Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, p47HOME > 'moleste' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, p47'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXIIII. <<<     >>> XXXVIIII.hide dictionary links

(268) XXXIIII.

In Nortmanniam primus ab Anglia venit quidam Iohannes episcopus, qui regem conversum cum populo baptizavit. Illi successit Grimkil episcopus, qui tunc fuit ad Unwanum archiepiscopum Olaph regis legatus. Tercio loco ad venit ille Sigafridus, qui et (269) Suedos et Nortmannos iuxta predicavit. Isque duravit usque ad nostram aetatem cum aliis aeque non obscuris in illa gente sacerdotibus. Post quorum excessum noster metropolitanus petentibus Nortmannorum populis ordinavit Thoolf episcopum in civitate Trondemnis et Siguardum in easdem partes. Asgothum vero et Bernardum, licet moleste ferret a papa consecratos, accepta satisfactione dimisit a se donatos. Per quos hodieque multas verbum Dei lucratur animas, ita ut in omnibus provinciis Norvegiae beata mater ecclesia laetis floreat incrementis. Inter Nortmannos tamen et Sueones propter novellam plantationem christianitatis adhuc nulli episcopatus certo limite sunt designati, sed unusquisque episcoporum a rege vel populo assumptus communiter aedificant ecclesiam, et circueuntes regionem, quantos possunt, ad christianitatem trahunt eosque gubernant sine invidia, quandiu vivunt.

153w 0.99928689002991 s