Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 64HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 64'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 63. <<<     >>> 65.hide dictionary links

(PL 146 0546A) 64.

([48.] Cap. 100.) Archiepiscopus igitur metropolem Hammaburg crebro visitavit. Nam eo tempore virtute Chnut regis et Bernardi ducis pax firma trans Albiam fuit, cum et caesar bello (0546B) Winulos domuerit. Principes eorum Gneus et Anatrog pagani erant; tercius vero, Uto, filius Mistiwoi, male christianus. Unde etiam pro crudelitate sua a quodam Saxonum transfuga interfectus est, habens filium Gotescalcum, qui per idem tempus apud Luniburg, monasterium ducis, litteralibus erudiebatur studiis, Gotescalco, Gothorum episcopo, eiusdem coenobii curam agente. Verum is comperta morte parentis, ira et furore commotus, reiectis cum fide litteris, arma corripuit, amneque transmisso, inimicis Dei se coniunxit Winulis. Quorum auxilio christianos impugnans, multa milia Saxonum prostrasse dicitur in patris vindictam. Hunc tandem, quasi principem latronum, Bernardus dux (0547A) capiens, in custodia tenuit, virumque arbitrans fortissimum, iniuncto secum foedere, dimisit eum. Qui venit ad Chnut regem, et cum eo profectus in Angliam permansit ibi multo tempore.

141w 1.4687418937683 s