Adalbertus_abbas_Heidenheimensis_cps17, Relatio, p1, 102HOME > 'multa' in 'Adalbertus_abbas_Heidenheimensis, Relatio, p1, 102'
Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, Abs. 101 <<<     >>> Abs. 103hide dictionary links

Abs. 102

[247] 

Fuerunt autem adhuc eiusdem cognationis duo viri Regnoldus scilicet et Eberhardus cognati ad invicem et contra monachos summo conamine decertantes pro invicem*. [248] 

Hi totius amaritudinis molestias in monachos exercuerunt et sicut equus infrenis obfirmatis sensibus ad consensum pacis nulla ratione induci potuerunt, sed domino validam manum super cognatos et comilitones exercente tandem post multa tempora timore dei et amore pretii inducti, quod prius se numquam facturos condixerant, areas, quas* infra ambitum habebant, episcopo resignaverunt et pactas reconpensationes inde recipientes deinceps cum abbate et fratribus suis pacem firmam habere consenserunt. [249] 

Accepit autem Eberhardus in reconpensationem aree sue XI talenta probate monete*Regenoldus vero XIII talenta in reconpensationem aree sue recepit et aream unam iuxta ecclesiam sancte Walpurgis sitam de laboribus et sumptu abbatis edificatam et circumseptam et spinis circumquaque munitam et mansum unum, sub hac tamen conditione, ut post mortem eius mansus et area ad usus fratrum redeant cum omni integritate.


151w 0.2825391292572 s