Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, 3HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, 3'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, II. <<<     >>> V.hide dictionary links

(5) III.

Quaerentibus autem, qui mortales ab initio Saxoniam coluerint vel a quibus haec gens primo finibus (6) egressa sit, compertum est nobis ex multa leccione veterum istam gentem sicut omnes fere populos, qui in orbe sunt, occulto Dei iudicio non semel 'de regno ad populum alterum fuisse translatos, et ex nomine victorum provincias quoque vocabula sortitas. Quippe, si Romanis credendum est scriptoribus, primi circa Albiam et in reliqua Germania Swevi habitarunt, quorum confines erant illi, qui dicuntur Driade, Bardi, Sicambri, Huni, Wandali, Sarmatae, Longobardi, Heruli, Dacae, Marcomanni, Gothi, Nordmanni et Sclavi. Qui propter inopiam soli natalis contentionesque domesticas aut, sicut dicitur, causa minuendae multitudinis a loco suo egressi totam simul Europam inundaverunt et Affricam. De antiquitate vero Saxonum meminit Gregorius Turonensis et Orosius ita: Saxones, inquit, gens ferocissima, virtute et agilitate terribilis, in occeani littore habitat, inviis inaccessa paludibus, quae periculosam tunc Romanis finibus eruptionem meditans a Valentiniano imperatore oppressa est; deinde cum occuparent Gallias Saxones, a Syagrio, duce Romanorum, victi sunt, insulae eorum captae. Igitur Saxones primo circa Rhenum sedes habebant [et vocati sunt Angli], quorum pars inde veniens in Brittanniam Romanos ab illa insula depulit; altera pars Thuringiam oppugnans tenuit illam regionem; quod breviter conscribens Einhardus tali modo suam ingreditur Historiam. (7)

202w 0.47369694709778 s