Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, 36HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, 36'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXXV. <<<     >>> XXXVII.hide dictionary links

(271) XXXVI.

'Insula Thyle, quae per infinitum a ceteris secreta longe in medio sita est occeano, vix', inquiunt, 'nota habetur'. De qua tam a Romanis scriptoribus quam a barbaris multa referuntur digna predicari. 'Ultima', inquiunt, ' omnium Thyle , in qua aestivo solsticio, sole cancri signum transeunte, nox nulla, brumali solsticio perinde nullus dies; hoc quidam (272) senis mensibus fieri arbitrantur'. Item Beda scribit 'in Britannia aestate lucidas noctes haut dubie repromittere, ut in solsticio continui dies habeantur senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam sole remoto. Quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit VI dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante'. Haec itaque Thyle nunc Island appellatur, a glacie, quae oceanum astringit. De qua etiam hoc memorabile ferunt, quod eadem glacies ita nigra et arida videatur propter autiquitatem, ut incensa ardeat. Est autem insula permaxima, ita ut populos infra se multos contineat, qui solo pecorum fetu vivunt eorumque vellere teguntur; nullae ibi fruges, minima lignorum copia. Propterea in subterraneis habitant speluncis, communi tecto [et victu] et strato gaudentes cum pecoribus suis. Itaque in simplicitate sancta vitam peragentes, cum nihil amplius quaerant quam natura concedit, laeti possunt dicere cum apostolo, 'habentes victum et vestitum, his contenti simus'. Nam et montes [suos] habent pro oppidis et fontes pro deliciis. Beata, inquam, gens, cuius paupertati nemo invidet, et in hoc beatissima, quod nunc omnes induerunt (273) christianitatem. Multa insignia in moribus eorum, precipua karitas, ex qua procedit, ut inter illos omnia communia sint tam advenis quam indigenis. Episcopum suum habent pro rege; ad illius nutum respicit omnis populus; quicquid ex Deo, ex scripturis, ex consuetudine aliarum gentium ille constituit, hoc pro lege habent. [De quibus noster metropolitanus inmensas Deo gratias retulit, quod suo tempore convertebantur, licet ante susceptam fidem naturali quadam lege non adeo discordabant a nostra religione]. Itaque petentibus illis ordinavitquendam sanctissimum virum nomine Isleph. Qui ab eadem regione missus ad pontificem aliquandiu retentus est apud eum cum ingenti prorsus honore, discens interea, quibus noviter conversos ad Christum populos salubriter posset informare. Per quem transmisit archiepiscopus suos apices populo Islanorum et Gronlandorum, venerabiliter salutans eorum (274) ecclesias et pollicens eis propediem se venturum usque ad illos, ut gaudio simul pleno fruantur. In quibus verbis egregia, quam habuit in legationem suam, voluntas pontificis laudari potest, quoniam et apostolum discimus ad predicandum verbum Dei malle in Hispaniam proficisci, quod implere non potuit. Haec de Island et ultima Thyle veraciter comperi, fabulosa preteriens.

394w 2.975888967514 s