Adamnanus_Hiiensis_cps19, De locis sanctis [CSEL], 2, 13HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, 13'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 2, XII. DE ILLO PINETO, EX QVO LIGNA IN CAMELIS AD IGNIS MLNISTERIA IN HIEROSULVMIS PERFICIENDA VEHVNTVR. <<<     >>> XIIII. DE GALGALIS. hide dictionary links

(263) XIII. DE HIERICHO.

Hiericho urbis, quam Iesus Iordane transmisso subuertit rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum,
pro qua Oza de Bethel ex tribu Effraim aliam extruxit, quam
noster saluator sua praesentia uisitare dignatus est. Quae
eodem tempore, quo Hierusalem Romani obpugnantes obsedebant,
propter ciuium perfidiam capta et distructa est. Pro qua tertia condita est, quae post multa temporum interualla
et ipsa subuersa est, cuius nunc quaedam, ut Arculfus refert,
ruinarum uestigia monstrantur. Mirum dictu, sola domus Raab
post tres in eodem loco distructas ciuitates remansit, quae
duos exploratores, quos Iesu Ben Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit, cuius lapidei
parietes sine culmine permanent. Locus uero totius urbis ab
humana desertus habitatione nullam domum habens commorationis
segetes et uineta recipit. Inter locum eiusdem distructae
ciuitatis et Iordanen fluuium grandia insunt palmeta, in** (264) quorum medio campuli interpositi habentur, in quibus quorundam
Cananeae stirpis homuncionum prope innumerae sunt
fabricatae habitantium domus.


154w 0.25760912895203 s