Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 77HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 77'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 2, 76. <<<     >>> 78.hide dictionary links

(PL 146 0556A) 77.

([61.] Cap. 116.) Anno archiepiscopi penultimo domus sancti Petri Bremae conflagravit, eiusque flamma incendii claustrum cum officinis, urbem cum aedificiis totam consumpsit, veterisque habitaculi nullum remansit vestigium. Ibi sacrae tesaurus ecclesiae, ibi libri et vestes, ibi omnia ornamenta consumpta sunt. Et haec quidem rerum dampna facile possent recuperari, si maiora non pateremur in moribus detrimenta. Multum enim distant, ut quidam ait, dampna morum a dampnis temporalium rerum, cum illa intra nos sint, extra nos ista. Sane ex illo tempore fratribus, qui ante (0556B) canonice vixerant, extra claustrum vagantibus, regula sanctorum Patrum, per multa prius saecula studiose conservata, primo negligentius haberi coepit, deinde funditus abiecta consenuit. Et sunt anni ab ordinatione sancti Willehadi, cum Bremensis ecclesia fundata est, usque ad finem Alebrandi, quando eadem ecclesia combusta est, anni ferme 270.

125w 1.6794888973236 s