Adalbertus_abbas_Heidenheimensis_cps17, Relatio, p1, 116HOME > 'multa' in 'Adalbertus_abbas_Heidenheimensis, Relatio, p1, 116'
Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, Abs. 115 <<<     >>> Abs. 117hide dictionary links

Abs. 116

[282] 

Nec in his omnibus adhuc aversus est furor domini, sed manus eius adhuc extenta. [283] 

Nam dux Baioarie et Saxonie cum eundo* in expeditione transitum per Suaveldiam faceret, prestantissima et pretiosissima bona, que habebat abbas, a militibus eius in favillam et cinerem sunt redacta, et sic residuum bruci comedit locusta. [284] 

Videns autem abbas multiplici flagello tribulationum se circumvallatum et acutissimis* spinis diversarum angustiarum undique circumseptum* ad atria scripturarum et ad illam turrim* David, que cum propugnaculis* edificata est, in qua* mille clipei pendent et in qua omnis armatura fortium invenitur, humilis et suplex confugit et patientiam beati Iob sibi imitandam in corde suo proposuit verissime sciens*quod patientia nobis est valde necessaria et quod in patientia nostra possidenda est nobis anima nostra. Adtendens ergo quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum celorum et quia iudicia dei abyssus multa de profundo cordis clamavit ad dominum, ut, qui sepe in prosperitatibus huius seculi ab extollentia* oculorum secundum suam misericordiam conservavit, eum illesum modo per interventum confessoris sui Wunebaldi, ne adversitatibus frangeretur, custodiret illesum .


173w 1.0128328800201 s