Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 12HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 12'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 11. <<<     >>> 13.hide dictionary links

(PL 146 0567A) 12.

([13.] Cap. 130.) Haroldus quidam, frater Olaph regis et martyris, vivente adhuc germano patriam egressus est. Constantinopolim exul abiit, ubi miles imperatoris effectus, multa praelia contra Sarracenos in mari et Scitas in terra gessit, fortitudine clarus et divitiis auctus vehementer. Is vero defuncto fratre, cum in patriam revocatus fuerit, Suein consanguineum regnantem repperit. Cuius ut dicitur, se manibus tradens, sacramentum fidelitatis exhibuit victori, et patrium regnum pro ducatu accepit in beneficium. Sed mox ut ad suos venit et Nortmannos sibi fideles esse persensit, facile ad rebellandum persuasus, omnia Danorum maritima ferro vastavit et igne. (0567B) Et tunc Arhusin ecclesia incensa ac Sliaswig depraedata est. Suein rex terga vertit. Inter Haroldum et Suein praelium fuit omnibus diebus vitae eorum.

115w 1.3377890586853 s