Adamnanus_Hiiensis_cps2, De locis sanctis, 3, 4HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis, 3, 4'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 3, CAPUT III. De illa ecclesia in qua crux Domini habetur. <<<     >>> CAPUT V. De imagine S. Mariae. hide dictionary links

(PL 88 0810C) CAPUT IV. De sancto Georgio martyre.

(0810D)

Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narravit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de alio confessore, Georgio nomine, relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit civibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant.

In Diospoli civitate, cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statua marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem solutus e vinculis, multis vixit annis. Quadam vero die, cum quidam duri cordis et incredulus homuncio in equo sedens eamdem intrasset domum, eamdem videns marmoream columnam, ab his qui ibidem inerant interrogabat dicens: Cuius est imago in marmorea columna formata? (0811A) Quibus respondentibus et dicentibus: Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc vinculatus et castigatus est columnam. Quo audito ille stolidissimus homunculus, valde iratus contra insensibilem rem, sancti confessoris formulam, instigante diabolo, lancea percussit. Quae videlicet eiusdem adversarii lancea, quasi per globum nivis mollem mirum in modum facile penetrans, lapideam illam perforavit columnam exteriori parte eius: cuius ferrum interius inhaerens retentum est, nec unquam quoquo modo retrahi potuit. Hastile autem ad sancti collisum confessoris marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus quo sedebat, eodem momento sub eo in pavimento domus cecidit mortuus. (0811B) Ipse autem simul misellus in terram cadens, manus in illam marmoream misit columnam, eiusque digiti, quasi in palme vel luto intrantes, in eamdem impressi columnam inhaeserunt. Quod videns miser, qui retrahere duarum digitos manuum ad se non poterat, et in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula colligatos et insertos, nomen Dei aeterni et eiusdem confessoris agens poenitentiam invocat, et ut ab eodem absolveretur vinculo illacrymatus precatur. Quam eius lacrymosam poenitudinem misericors Dominus suscipiens, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat; non solum ab illo praesenti marmoreo visibili absolvit vinculo, sed etiam a peccatorum invisibilibus alligamentis fide salvatum subveniens misericorditer liberavit. (0811C) Hinc itaque manifeste ostenditur quantae et qualis honorificentiae fuerit apud Deum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius thoracleam [Grets., thoracidam] in re natura impenetrabili penetrabilem potententia fecit, lanceaque adversarii aeque naturaliter impenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem, digitosque eiusdem homunculi infirmos in eadem natura impenetrabiles potenter penetrabiles fecit, quos in marmore vinculatos primo et ipse durus retrahere non potuit: sed eodem momento valde perterritus et exinde mitigatus, poenitens Deo donante retraxit. Mirum dictu! usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius vestigia digitorum apparent usque ad radices, in marmorea insertorum columna: in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos, similiter ad radices usque intrantes. (0811D) Eiusdem quoque homunculi sanguis equi, cuius coxa in pavimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pavimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor.

Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimavit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant, dicentes. (0812A) Quidam homunculus saecularis Diospolim civitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem faciendam multa populorum millia undique conveniebant collecta, illam accedens intravit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: Me tibi Georgio confessori et meum commendo equum, et ut per orationem virtutum tuarum ab universis bellorum atque morborum, aquarumque periculis liberati, ambo hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reversi perveniamus; et si tibi ita Deus misericors nostram reversionem donaverit prosperare secundum optionem nostrae parvitatis, ego hunc meum, quem valde amo, equum, ipsum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae assignaturus formulae. (0812C) Qui sermunculis ocius terminatis domum egressus, inter exercitus multitudinem cum caeteris contubernalibus commeans idem homuncio, in expeditionis comitatu emigrat, qui prius multa et diversa bellica pericula interque misella plurimorum millia homunculorum, quae constrata disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem, Christicolae Georgio, Deo condonante, ad Diospolim prospere revertitur, illamque domum in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui, gaudenter intrat, sanctumque Georgium ac si praesentem alloquitur, dicens: Sancte confessor, Deo aeterno grates refero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi viginti solidos auri affero, equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conservasti diem. Haec dicens, supra descriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum: et egressus foras ingeniculatione expleta, tale iumentum supra sedens, ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moveri potuit. Quod ille homunculus videns, descendit de equo, reversusque domum intrat, aliosque decem affert solidos, inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti; sed tamen, ut video, durus et avarus es in commercio equi. (0812D) Haec dicens X super XX solidos adiiciens, ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias, et meum ad ambulandum resolvas equum. Hoc dicto egressus iterum ascendens equum, ad meandum incitat: qui quasi infixus in eodem stabat loco, nec etiam unum poterat movere pedem. Quid plura? (0813A) post equum ascensum descensumque per quatuor singulas vices, intrans domum, decem secum solidos afferens, et ad immobilem reversus equum; iterum in domum regressus huc atque illuc currebat: et tandiu illum nulla instigatione removere poterat, usquequo numerus solidorum LX adimpleretur congregatorum. Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia, et de eius quasi duritia vel etiam in commerciis avaritia, commemoransque talia verba, ut fertur, per quaternales singulas vices, in domum reversus repetebat; ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco voluntatem. Hoc itaque iuxta id quod desideras, totum auri pondus, videlicet LX solidos tibi munus offero, ipsum quoque meum equum, quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet invisibilibus alligamentis vinculatum condono, sed mox, ut credo, resolvendum per tuam Deo honorificentiam. (0813B) Hoc terminato sermone, egressus domum, eodem horae momento absolutum reperit, ipsumque secum deducens in domum, sancto donatum assignavit confessori in conspectu imaginis ipsius; indeque laetabundus Christum magnificans discessit. Hinc manifeste colligitur quod omne quodcunque Domino consecratur, sive homo erit, sive animal, iuxta id quod in Levitico scriptum est libro (Cap. XXVII) nullo modo redimi possit aut motari; nam si quis motaverit, et quod motatum est et pro quo motatum, sanctificabitur a Domino, et non redimetur.


HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, De locis sanctis, 3, 4'
Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 3, CAPUT III. De illa ecclesia in qua crux Domini habetur. <<<     >>> CAPUT V. De imagine S. Mariae.
1059w 0.79721808433533 s