Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 21HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 21'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 20. <<<     >>> 22. hide dictionary links

(PL 146 0575A) 21.

([24.] Cap. 140.) Per idem tempus in Sclavania res maximae gestae sunt, quae posteris ad gloriam Dei non sunt reticendae, quoniam Deus ultionum libere egit, reddens retributionem superbis (Psal. XCIII, 1). Itaque cum malti sint Winulorum populi fortitudine celebres, soli quatuor sunt, qui ab illis Wilzi, a nobis dicuntur Leutici, inter quos de nobilitate potentiaque contenditur. Hii sunt scilicet Chizzini et Circipani, qui habitant citra Panim fluvium, Tholosantes et Retheri, qui ultra Panim degunt. Cumque lis perveniret ad bellum, Tholosantes et Retheri, quamvis auxilio Chizzinos haberent, nichilominus victi sunt a Circipanis. Iterum instauratum est praelium et contriti sunt Rederi: temptatum est tertio (0575B) et Circipani victores abierunt. Tunc illi, qui victi sunt, principem Godescalcum ducemque Bernardum et regem Danorum accitos in auxilium super hostes duxerunt, ingentemque trium regum exercitum suis nutrierunt stipendiis per septem ebdomadas, Circipanis viriliter repugnantibus. Multa milia paganorum hinc inde prostrati sunt, plures abducti in captivitatem. Tandem Circipani 13 milia talenta regibus offerentes, pacem adepti sunt. Nostri cum triumpho redierunt, de Christianitate nullus sermo, victores tantum praedae intenti . Haec est virtus Circipanorum, qui pertinent ad Hammaburgensem episcopatum. Quidam nobilis homo de Nordalbingis narravit mihi haec et alia veraciter ita gesta esse.

189w 0.74166989326477 s