Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p3HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p3'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, INCIPIUNT CAPITULA. <<<    hide dictionary links

(PL 146 0660B) M. ADAMI EPILOGUS AD LIEMARUM EPISCOPUM.

(0659)
(0659B) Suscipe magne tui praesul munuscula servi,
Quae tibi et ecclesiae fert pleno cordis amore
Parva quidem sunt haec, et vix, me iudice, digna
Quae possint oculis relegenda placere Catonis.
(0659C) Nam cum rethoricis sermones floribus ornes,    5
Cum tua lingua sacrae sit clavis bibliothecae
Cum divina Patrum scrutere volumina cautis
Indiculis, quid verba putem tibi balba valere?
At cum multa Deo placuissent dona potentum,
Saepe minuta duo viduae laudata memento.    10
Et confido etiam, quod commendatio scripti
Carior inde tibi maneat, dum nil ibi fictum
Externumque vides, sed quaevis pagina veram
(0660B) Ecclesiae laudem canit hystoriamque Bremensem.
Omne decus sponsi est, ubi fertur gloria sponsae.    15
Cumque per innumeros librorum curreris agros,
Scire decet quod ubique legis hoc esse aliorum:
(0660C) Iste liber tuus est, totusque revolvitur in te,
Tempus ad usque tuum perducens acta priorum.
Ergo fave votis, parcens iuvenilibus ausis    20
Effice, quaeso, tuo ne spes foret irrita servo,
Qui pro laude tua non erubet esse poeta.
Nempe tibi fateor, venerabilis et bone pastor,
Si bene non potui, certe veracia scripsi,
Testibus his utens, quibus haec notissima res est.    25
Nec mihi scribendo laudem vel munera quaero,
Quippe placere tibi, reor hoc satis esse labori.
(0661A) Tum perpende tuo non esse ignobile claustro,
Quod minimus fratrum perfecit maxima rerum,
In quibus ecclesiae lucent primordia nostrae,    30
Arctoumque salus populorum scripta tenetur,
Et decessorum pinguntur facta tuorum.
Tempus erit quo facta tuae celeberrima laudis
Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum
Pangemus maiore lyra, si vita superstes.    35
Quamvis nota satis pateant tua gesta per orbem,
Quae et sine scriptore vulgabit fama perhennis:
Quem tua praeteriit felix electio, qua te,
Prisco more patrum, pastoris nomine dignum
Electumque Deo prodebat Spiritus index,    40
(0661B) Cuius tunc festum recolebat turba fidelis?
O quantis lacrimis populi te vidimus emptum,
Dum prius oppressi votis communibus omnes
Te talem cuperent, immo longe meliorem,
Quam spes ulla foret vel nostra fides meruisset.    45
(0662A) Tu solvis duram populi a cervice catenam,
Fasciculosque graves ab onusta plebe repellens.
Afflictae gentis moerorem in gaudia vertis.
Tu clerum iniusta raptorum fraude gravatum
In sua restituis, tu nos errore veterno    50
Eximis, atque suo reddis sacra templa decori.
Tu pacem terris antiqua lite fugatam
Ecclesiis revocas. Iam tertia praelia surgunt,
Et discordantes tu iungis ad oscula mentes.
Si quid adhuc superest, quod gaudia publica turbet,    55
Per te sedari tribuat Deus, adiciatque,
Ut Brema cum Hammaburg per te redimi mereantur,
(0662B) Quae diuturna sui flent tempora carceris ambae;
Haec a paganis oppressa, haec clausa tyrannis.
O Liemare pater, faveat tibi gratia Christi,    60
Nosque tuae pecudes tibi corde et voce favemus.

420w 1.3730421066284 s