Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, 22HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, 22'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXI. <<<     >>> XXIII.hide dictionary links

(28) XXII.

Anno Leuderici Bremensis episcopi tercio Ludvicus imperator obiit, regnum in contentione remansit. Multa inter fratres discordia, bellum maximum, in quo, ut historici testantur, omnes vires Francorum consumptae sunt. Discordiae incentor Ebo, qui et supra filios in. patrem armaverat et nunc fratres intestina seditione concitaverat, proinde conspirationis accusatus a papa Gregorio depositus est. Sed aliis hoc criminantibus, aliis recte factum astruentibus veritatem nos in medio relinquemus. Presertim cum a sancto patre nostro Ansgario ea dilectione, qua ab initio secum habuit, usque in finem habitus fuerit. Lege in Vita eius, et in capitulo Rhabani de fama Ebonis ambigua. Tandem mediante papa Sergio pax inter fratres convenit, regnumque divisum est in tres partes, ita ut Lotharius maior natu cum Italia Romam, Lotharingiam cum Burgundia possideret, Ludvicus Rhenum cum Germania regeret, Karolus Galliam, Pippinus Aquitaniam. (29) Hac inter fratres sortita [regni] divisione, Turholz monasterium] concessit in partem Karoli, et sic alienatum est a iure sancti Ansgarii.

152w 1.01016497612 s