilegium auctoritatis suae nobis transmisit, et decretum constituens sub pagina sancti Petri corroboravit, et ausu temerario infringere tentantes anathematis iaculo impetivit, sicut infra scriptum est:

« IOANNES episcopus, servus servorum Dei, » etc. (0527D) Reliqua vide inter epistolas et privilegia Ioannis papae XIII.

Quia igitur domini apostolici decretum et vidistis et audistis, si placet ut itidem huius sanctae synodi unanimi testimonio et nostrae humilitatis scripto corroboretur, hoc factum decernite. Itaque omnibus sub uno assensum praebentibus conscriptione facta sic recitatum est:

« Adalbero, divina propitiante clementia, sanctae Remensis Ecclesiae archiepiscopus. Notum fiat universis tam praesentibus quam etiam futuris fidelibus, quondam nobis episcopio gratia et benignitate regia contradito, sanctorum quoque loca quaedam in honore integro reperisse plurimum valentia, quaedam vero pristinae dignitatis statu deficiente prorsus neglecta. (0528A) Inter quae ille etiam Mosomi coenobialis locus antiquitatis studio certatim constructus, ab exordio scilicet sanctimonialium vitae aptatus, postmodum vero canonicali ordine ab Herveo praedecessore nostro melius informatus, atque in honore sanctae Dei genitricis Mariae digne consecratus, sed nefandis usibus utrobique negligenter incultus, rebus quidem partim subtractis, partim vero currentibus malis, sinistrae cessit fortunae. (0528B)

« Quo igitur comperto mens nostra, adhibito fidelium nostrorum diligenti consilio, liquido perpendens eumdem locum pro mundi infelicitate in canonicali ordine utiliter stare non posse, aeternorum spe, prout opportunum exstitit, ibidem monasticae religionis vitam ordinato abbate Leotaldo [al. Ledaldo] constituit, ut eiusdem loci cultores religiosi tam rebus delegatis, quam etiam forte delegandis utentes, continua vota Deo solventes, sint et pro nobis et pro posteris nostris caeterisque ordinibus iugiter exorantes. Quocirca paternitatem loco nostri vestri subrogandorum in illa charitate Dei enixius imploramus [al., implorantes] quo sub divini amoris respectu huius rei gestae conducibili negotio consentaneae pietatis faveant zelo, idque liberalis auxilii indeficienti base dignentur temporum curriculis consolari atque fulcire, ut ex eo gratiam Dei feliciter adipiscentes, huius praestantioris emolumenti mereantur fore consortes. (0528C) Sed et hoc ex decretis sanctorum Patrum sub auctoritate pastorali omnimodis inhibemus, imo etiam cum divini nominis obtestatione omnino interdicimus, ne unquam huiusmodi statutum qualibet temeritate ab ullo nostri ordinis violetur, quin potius in reliquum stabile et inconcussum iure perpetuo idipsum venerabiliter conservetur. Nam si per laicos in rem hanc iniuria invehatur, in eos procul dubio excommunicationis iaculum cum anathemate intorqueatur. (0528D) »

Anno igitur ab incarnatione Domini Iesu Christi 973 [al. 983], provinciali synodo mense Maio constituta, generaliter congregata apud Montem sanctae Mariae in pago Tardanensi, hoc decretum solemniter recitatum est coram venerandis episcopis, abbatibus, caeterisque [al. caeterisque nonnullis] fidelibus, huic nostrae institutioni pio assensu faventibus, imo etiam collaudantibus atque confirmantibus: quorum videlicet primus ego Adalbero iam praescriptus archipraesul eidem concilio Deo auctore pontificali auctoritate praesidens, manu nostra subscribens, idem roboravi; sed et caeteri haud secus censuerunt manibus impositis solidari hoc ipsum pontificale statutum, apostolicae auctoritatis privilegio petitionis nostrae obtentu undecunque subnixum, ac per hoc summo honori omnibus reverenter habendum. Ego Adalbero sanctae Remensis Ecclesiae archipraesul subscripsi et corroboravi. Ego Wido Suessionensis Ecclesiae episcopus. Ego Hildricus Belvacensis Ecclesiae episcopus. Ego Thebaldus Ambianensis episcopus. (0529A) Ego Haldanus Noviomensis episcopus. Ego Theudo Cameracensis episcopus. Ego Adalbero Laudunensis episcopus. Ego Gipuinus Catalaunensis episcopus. Ego Constantius Silvanectensis episcopus. Ego Liudulfus Tarvanensis episcopus. Signum Alberti Remensis archidiaconi. Signum Leudonis archidiaconi. Thebaldi archidiaconi Erluini archidiaconi. (0530A) Hugonis archidiaconi. Geranni archidiaconi. Rogeri archidiaconi. Emmonis archidiaconi. Signum Rodulfi abbatis sancti Remigii. Odelei abbatis sancti Medardi. Ratoldi abbatis Corbeiensis. Berlandi abbatis sancti Vincentii. Adzonis abbatis sancti Basoli.


HOME > 'multa' in 'Adalbero_Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense'

4105w 14.411532878876 s