Adamnanus_Hiiensis_cps19, De locis sanctis [CSEL], 3, 4HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, III. DE ILLA ECCLESIA, IN QVA CRVX DOMINI HABETVR. <<<     >>> V. DE IMAGINE SANCTAE MARIAE. hide dictionary links

(288) IIII. DE GEORGIO MARTVRE.

Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus
est, aliam nobis de aliquo confessore Georgio nomine
relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam
expertis didicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem
dicebant: In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna, contra quam
alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est;
qui tamen post fiagellationem e uinculis absolutus multis
uixit annis. Quadam uero die, cum quidam duricors et
incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandemque uidens marmoream columnam ab his, qui ibidem
inerant, interrogat dicens: (Cuius est haec imago in marmorea* 
(289) columna formata? ' Quibus respondentibus et dicentibus: , Georgii
confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus
est columnam': quo audito ille stolidissimus homunculus
ualde iratus contra ing(ensibilem rem sancti confessoris formulam
instigante diabolo lancea percussit. Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in
modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam
exteriore parte eius. Cuius ferrum interius haerens retentum
est nec unquam quomodo retrahi potuit, hastile autem eius ad
sancti confessoris conlisum marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus, in quo
sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit
mortuus, ipse autem simul misellus in terram cadens manus
in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in
polline uel luto intrantes in eadem inpressi inhaeserunt columna.

Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos manuum
ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inhaerentes
formula conligatos et insertos, nomen dei aeterni eiusdemque
confessoris agens paenitudinem inuocat et, ut ab eodem absolueretur
uinculo, inlacrimatus precatur. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors deus suscipiens, qui non uult peccatoris
mortem, sed ut conuertatur et uiuat, non solum ab
illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo, sed etiam a**** 
(290) peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens
misericorditer liberauit.

Hinc itaque manifeste ostenditur, quantae et qualis fuerit
honorificentiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta
confessor, cuius thoracidam in re natura inpenetrabili penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter
inpenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem digitosque eiusdem
homunculi infirmos in eadem natura inpenetrabili re
potenter penetrales fecit, quos in marmore uinculatos primule
et ipse durus retrahere non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens deo miserante retraxit.
Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum
eius uestigia digitulorum apparent usque ad radices in marmorea
insertorum columna, in quorum loco sanctus Arculfus
suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque intrantes. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa
in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes,
nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pauimento
domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus
cruor.

Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem
nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis
quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata* 
(291) Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de
illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam
homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus
eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa
populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat
columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam
imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui
coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo
equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo
ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi
perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem
donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis,
ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus
formulae. ' Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus
inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans
idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat, qui
post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant, ipse** 
(292) in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus
iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem
christicolae Georgio deo condonante ad Diospolim prospere
reuertitur illamque domum, in qua eiusdem sancti confessoris
habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui gaudenter intrat sanctumque Georgium ac si praesentem adloquitur
dicens: Sancte confessor. deo aeterno grates refero,
qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem
reduxit. Propterea hos tibi uiginti solidos auri adfero equi
pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem. ' Haec dicens supra discriptum
auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit
plus equum amans quam aurum et egressus foras ingeniculatione
expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum
instigat quidem, sed nullo modo moueri potuit. Quod ille homunculus uidens discendit de equo reuersusque domum
intrat, alios decem adfert solidos inquiens: Sancte confessor,
mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter
pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in
commercio equi. ' Haec dicens X super XX solidos adiciens ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut
mihi placabilis fias et meum ad ambulandum resoluas equum. '
Hoc dicto egressus iterum ascendens equum ad meandum* 
(293) incitat, qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam
unum poterat mouere pedem. Quid plura? Post equum ascensum
discensumque per quatuor singulas uices intrans domum decem
secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus equum iterum
in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat, usquequo numerus
solidorum LX adinpleretur congregatorum. Tum deinde supra
commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta
humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius
quasi duritia uel etiam in commerciis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, per quaternales singulas uices in
domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum
adloquitur Georgium dicens: 'Sancte confessor, nunc tuam pro
certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id, quod desideras,
totum auri pondus, uidelicet LX solidos, tibi munus offero, ippum quoque meum; quem tibi prius promiseram post expeditionem
condonandum, nunc tibi, licet inuisibilibus alligamentis
uinculatum, condono, sed mox, ut credo, resoluendum per
tuam in deo honorificentiam. I Hoc terminato sermone egressus
domum eodem horae momento absolutum repperit ippum, quem* (294) secum deducens in domum sancto donatum adsignauit confessori
in conspectu imaginis ipsius indeque laetabundus Christum
magnificans discessit.

Hinc manifeste colligitur, quod omne, quodcunque Domino
consecratur, siue homo erit siue animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro, nullo modo redimi possit aut
mutari. Nam si quis mutauerit, et quod mutatum est et pro
quo mutatum est, sanctificabitur Domino et non redimetur.


HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, 4'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis [CSEL], 3, III. DE ILLA ECCLESIA, IN QVA CRVX DOMINI HABETVR. <<<     >>> V. DE IMAGINE SANCTAE MARIAE.
1058w 15.539951086044 s