Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, 6HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, 6'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, V. <<<     >>> VII.hide dictionary links

(233) VI.

Aurum ibi plurimum, quod raptu congeritur piratico. Ipsi vero pyratae, quos illi Wichingos appellant, nostri Ascomannos, regi Danico tributum solvunt, ut liceat eis predam exercere a barbaris, qui circa hoc mare plurimi abundant. Unde etiam contingit, ut licentia, quam in hostes acceperunt, sepe abutantur in suos; adeo fide nulla utrique ad invicem sunt, et sine misericordia quisque alterum, mox ut ceperit, in ius famulicii vel socio vendit vel barbaro. Et multa quidem alia tam in legibus quam in moribus aequo bonoque contraria Dani habent; ex quibus nil utile mini visum est ut dicerem, (234) nisi quod mulieres, si constupratae fuerint, statim venduntur; viri autem, si vel regiae maiestatis rei vele in aliquo fuerint scelere deprehensi, decollari malunt quam verberari. Alia non est ibi species penae preter securem vel servitutem, et tunc, cum dampnatus fuerit, laetum esse gloria est. Nam lacrimas et planctum ceteraque genera compunctionis, quae nos salubria censemus, ita abhominantur Dani, ut nec pro peccatis suis ulli flere liceat nec pro caris defunctis.

164w 0.30945205688477 s