Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 6HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 6'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 5. <<<     >>> 7.hide dictionary links

(PL 146 0463B) 6.

([5.] Cap. 5.) « Generis quoque ac nobilitatis suae providissimam curam habentes, nec facile ullis aliarum gentium vel sibi inferiorum conubiis infecti, propriam et sinceram, tantumque sui similem gentem facere conati sunt. Unde habitus quoque ac magnitudo corporum comarumque color, sicut in tanto numero hominum, idem pene omnibus. Quatuor igitur differentiis gens illa consistit, nobilium scilicet et liberorum, libertorum atque servorum. Et id legibus firmatum, ut nulla pars in copulandis coniugiis propriae sortis terminos transferat; sed nobilis nobilem ducat uxorem et liber liberam, libertus coniungatur libertae et servus ancillae. Si vero quispiam horum sibi non congruentem et genere praestantiorem duxerit (0463C) uxorem, cum vitae suae dampno componat. Legibus etiam ad vindictam malefactorum optimis abutebantur. Et multa utilia atque secundum legem naturae honesta, in morum probitate studuerunt habere; quae eis ad veram beatitudinem promerendam proficere potuissent, si ignorantiam creatoris sui non haberent et a veritate culturae illius non essent alieni.

145w 0.74831104278564 s