Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 69HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 69'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 3, 68. <<<     >>> 70.hide dictionary links

(PL 146 0612B) 69.

([139.] Cap. 198.) Nam (0612C) et alia multa reliquit signa penitentiae vel conversionis suae ex quibus hoc memorabile est, quod post vastationem ecclesiae vel diem expulsionis suae, cum superviveret quinquennium, numquam est balneis usus, numquam est hylaris visus, raro processit in publicum vel ad convivium, nisi ad curiam isset aut diei festi necessitas poposcisset. (Cap. 199.) [O quotiens vidimus cum planctu faciem turbatam, si quando vastationis ecclesiae recordatus est, sive cum ipsos vastatores conspexisset? In die festo natalis Domini, cum Magnus dux adesset praesens, itemque magna coesset recumbentium multitudo, hilares convivae pro sua consuetudine finitis epulis plausum cum voce levaverunt, quod tamen non parum displicuit archiepiscopo. Itaque innuens (0612D) fratribus nostris, qui simul aderant, praecepit cantori, (0613A) ut imponeret antiphonam: Hymnum cantate nobis. (0612D) At vero laicis denuo perstrepentibus, inchoari fecit: Sustinuimus pacem et non venit. Tercio vero cum adhuc in poculis ulularent, multum iratus, levari mensam praecepit, magna voce pronuncians: Converte, inquit, Domine, captivitatem nostram; respondente choro: sicut torrens in austro. Ita ille nobis pone sequentibus, in oratorium reclusus, flevit amare. Non cessabo a fletu, ait, donec iustus iudex fortis et patiens liberabit ecclesiam meam, vel potius suam, quam pastore contempto videt miserabiliter a lupis discerpi. Impletum est enim desiderium eorum qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei (Psal. LXXXII, 13), et quiescere faciamus omnes dies festos (0613B) Dei a terra (Psal. LXXIII, 8), et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra (Psal. LXXXII, 5). Exurge: quare obdormis, Domine, et ne repellas in finem (Psal. XLIII, 23). Quia superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23). Miserere nostri, quoniam multum repleti sumus despectione (Psal. CXXII, 3). Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII, 27). Haec et alia nos in illo compunctionis tempore lamenta saepe contemplati sumus, adeo ut monachus multotiens fieri desideraverit. Aliquando etiam optabat ut in ministerio legationis suae aut in Sclavania vel in Suedia sive in ultima Island obire mereretur. Saepe vero talis erat voluntas (0613C) eius, qui pro veritate vel decollari malle non dubitaverit in Christi confessione. Ceterum novit ille cognitor omnium secretorum Deus, si melior fuit in conspectu suo, quam apparuit coram hominibus. Homo namque videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7). ]

355w 1.2466440200806 s