Adamnanus_Hiiensis_cps19, De locis sanctis [CSEL], 1, 1HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 1'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, CAPITVLATIONES LIBRI PRIMI. <<<     >>> II. DE ECCLESIA ROTVNDAE FORMVLAE SVPER SEPVLCHRVM DOMINI AEDIFICATA ET DE IPSIVS SEPVLCHRI FIGVRA ET EIVS TEGVRIOLI. hide dictionary links

(224) I. DE SITV HIERVSALEM.

De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex
his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in
aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu
idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas
bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur:
Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur,
secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta;
ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta
Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium
intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum
septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex
eis tres portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali,
alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero
pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta
Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2
meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis
frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit
plagam, nullas habere portas conprobatur. * (225)

Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod
nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia
praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium
undique prope innumera multitudo quindecima die mensis
Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda.
Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita
ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum
plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas,
mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes
propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter
ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem
praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis
cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem
descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de
plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam
Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion
incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio*** (226) usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum
loca, ut illa pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium
aquarum in similitudinem supersedere possit, sed instar
fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. Quae scilicet
caelestium aquarum inundatio per orientales interfluens portas et omnia secum stercoralia auferens abominamenta uallem
Iosaphat intrans torrentem Cedron auget et post talem Hierosolymitanam
baptizationem continuatim eadem fluminalis eIuberatio
cessat. Hinc ergo non neglegenter annotandum est,
quanti uel qualis honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui eam sordidatam
diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificentiam
citius eam emundat, qui intra murorum eius ambitum
sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet
honorifica.

Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice
constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum
nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis
tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias
construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae* (227) utique domus tria hominum milia simul, ut fertur, capere
potest.

Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis
interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse
multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia
circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae
omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis
eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis
uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de
sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi
formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.


HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 1, 1'
574w 1.9973611831665 s