Adamus_Bremensis_cps2, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 4, 33HOME > 'moleste' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 4, 33'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 4, 32. <<<     >>> 34.hide dictionary links

(PL 146 0650B) 33.

(Cap. 242.) In Nortmanniam primus ab Anglia venit quidam Iohannes episcopus, qui regem conversum cum populo baptizavit. Illi successit Grimkil episcopus, qui tunc fuit ad Unwanum archiepiscopum Olaph regis legatus. (0651A) Tertio loco advenit ille Sigafridus, [avunculus Aesmundi], qui et Suedos et Nortmannos iuxta predicavit. Isque duravit usque ad nostram aetatem cum aliis aeque non obscuris in illa gente sacerdotibus. Post quonum excessum noster metropolitanus, petentibus Nordmannorum populis, ordinavit Thoolf episcopum in civitate Trondemnis, et Siguardum in easdem partes. Asgothum vero et Bernardum, licet moleste ferret a papa consecratos, accepta satisfactione dimisit a se donatos. Per quos hodieque multas verbum Dei lucratur animas, ita ut in omnibus provinciis Norvegiae beata mater ecclesia laetis floreat incrementis. Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem Christianitatis adhuc nulli episcopatus (0651B) certo sunt limite designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus, communiter edificant ecclesiam, et circueuntes regionem, quantos possunt ad Christianitatem trahunt, eosque gubernant sine invidia, quandiu vivunt.

154w 0.90908789634705 s