Adamnanus_Hiiensis_cps2, Vita S. Columbae, 2aHOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, Vita S. Columbae, 2a'
Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, PRAEFATIO SECUNDA. <<<     >>> LIBER III, DE ANGELICIS APPARITIONIBUS, ET DE TRANSITU S. COLUMBAE.hide dictionary links

(PL 88 0744A) LIBER SECUNDUS, DE VIRTUTUM MIRACULIS.

(0743)

I. Alio in tempore, cum vir venerandus in Scothia apud sanctum Find Barrum episcopum, adhuc iuvenis, Sapientiam sacrae Scripturae addiscens, commaneret, quadam solemni die vinum ad sacrificale mysterium casu aliquo minime inveniebatur. De cuius defectu cum ministros altaris inter se conquirentes audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae eucharistiae ministeria aquam quasi diaconus fontanam hauriret. Ipse quippe illis in diebus erat in diaconatus gradu administrans. (0743C)

Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit, elementum, invocato nomine Iesu Christi, fideliter benedixit, qui in Cana Galilaeae aquam convertit in vinum, quo etiam operante miraculo inferior, hoc est, aquatica natura, in gratiorem, videlicet vinalem, per manus praedicabilis viri conversa est speciem. Vir itaque sanctus a fonte reversus, et ecclesiam intrans talem iuxta altare urceum intra se habentem deponit liquorem, et ad ministros: « Habetis, ait, vinum quod Dominus Christus ad sua misit peragenda mysteria. » Quo cognito, sanctus cum ministris episcopus eximias Deo referunt gratias. Sanctus vero iuvenis hoc non sibimet, sed sancto Vinniano ascribebat episcopo. Hoc itaque primum virtutis documentum Christus Dominus per suum declaravit discipulum, quod in eadem re initium ponens signorum in Cana Galilaeae operatus est per semetipsum. (0743D)

II. Quaedam erat arbor valde pomosa prope monasterium Roboris Campi, in australi eius parte, de qua cum incolae loci quondam haberent pro nimia fructus amaritudine querimoniam, quadam die Sanctus ad eam accessit Autumnali tempore, vidensque lignum incassum abundos habere fructus, qui ex eis gustantes plus laederent quam delectarent; Sanctus elevata manu benedicens, ait: « In nomine omnipotentis Dei omnis tua amaritudo, o arbor amara a te recedat, tuaque huc usque amarissima, nunc in dulcissima vertantur poma. » Mirum dictu, dicto citius eodemque momento eiusdem arboris omnia poma, amissa amaritudine, in miram, secundum verbum Sancti, versa sunt dulcedinem.

III. Alio in tempore Sanctus suos misit monachos, ut de alicuius plebei agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferrent construendum. Qui cum ad Sanctum oneraria repleta navi de supra dictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium causa eiusdem valde dispendii contristatum, Sanctus consequenter praecipiens dicit: « Ne ergo scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. (0744C) Quibus ad plebeium, Frindehanum nomine, iuxta Sancti iussionem missis, et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, ait: Quomodo post medium aestivum tempus seges seminata contra huius terrae naturam proficicet? » Marita e contra: « Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcunque ab eo postulaverit. » Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo: « Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens: Homo ille in omnipotentia Dei confidat, quamvis de mense Iunio XII praemissis diebus seminata in principiis Augusti mensis metetur. (0744D) » Obsequitur plebeius arando, et seminando, et messem, quam supra dicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam iuxta Sancti verbum messuit.

IV. Alio itidem in tempore, cum Sanctus in Iova commoraretur insula, sedens in monticulo, qui Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone nubem densam, et pluvialem de meridie serena obortam. (0745A) Qua ascendente visa, Sanctus ad quemdam de suis iuxta se monachum sedentem, nomine Silvanum: « Haec nubes, ait valde nocua hominibus et pecoribus erit; hacque die velocius transvolans super aliquantam Scothiae partem, pluviam vespere distillabit morbiferam: quae gravia et purulenta humanis in corporibus, et in pecorum uberibus nasci faciet ulcera, quibus homines morbidi, et pecudes illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire languoribus Domino miserante debemus. Tu ergo, Silvane, nunc mecum descendens de monte navigationem praepara, crastina die vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine, benedicto; quo in aquam intincto, homines ea conspersi et pecora celerem recuperabunt salutem. »

Quid moramur? (0745B) Die crastina his quae necessaria erant citius praeparatis, Silvanus, accepto de manu Sancti pane benedicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus a se eadem emigranti hora addit hoc etiam consolatorium verbum, dicens: « Confide, fili, ventos habebis secundos, et prosperos diu noctuque usque dum ad illam pervenias regionem, ut languentibus ibidem celerius cum salubri subvenias pane. » Quid plura? (0745C) Silvanus verbo obsecutus - Sancti prospera et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem, illius regionis plebem, de qua Sanctus praedixerat, devastatam nubis praedictae morbifera reperit pluvia superfluente citius praecurrentis, inprimisque bis terni viri in eadem mari vicina domo reperti in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silvano aqua benedictionis aspersi, in eadem praesenti die opportunius sanati sunt. Cuius subitae sanationis rumor per totam illam morbo pestilentiore vastatam regionem cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae legatum invitavit populum. Qui iuxta Sancti mandatum homines et pecora, pane intincto benedicto, aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes salutem, homines cum pecudibus salvati Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum actione laudarunt. In hac enim supra scripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur, hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtus miraculum in aegrotantium sanitate. (0745D) Haec per omnia esse verissima supradictus Silvanus Christi miles, sancti legatus Columbae, coram Segeneo abbate, et caeteris testatus est senioribus.

V. Alio in tempore, cum Sanctus in Iova demoraretur insula, prima diei hora quemdam advocans fratrem Lugaidum nomine, taliter eum compellat, dicens: « Praepara cito ad Scothiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse te usque ad Chiliocherum destinare legatum. In hac enim praeterita nocte casu aliquo Maugina sancta virgo ab Oratorio post Missam domum reversa titubavit, coxaque eius in duas confracta est partes. Haec saepius meum inclamitans nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam per me consolationem. »

Quid plura? (0746A) Lugaido obsecundanti et consequenter emigranti Sanctus pineam tradit cum benedictione capsellam, dicens: « Benedictio quae in hac capsellulla continetur, quando ad Mauginam pervenies visitandam, in aquae vasculum intinguatur, eademque benedictionis aqua super eius infundatur coxam, et statim invocato Dei nomine coxale coniungetur os, et densabitur; et sancta virgo plenam recuperabit salutem. » Et hoc sanctus addidit: « En ego ponam in huius capsulae operculo numerum viginti trium annorum, quibus sacra virgo in hac praesenti post eamdem salutem victura est vita. »

Quae omnia sic plene expleta sunt, sicuti a Sancto praedicta. (0746B) Nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine ulla morula condensato osse, plene sanata est; et in adventu sancti Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem in bonis actibus permanens vixit.

VI. Vir vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, diversorum languores infirmorum, invocato Christi nomine illis in diebus sanavit, quibus ad regum pergens condictum, in dorso caetae brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti plures aspersi, aut etiam fimbriae eius tactu amphibali, aut alicuius rei, salis videlicet, vel panis benedictione accepta, et lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem. (0746C)

VII. Alio itidem in tempore, quidam a Sancto petram salis benedictam accepit, sorori et suae nutrici profuturam oculorum dolori; quae ophtalmiae laborabat valde gravi languore, id est, oculorum dolore. Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit, casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus cum supra dictae domuncula feminae flamma vastante totus concremaretur. Mirum dictu, illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes.

VIII. Aliud miraculum aestimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium elementum. (0746D) Multorum namque transcursis annorum circulis post beati ad Dominum transitum viri, quidam iuvenis de equo lapsus in flumine mersus, et mortuus, viginti sub aqua diebus permansit. Qui sicuti sub ascella cadens, libros in pellicio reconditos sacculo habebat; ita etiam post supra memoratum dierum numerum est repertus sacculum cum libris inter brachium et latus continens. Cuius et ad aridam reportato cadavere, et aperto sacculo, folium sancti Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum non tantum corrupta, sed et putrefacta, inventum est nullo modo corruptum, ac si in scrinio esset reconditum.

IX. Alio namque tempore, cum Sanctus in sua versaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti. (0747A) Et quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit. Et post orationem surgens, eiusdem rupis fontem benedixit, de qua consequenter aqua ebulliens abundanter fluxit, in qua continuo infantulum baptizavit, de quo et baptizato haec vaticinans intulit verba, inquiens: « Hic puerulus usque ad extremam longaevus vivet aetatem; in annis iuvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus; in bona senectute ad Dominum emigrabit. » Quae omnia eidem viro iuxta sancti contigerunt vaticinium, et qui fonticulus adhuc sancti nomine Columbae ibidem pollens cernitur. (0747B)

X. Alio in tempore, vir beatus cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de aliquo fonte divulgari famam, quem quasi divinum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur, ob quae omnia seducti gentiles, divinum fonti deferebant honorem; quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes Magi, quos ipse saepe confusos et victos a se repellebat, et valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. (0747C)

Ille vero inprimis, elevata manu sancta, cum invocatione Christi nominis, manus lavat et pedes, tum deinde cum sociis de eadem a se benedicta bibit, ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam post Sancti benedictionem, et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eumdem sanatae sunt fontem.

XI. Alio in tempore, vir sanctus in mari periclitari coepit: totum namque vas navis valde concussum magnis undarum cumulis fortiter ferebatur, grandi undique insistente ventorum tempestate. Nautae tum forte Sancto cum illis exhaurire conanti, aiunt: « Quod nunc agis, non magnopere nobis proficit periclitantibus; exorare potius debes pro pereuntibus. (0747D) » Quo audito, aquam cessat amaram exinanire, dulcem vero et intentam precem coepit ad Dominum fundere Mirum dictu, eodem horae momento, quo Sanctus in prora stans extensis ad coelum palmis Omnipotentem exoravit, tota aeris tempestas, et maris saevitia dicto citius sedata cessavit; et statim serenissima tranquillitas supersecuta est. Qui vero erant in navi, obstupefacti, cum magna admiratione referentes gratias glorificaverunt Dominum in sancto et praedicabili viro. (0748A)

XII. Alio quoque in tempore, saeva nimis insistente et periculosa tempestate, sociis, ut pro eis Dominum Sanctus exoraret, inclamantibus, hoc eis dedit responsum, dicens: « Hac in die non est meum pro vobis in hoc periculo constitutis orare; sed est abbatis Cahinnichi sancti viri. Mira dicturus sum: Eadem hora quinta Cahinnichus in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus Bovis dicitur, Spiritu revelante sancto supra dictam sancti Columbae interiore cordis aure vocem audierat. Et cum forte post nonam coepisset horam in oratorio eulogiam frangere, ocius deserit mensulam, unoque in pede inhaerente calceo, et altero prae nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam: Non est nobis nunc tempus prandere, quando in mari periclitatur navis sancti Columbae. » Hoc enim nomen Cahinnichi ingeminans commemorat, ut pro eo et sociis pereclitantibus exoret. (0748B)

Post haec illius verba oratorium ingressus flexis genibus paulisper oravit, eiusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, et mare valde tranquillum factum est. Tum dein sanctus Columba Cahinnichi ad ecclesiam praeparationem in spiritu videns, quamlibet longe conversantis, mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens: « Nunc cognovi, o Cahinniche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde nobis proficit tuus ad ecclesiam velox cum uno calceamento cursus. » In hoc itaque tali miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est sanctorum. (0748C)

XIII. Alio quoque in tempore, superius memorati viri sancti ad Sanctum venientes ab eo simul unanimes postulant, ut ipse a Domino postulans impetraret, prosperum crastina die ventum sibi dari, diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens hoc dedit responsum: « Mane crastina die Baitheneus a portu Iovae enavigans insulae flatum habebit secundum, usquequo ad portum perveniat Campilunce. » Quod ita iuxta Sancti verbum Dominus donavit. Nam Baitheneus plenis eadem die velis magnum totum pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero diei eiusdem tertia, vir venerandus Columbanum advocat presbyterum, dicens: « Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum: ad navigandum te hodie praepara; mox Dominus ventum convertet aquilonem. (0748D) » Cui sic prolato beati viri verbo, eadem hora auster obsecundans ventus se in aquiloneum convertit flatum, et ita in eadem die uterque vir sanctus alter ab altero in pace aversus, Baitheneus mane ad Aethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis, et flatibus secundis.

Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum, quia sicut scriptum est: Omnia possibilia sunt credenti.

Post illa in die sancti Columbani egressum, Sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum: « Vir sanctus Columbanus, cui emigranti benediximus, nusquam in hoc saeculo faciem videbit meam. » Quod ita post expletum est. Nam eodem anno sanctus Columba ad Dominum transivit. (0749A)

XIV. Alio quoque in tempore, quidam iuvenis Columbanus nomine, qui ad ianuam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut iuxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum manu elevata salutare depinxit. Quod illico valde concussum est, gergennaque operculi per sua bina foramina retrusa, longius proiecta est; operculum terra tenus cecidit; lac ex maiore mensura in solum defusum est. Iuvenculus vas cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua flectit suppliciter. Ad quem: « Surge, ait Columba, hodie in tua operatione negligenter egisti. (0749B) Daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi impresso Dominico crucis signo ante infusionem lactis non effugasti, cuius videlicet signi nunc virtutem non sustinens tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Hoc ergo ad me propius vasculum ut illud benedicam, approxima. Quo facto, Sanctus semivacuum benedixerat vas, eodemque momento divinitus repletum repertum est, parvumque quod prius in fundo remanserat vasis, sub sanctae manus benedictione usque ad summum citius excreverat.

XV. Hoc factum subsequens in domo alicuius plebeii divitis, ubi cum Sanctus hospitaretur, intra rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta iudicatione iudicavit. (0749C) Unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto iussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit. Quod Sanctus non ut illa confirmaret maleficia fieri iussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit, et hac cum sententia benedixit, dicens: « Modo probabitur non esse verum, quod putabatis lac, sed daemonum fraude ad decipiendos homines decoloratus sanguis. » Et continuo lacteus ille color in naturam propriam, hoc est, in sanguinem versus est. Bos quoque qui per unius horae momentum turpi macie tabidus et maceratus erat, morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est. (0749D)

XVI. Alio quoque in tempore, vir beatus quadam nocte cum apud Columbanum tunc temporis inopem bene hospitaret, mane primo Sanctus de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus: « Quinque tantummodo, ait, vacculas habeo; quae si eas benedixeris, in maius crescent. » Quas illico a Sancto iussus adduxit, et huius Columbani buculas quinales aequaliter benedicens, inquit: « Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas; et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio. » Quae omnia iuxta sancti viri prophetationem in agris et pecoribus eius et prole plenissime adimpleta sunt. Mirumque in modum numerus a Sancto praefinitus supra memorato viro in centenario et quinario vaccarum expletus numero, nullo modo superaddi potuit. (0750A) Nam illa quae supra praefinitum numerum excedebant diversis praerepta casibus nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut in opus eleemosynae expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in caeteris virtutibus, miraculum et prophetia simul aperte ostenditur. Nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.

XVII. Vir venerandus supra memoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis eius divitem fecit, valde diligebat, quia ei multa pietatis officia praebebat. Erat autem illo in tempore quidam malefactor homo bonorum persecutor, de regio ortus genere. (0750B) Hic supra dictum Columbanum sancti amicum Columbae persequebatur, domumque eius omnibus in ea inventis devastaverat ereptis, non semel, sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post eiusdem domus tertiam depraedationem, beatum virum, quem quasi longius despexerat, propius appropinquantem ad navim revertens praeda onustus cum sociis obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet malis, praedamque deponere rogans suaderet, ille immitis insuadibiliter permanens Sanctum despexit, navimque cum praeda ascendens, beatum virum subsannabat et deridebat. (0750C) Quem Sanctus usque ad mare prosecutus est, vitreasque intrans aquas, usque ad genua, aequoreas, levatis ad coelum ambabus manibus Christum intente precatur, qui suos glorificantes se glorificat electos. Tum deinde Sanctus expleta oratione ad aridam reversus, in eminentiore cum comitibus sedet loco; ad quos illa in hora formidabilia valde profert verba, dicens: « Hic miserabilis homuncio, qui Christum in suis despexit servis, ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit, nunquam revertetur; sed nec ad alias, quas appetit terras, subita praeventus morte, cum suis perveniet malis cooperatoribus. Hodie, quam mox videbitis, de nube a Borea orta immitis immissa procella eum cum sociis submerget; nec de eis etiam unus remeabit fabulator. (0750D) » Post aliquantum paucularum interventum morarum, die serenissima, ecce, de mari oborta, sicut Sanctus dixerat, nubes cum magno fragore venti emissa raptorem cum praeda inter Maleam et Colosum insulam inveniens subito turbato submersit medio mari; nec ex eis, iuxta verbum Sancti, qui navi inerant, vel unus evasit; mirumque in modum toto circumquaque manente tranquillo aequore, talis una rapaces ad inferna submersos prostravit procella; misere quidem, sed digne.

Alio quoque in tempore, vir sanctus quemdam de nobili Pictorum genere exsulem in manum alicuius ditis viri diligenter assignans commendavit, ut in eius comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur. Quem cum tali commendatione de sancti manu viri suscepisset commendatum, post paucos dies dolose agens crudeli eum iussione trucidavit. (0751A) Quod immane scelus cum Sancto a commeantibus esset nuntiatum, sic respondens profatus est: « Non mihi, sed Deo infelix ille homunculus mentitus est: eius nomen de vitae libro delebitur. Haec verba aestivo nunc mediante proloquimur tempore; sed autumnali, antequam de suilla gustet carne, arboreo saginata fructu, subita praeventus morte, ad infernalia rapietur loca. »

XVIII. Haec sancti prophetia viri cum misello nuntiaretur homuncioni, despiciens irrisit Sanctum. Et post dies aliquot autumnalium mensium, eo iubente, scrofa nucum impinguata nucleis iugulatur, necdum aliis eiusdem viri iugulatis suibus. De qua celeriter exenterata partem sibi in veru celerius assari praecepit, ut de ea impatiens praegustans beati viri prophetationem destrueret. (0751B) Qua videlicet assata, dari sibi poposcit aliquam praegustandam morsus particulam; ad quam percipiendam, extensam manum, priusquam ad os converteret, exspirans mortuus retro in dorsum cecidit. Et qui viderant et audierant valde tremefacti, admirantes, Christum in sancto propheta honorificantes glorificaverunt.

XIX. Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam. Ad cuius cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum, quem, ut ipsius sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cuius miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis proripuere uncinis. (0751C) Vir e contra haec audiens, praecepit ut aliquis e comitibus enatans caupulum in altera stantem ripa ad se navigando reducat. Quo audito sancti praedicabilis viri praecepto, Lugneus, nihil moratus, obsecundans, depositis vestimentis excepta tunica immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praeda accensa in profundo fluminis latitabat, sentiens, eo nante, turbatam supra aquam, subito emergens natatilis ad hominem in medio natantem alveo cum ingenti fremitu aperto occurrit ore. (0751D)

Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant, tam barbaris, quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare devota manu in vacuo et in aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae, dicens: « Nolis ultra progredi, nec hominem tangas, retro citius revertere. » Tum bestia hac, Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociore cursu fugit tremefacta; quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut inter hominem et bestiam non amplius esset, quam unius contuli longitudo. Fratres tum recessisse videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolumem in navicula reversum, cum ingenti admiratione glorificaverunt Deum in beato viro; sed et gentiles barbari, qui ad praesens inerant, eiusdem miraculi magnitudine, quod et ipsi viderant, compulsi, Deum magnificaverunt Christianorum. (0752A)

XX. Illo in tempore quo sanctus Columba in Pictorum provincia per aliquot demorabatur dies, quidam cum tota plebeius familia verbum vitae per in terpretatorem, sancto praedicante viro, audiens credidit, credensque baptizatus est, maritus cum marita, liberisque, et familiaribus. Et post aliquantum diecularum intervallum paucarum unus filiorum patrisfamilias gravi corruptus aegritudine, usque ad confinia mortis et vitae perductus est. Quem cum magi morientem vidissent, parentibus cum magna exprobratione coeperunt illudere, suosque quasi fortiores deos magnificare, Christianorum vero tanquam infirmiori derogare. Quae omnia cum intimarentur beato viro, zelo suscitatus Dei, ad domum cum suis comitibus amici pergit plebeii, ubi parentes nuper defunctae prolis moestas celebrant exequias. (0752B) Quos Sanctus valde tristificatos videns confirmat, dictis compellat consolatoriis, ut nullo modo de divina omnipotentia dubitarent. Consequenter percontatur, dicens: « In quo hospitiolo corpus defuncti iacet pueri? » Pater tum orbatus Sanctum sub moestum deducit culmen, qui statim omnem foris exclusam relinquens catervam, solus moestificatus intrat habitaculum. Ubi illico flexis genibus faciem ubertim lacrymis irrigans, Christum precatur Dominum, et post ingeniculationem surgens oculos convertit ad mortuum dicens: « In nomine Domini Iesu Christi resuscitare, et sta super pedes tuos. (0752C) » Cum hac Sancti honorabili voce anima ad corpus rediit, defunctusque apertis revixit oculis, cuius manum tenens apostolicus homo erexit, et in stationem stabiliens secum domum egressus deducit, et parentibus redivivum assignavit. Clamor tum populi attollitur, plangor in laetationem convertitur, Deus Christianorum glorificatur.

Hoc noster Columba cum Helia et Heliseo prophetis habeat sibi commune virtutis miraculum, et cum Petro et Paulo et Ioanne apostolis partem honoris similem in defunctorum resuscitatione, et inter utrosque, hoc est, prophetarum et apostolorum honorificam coelestis patriae sedem, homo propheticus et apostolicus aeternalem cum Christo, qui regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula. (0752D)

XXI. Eodem in tempore, vir venerandus quamdam a Broichano Mago Scothicam postulavit servam, humanitatis miseratione liberandam; quam cum ille duro valde et stolido retentaret animo, Sanctus ad eum locutus, hoc profatur: « Modo scito, Broichane scito, quia si mihi hanc peregrinam liberare captivam nolueris, priusquam de hac revertar provincia, citius morieris. » Et hoc coram Brudeo rege dicens domum egressus regiam, ad Nesam venit fluvium de quo videlicet fluvio lapidem attollens candidum ad comites: « Signate, ait, hunc candidum lapidem per quem Dominus in hoc gentili populo multas aegrotorum perficiet sanitates. » Et hoc effatus verbum consequenter intulit, inquiens: « Nunc Broichanus fortiter concussus est. (0753A) Nam Angelus de coelo missus, graviter illum percutiens, vitream in manu eius, de qua bibebat, confregit in multa fragmenta ipsum vero anhelantem aegra reliquit suspira, morti vicinum. Hoc in loco paululum exspectemus binos regis nuntios ad nos celeriter missos, ut Broichano morienti citius subveniamus. Nunc Broichanus formidabiliter correptus ancillam liberare est paratus. »

Adhuc Sancto haec loquente verba, ecce, sicuti praedixerat, duo a rege missi equites adveniunt, omnia quae in regis [Fort., notione] motione de Broichano iuxta Sancti vaticinium sunt acta, enarrantes, et de poculi confractione, de Broichano iuxta, et de Magi correptione, de servulae parata absolutione; hocque intulerunt, dicentes: « Rex et eius familiares nos ad te miserunt, ut nutritio eius Broichano subvenias mox morituro. (0753B) »

Quibus auditis legatorum verbis, Sanctus binos de comitum numero ad regem cum lapide a se benedicto mittit, dicens: « Si in primis promiserit se Broichanus famulam liberaturum, tum deinde hic lapillus intinguatur in aqua; et sic de eo bibat, et continuo salutem recuperabit. Si vero renuerit refragans absolvi servam, statim morietur. »

Duo missi verbo Sancti obsequentes ad aulam deveniunt regiam, verba viri venerabiliter enarrantes regi. Quibus intimatis regi et nutritio eius Broichano, valde expaverunt. Eadem hora liberata famula sancti legatis viri assignatur, lapis in aquam intingitur, mirumque in modum lapis contra naturam in aquis supernatat, quasi pomum, vel nux; nec potuit Sancti benedictio viri submergi: de quo Broichanus natante bibens lapide, statim a vicina rediit morte, integramque carnis recuperavit salutem. (0753C) Talis vero lapis postea in thesauris regis reconditus, multas in populo aegritudinum sanitates similiter in aqua natans intinctus, Domino miserante, effecit.

Mirum dictu, ab his aegrotis, quorum vitae terminus supervenerat, requisitus idem lapis nullo modo reperiri poterat. Sic et in die obitus Brudei regis quaerebatur, nec tamen in eodem loco, ubi fuerat reconditus prius, inveniebatur.

XXII. Post supra memorata peracta, quadam die, Broichanus ad sanctum proloquens virum, infit: « Dicito mihi, Columba, quo tempore cupis enavigare. » Sanctus: « Tertia, ait, die, Deo volente, et vita comite, navigationem proponimus incipere. (0753D) » Broichanus e contra: « Non poteris, ait, nam ego ventum tibi contrarium facere, caliginemque umbrosam superinducere possum. » Sanctus: « Omnipotentia Dei, ait, omnium dominatur, in cuius nomine omnes nostri motus ipso gubernante diriguntur. » Quid plura? Sanctus eadem die, sicut proposuit, ad lacum fluminis Nisae longum multa prosequente caterva, venit - Magi vero gaudere tum coepere, magnam videntes superinductam caliginem, et contrarium cum tempestate flatum. Nec mirum haec interdum arte daemonum posse fieri, Deo permittente, ut etiam venti et aequora in asperius concitentur. (0754A) Sic enim aliquando daemoniorum legiones sancto Germano episcopo de sinu Gallico causa humanae salutis ad Britanniam naviganti medio in aequore occurrerant; et opponentes pericula procellas concitabant, coelumque diemque tenebrarum caligine obducebant. Quae tamen omnia, sancto orante Germano, dicto citius sedata detersa cessarunt caligine. Noster itaque Columba videns contra se elementa concitari furentia, Christum invocat Dominum, cimbulamque ascendens, nautis haesitantibus, ipse constantior factus velum contra ventum iubet subrigi.

Quo facto, omni inspectante turba, navigium contra flatus mira vectum occurrit velocitate; et post haud grande intervallum venti contrarii ad itineris ministeria cum omnium admiratione revertuntur. Et sic per totam illam diem, flabris lenibus secundis flantibus, beati cimba viri optatum provecta ad portum pulsa est. (0754B) Perpendat itaque lector, quantus et qualis idem vir venerandus fuerit, in quo Deus omnipotens talibus praescriptis miraculorum virtutibus coram plebe gentilica illustre suum manifestavit nomen.

XXIII. Alio in tempore, hoc est, in prima Sancti fatigatione itineris ad regem Brudeum, casu contigit, ut idem rex fastu elatus regio suae munitionis superbe agens, in primo beati adventu viri, non aperiret portas. Quod ut cognovit homo Dei cum comitibus ad valvas portarum accedens, primum Dominicae crucis imprimens signum, tum deinde manum pulsans contra ostia ponit. Quae continuo sponte retro retrusis fortiter seris cum omni celeritate aperta est. Quibus statim apertis, Sanctus consequenter cum suis sociis intravit. (0754C) Quo cognito, rex cum senatu valde pertimescens, domum egressus obviam cum veneratione beato pergit viro, pacificisque verbis blande admodum compellat, et ex ea in posterum die sanctum et venerabilem virum idem regnator suae omnibus vitae reliquis diebus valde magna honoravit, ut decuit, honorificentia.

XXIV. Alio itidem in tempore, vir beatus aliquantis in Scothia versatus ad visitandos fratres, qui in monasterio divini ruris commanebant Rivulorum ab eis invitatus perrexit; sed casu aliquo accidit, ut eo ad ecclesiam accedente claves non reperirentur Oratorii. (0754D) Cum vero Sanctus de non repertis adhuc clavibus, et obseratis foribus inter se conquirentes alios audisset, ipse ad ostium appropinquans: « Potens est Dominus, ait, domum suam etiam sine clavibus servis aperire. » Cum hac tum voce subito retro retrusis forti motu pessulis, sponte aperta ianua Sanctus cum omnium admiratione ad ecclesiam ante omnes ingreditur, et hospitaliter a fratribus susceptus honorabiliter ab omnibus veneratur.

XXV. Alio in tempore, quidam ad Sanctum plebeius venit pauperrimus, qui in ea habitabat regione, quae stagni littoribus aporici est contermina. Huic ergo miserabili viro, qui unde maritam et parvulos cibaret, non habebat, vir beatus petenti miseratus, ut potuit, quamdam largitus eleemosynam, ait: « Miselle homuncio, tolle de sylva contulum vicina, et ad me citius defer. (0755A) » Obsecundans miser iuxta Sancti iussionem detulit materiam; quam Sanctus excipiens in veru exacuit, quodque propria exacuminans manu benedicens, et illa adsignans inopi dixit: « Hoc veru diligenter custodi, quod, ut credo, nec homini, nec alicui pecori nocere poterit, exceptis feris bestiis quoque et piscibus. Et quandiu talem habueris sudem, nunquam in domo tua cervinae carnis cibatio abundans deerit. » Quod audiens miser mendiculus valde gavisus, domum revertitur, veruque in remotis terrae infixo locis, quae sylvestres frequentabant ferae, et vicina transacta nocte, mane primo pergit revisitare volens veru, in quo mirae magnitudinis cervum cecidisse reperit transmissum. Quid plura? Nulla, ut nobis traditum est, transire poterat dies, qua non aut cervum, aut cervam, aut aliquam reperiret in veru infixo cecidisse bestiam. (0755B) Repleta quoque tota de ferinis carnibus domo, vicinis superflua vendebat, quae hospitium suae domus capere non poterant.

Sed tamen diaboli invidia per sociam, ut Adam, et hunc etiam miserum invenit, quae non quasi prudens, sed fatua taliter ad maritum locuta est: « Tolle de terra veru; nam si in eo homines, aut etiam pecora perierint, tu et ipse, et ego cum liberis nostris aut occidemur, aut captivi ducemur. » Ad haec maritus inquit: « Non ita fiet; nam sanctus vir mihi benedicens sudem dixit, quod nunquam hominibus, aut etiam pecoribus nocebit. » Post haec verba mendicus uxori consentiens, pergit, et tollit de terra veru intra domum quasi amans illud secus parietem posuit, in quo mox domesticus eius incidens canis disperit. (0755C) Quo pereunte, rursum marita: « Unus, ait, filiorum tuorum incidet in sudem, et peribit. » Quo audito eius verbo maritus veru de pariete removens ad sylvam reportat, et in densioribus infixit dumis, ut putabat, ubi a nullo posset animante offendi; sed postera reversus die capream in eo cecidisse et periise reperit. Inde quoque illud removens in fluvio, qui Latine potest dici Nigra Dea, iuxta ripam sub aquis abscondens infixit. Quod alia revisitans die esocen in eo mirae magnitudinis transfixum et retentum invenit, quem de flumine elevans vix solus ad domum reportare poterat: veruque secum de aqua simul reportans extrinsecus in superiore tecti affixit loco, in quo et corvus de volatus impetu lapsus disperiit iugulatus. (0755D)

Quo facto, miser fatuae consilio coniugis depravatus veru tollens de tecto, assumpta securi, in plures concidens particulas, in ignem proiecit, et postea quasi suae paupertatis amisso non mediocri solatio, remendicare, ut meritus, coepit. Quod videlicet penuriae rerum solamen saepe superius in veru memorato dependebat, quod pro pedicis, et retibus, et omni venationis et piscationis genere servatum posset sufficere, beati viri donatum benedictione, quodque amissum miser plebeius eo ditatus pro tempore ipse cum tota familiola sero licet omnibus de caetero deplanxit reliquis diebus vitae. (0756A)

XXVI. Alio in tempore, beati legatus viri Lugaidus nomine ad Scothiam iussus navigare proponens inter navalia navis sancti instrumenta utrem lactarium quaesitum inveniens sub mari, congestis super eum non parvis lapidibus madefaciendum posuit, veniensque ad Sanctum, quod de utre fecit, intimavit. Qui subridens, inquit: « Uter quem, ut dicis, sub undis posuisti, hac vice, ut aestimo, non te ad Hiberniam comitabitur. Cur, ait, non mecum in navi comitem eum habere potero? » Sanctus: « Altera, inquit, die, quod res probabit, scies. » Itaque Lugaidus mane postera die ad retrahendum de mari utrem pergit, quem tamen noctu salatia subtraxit unda. Quo non reperto, ad Sanctum reversus tristis, flexis in terram genibus, suam confessus est negligentiam. (0756B) Cui Sanctus, illum consolatus ait: « Noli, frater, pro fragilibus contristari rebus: uter quem salatia sustulit ad suum locum post tuum egressum reportabit venalia. »

Eadem die post Lugaidi de Iova insula emigrationem, hora transacta nona Sanctus ex circumstantibus sic profatus, ait: Nunc ex vobis unus ad aequor pergat, utrem de quo Lugaidus querebatur, et quem salatia sustulerat unda, nunc [Fort., vinalia venalia] venilia retrahens, in loco unde subtractus est, repraesentavit. Quo Sancti audito verbo, quidam alacer iuvenis ad oram cucurrit maris, repertumque utrem, sicut praedixerat Sanctus, cursu reversus concito, reportans valde gavisus coram Sancto cum omnium, qui ibidem erant, admiratione assignavit. (0756C) In his, ut saepe dictum est binis narrationibus superius descriptis, quamlibet in parvis rebus, sude videlicet et utre, propheticae simul et virtutis miraculum comitari cernuntur. Nunc ad alia tendamus.

XXVII. Quadam die Sanctus in Iova commanens insula cito a lectione surgens et subridens dicit: « Nunc ad orationem mihi properandum, ut pro quadam misellula deprecer Deum femina, quae nunc in Hybernia nomen huius inclamitans commemorat Columbae in magnis parturitionis difficillimae torta punitionibus, et ideo per me a Domino de angustia absolutionem dari sibi sperat, quia et mihi est cognationalis, de meae matris parentela genitorem habens progenitum. » Haec dicens Sanctus illius mulierculae motus miseratione ad ecclesiam currit, flexisque genibus pro ea Christum de homine natum exorat. (0756D) Et post precationem oratorium egressus ad fratres profatur occurrentes, inquiens: « Nunc propitius Dominus Iesus de muliere progenitus opportune miserae subveniens eam de angustiis liberavit, et prospere prolem peperit; nec hac morietur vice. » Eadem hora, sicuti Sanctus prophetizavit, misella femina nomen eius invocans absoluta salutem recuperavit. Ita ab aliquibus postea de Scothia, et de eadem regione, ubi mulier inhabitabat, transmeantibus intimatum est.

XXVIII. Alio in tempore cum vir sanctus in Rechrea hospitaretur insula, quidam plebeius ad eum veniens, de sua querebatur uxore; quae, ut ipse dicebat, odio habens eum ad maritalem nullo modo admittebat concubitum accedere. (0757A) Quibus auditis Sanctus maritam advocans, in quantum potuit eam hac de causa corripere coepit, inquiens: « Quare, mulier, tuam a te carnem abdicare conaris? Domino dicente: Erunt duo in carne una. Itaque caro tui coniugis tua caro est. » Quae respondens: « Omnia, inquit, quaecunque mihi praeceperis, sum parata, quamlibet sint valde laboriosa, adimplere, excepto uno, ut me nullo compellas modo in uno lecto dormire cum Lugneo. Omnem domus curam exercere non recuso, aut si iubeas vel maria transire, et in aliquo puellarum monasterio permanere. » Sanctus tum ait: « Non potest recte fieri quod dicis. Nam adhuc viro vivente alligata es lege viri. Quod enim Deus licite coniunxit, nefas est separari. (0757B) » Et his dictis consequenter intulit: « Hac in die tres, hoc est, ego, et maritus cum coniuge ieiunantes Dominum precemur. Illa dehinc: Scio, ait, quia tibi impossibile non erit, ut ea quae vel difficilia, vel etiam impossibilia videntur, a Deo impetrata donentur. » Quid plura? marita eadem die cum Sancto ieiunare consentit, et maritus similiter, nocteque subsequente Sanctus insomnis pro eis deprecatus est; posteraque die Sanctus maritam praesente sic compellat marito: « O femina, si, ut hesterna dicebas die, parata hodie es ad feminarum emigrare monasteriolum? » Illa: « Nunc, inquit, cognovi, quia tua a Deo de me est exaudita oratio. Nam quem heri oderam, hodie amo; cor enim meum hac nocte praeterita, quonam modo ignoro, in me immutatum est de odio in amorem. » Quid moramur? (0757C) Ab eadem die usque ad diem obitus anima eiusdem maritae indissociabiliter in amore conglutinata est mariti, ut illa maritalis concubitus debita, quae prius reddere renuebat, nullo modo deinceps recusaret. (0757D)

XXIX. Alio in tempore Cormacus, Christi miles, de quo in primo huius opusculi libello breviter aliqua commemoravimus, pauca etiam secunda vice, conatus est eremum in oceano quaerere, qui postquam a terris infinitum oceanum plenis enavigavit velis, iisdem diebus sanctus Columba cum ultra dorsum moraretur Britanniae, Brudeo rege praesente Orcadum regulo commendavit, dicens: « Aliqui ex nostris nuper emigraverunt, desertum in pelago intransmeabili invenire optantes, qui si forte post longos circuitus Orcadas devenerint insulas, huic regulo cuius obsides in manu tua sunt, diligenter commenda, ne aliquid adversi intra terminos eius contra eos fiat. » Hoc vero Sanctus ita dicebat, quia in spiritu praecognovit quod post aliquot menses idem Cormacus esset ad Orcadas venturus. Quod ita postea evenit, et propter supra dictam sancti viri commendationem de morte in Orcadibus liberatus est vicina.

Post aliquantum paucorum intervallum mensium cum sanctus in Iova commoraretur insula, quadam die coram eo eiusdem Cormaci mentio ab aliquibus subito oboritur sermocinantibus, et taliter dicentibus. « Quomodo Cormaci navigatio prospere an non provenit, adhuc nescitur. (0758A) » Quo audito verbo, Sanctus hac profatur voce, dicens: « Cormacum, de quo nunc loquimur, hodie mox pervenientem videbitis. » Et post quasi unius horae interventum, mirum dictu! et ecce inopinato Cormacus superveniens Oratorium cum omnium admiratione et gratiarum ingreditur actione. Et quia de huius Cormaci secunda navigatione beati prophetationem breviter intulimus viri, nunc et tertia aeque prophetica eius scientia aliqua describenda sunt verba.

XXX. Dum idem Cormacus tertia in Oceano mari fatigaretur vice, usque ad mortem periclitari coepit. (0758B) Nam cum navis eius a terris per quatuordecim aestivi temporis dies totidemque noctes plenis velis, austro flante vento ad septentrionalem plagam coeli directo excurreret cursu, eiusmodi navigatio ultra humani excursus modum et inremeabilis videbatur. Unde contigit ut post decimam eiusdem quarti et decimi horam diei quidam pene insustentabiles undique, et valde formidabiles consurgerent terrores. Quaedam quippe in id temporis invisae mare obtegentes occurrerant tetrae et infestae nimis bestiolae, quae horribili impetu carinam et latera, puppimque, et proram ita fortiter feriebant percussura, ut pellicium tectum navis putarentur penetrare posse; quae, ut hi qui inerant ibidem postea narrarunt, prope magnitudine ranarum, aculeis permolestae non tamen volatiles, sed natatiles erant. Sed et remorum infestabant palmulas. (0758C) Quibus visis inter caetera monstra, quae non huius est temporis enarrare, Cormacus cum nautis comitibus valde turbati, et pertimescentes, Deum, qui est in angustiis pius et opportunus auxiliator, illacrymati precantur.

Eadem hora et sanctus noster Columba, quamlibet longe absens corpore, spiritu tamen praesens, in navi cum Cormaco erat. Unde eodem momento personante signo fratres ad oratorium convocat, et ecclesiam, dicens: « Fratres, tota intentione pro Cormaco orate, qui nunc humanae discursionis limitem immoderate navigando excessit, nunc quasdam monstruosas ante non visas pene indicibiles patitur horrificas perturbationes. Itaque nostris commembribus in periculo intolerabili constitutis mente compati debemus fratribus, et Dominum exorare cum eis. (0758D) Ecce enim nunc Cormacus cum suis nautis faciem lacrymis irrigans ubertim Christum intentius precatur, nos ipsum orando adiuvemus, ut austrum flantem ventum usque hodie per quatuordecim dies nostri miseratus in aquilonem convertat; qui videlicet aquiloneus ventus navem Cormaci de periculis retrahebat. »

Et haec dicens flexis genibus flebili cum voce ante altarium omnipotentiam Domini ventorum et cunctarum gubernatricem precatur rerum. Et post orationem cito surgit, et abstinens lacrymas gaudenter grates Deo agit, dicens: « Nunc, fratres, nostris congratulemur, pro quibus oramus caris, quia Dominus nunc austrum in aquilonarem convertit flatum, nostros de periculis commembres retrahentem, quos huc ad nos iterum reducet. (0759A) » Et continuo cum eius voce auster cessavit ventus, et inspiravit aquiloneus.

Per multos post dies et navis Cormaci ad terras reducta est, et pervenit Cormacus ad sanctum Columbam, et se, donante Deo, facie ad faciem cum ingenti omnium admiratione repraesentavit, et non mediocri laetatione. Perpendat itaque lector quantus et qualis idem vir beatus fuerit, qui talem propheticam habens scientiam ventis et oceano Christi invocato nomine potuit imperare. (0759B)

XXXI. Alio in tempore cum in Scotia per aliquot dies Sanctus conversaretur, aliquibus ecclesiasticis utilitatibus coactus, currum, ab eo prius benedictum, ascendit iunctum, sed non insertis primo, qua nescio negligentia accedente, necessariis obicibus per axionum extrema foramina. (0760A) Eadem autem erat diecula Columbanus filius Echudi vir sanctus illius monasterii fundator, quod Scotia vocitatur lingua Snamluthir; qui operam aurigae in eodem curriculo cum sancto exercebat Columba. Fuit itaque talis eiusdem agitatio diei per longa viarum spatia sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactatione; nulla, ut supra dictum est, obicum retentione vel communitione retinente, sed sola diali, sic venerando praestante gratia viro, ut currus cui insederat salubriter absque ulla impeditione recta incederet orbita.

Hucusque de virtutum miraculis quae per praedicabilem virum in praesenti conversantem divina vita operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat. (0760B) Hic secundus de virtutum miraculis finiendus est liber, in quo animadvertere lector debet quod et de compertis in eo multa propter legentium praetermissa sunt fastidium.


HOME > 'multa' in 'Adamnanus_Hiiensis, Vita S. Columbae, 2a'
Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, PRAEFATIO SECUNDA. <<<     >>> LIBER III, DE ANGELICIS APPARITIONIBUS, ET DE TRANSITU S. COLUMBAE.
6504w 27.72996711731 s