Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 40HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 40'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 1, 39. <<<     >>> 41.hide dictionary links

(PL 146 0487A) 40.

([34.] Cap. 31.) Anno domni Rimberti 12 ( an. 876) Ludvicus pius, caesar magnus, obiit. Ipse Boemanos, Sorabos, Susos et ceteros Sclavorum populos ita perdomuit, ut tributarios efficeret. Nortmannos autem foederibus ac bellis compressos eo modo retinuit, ut cura Franciam totam vastaverint, regnum eius vel minime nocuerint. Post mortem vero imperatoris
Effera barbaries laxis regnabat habenis. Et quoniam Dani cum Nortmannis Hammaburgensi ecclesiae pastorali cum subiecti sunt, praeterire nequeo quanta mala per eos Dominus illo tempore fieri permiserit, et quam late pagani super christianos (0487B) extenderint potentiam suam. Quae omnia lamentabiliter scripta sunt in hystoria Francorum et in aliis libris. Tunc Saxonia vastata est a Danis vel Nortmannis. Brun dux occisus cum aliis 12 comitibus, Thiadricus et Marcwardus episcopi obtruncati. Tunc Fresia depopulata , Traiectum civitas excisa. Sanctus Rabbodus, urbis episcopus, cedens persecutioni, Davantriae sedem constituit, ibique consistens anathematis gladio paganos ultus est. Tunc piratae Coloniam et Treveros succendunt. Aquisgrani palatium stabulum equis suis fecerunt. Mogontia vero propter metum barbarorum instaurari coepit. Quid multa? urbes cum civibus, episcopi cum toto grege simul obruti sunt; ecclesiae (0487C) illustres cum fidelibus incensae sunt. Ludvicus noster cum paganis dimicans victor extitit, et mox (0488A) obiit. Luthewicus Franciae victor et victus occubuit. Haec tragoedico planctu scripta in annalibus cesarum nos propter mentionem Danorum perstrinximus.

200w 1.5626599788666 s