Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 76HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 76'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 75. <<<     >>> 77.hide dictionary links

(PL 146 0555B) 76.

([60.] Cap. 115.) Et haec quidem forinsecus dum varia sorte gesta sunt, in Bremis status rerum labefactari coepit:
 . . summisque negatum
Stare diu, nostrae quoque invidit prosperitati. In diebus illis nobilissima senatrix Emma obiit, uxor quondam Liutgeri comitis, [et soror Meginwerki, episcopi Padarburnensis], sed iam vidua per annos quadraginta , totum fere quem habuit ingentem tesaurum pauperibus et ecclesiis dispersit. Corpus eius requiescit in Bremensi ecclesia, anima eius gaudeat in celesti requie. Illa (0555C) dum adhuc viveret, Bremensi ecclesiae cortem Stiplaga iuxta Rhenum dedit. Lismona vero, nescio pro quo filiae delicto, in partem cessit imperatoris Conradi; pro qua re Gisla regina eo (0556A) tempore [Bremam accedens fratribus multa bona fecit, ecclesiae et omnibus indigenis, deinde] visitavit Lismonam [cum archiepiscopo].

113w 0.84383201599121 s