Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 62HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 62'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXI. <<<     >>> LXIII.hide dictionary links

(122) LXII.

Per idem tempus sermo est quendam ab Anglia nomine Wolfredum divini amoris instinctu Suediam ingressum verbum Dei paganis magna fiducia predicasse. Qui dum sua predicatione multos ad christianam fidem convertisset, ydolum gentis nomine Thor stans in concilio paganorum cepit anathematizare; simulque arrepta bipenni simulacrum in frusta concidit. Et ille quidem pro talibus ausis statim mille vulneribus confossus animam laurea dignam martyrii transmisit in celum. Corpus eius barbari laniatum post multa ludibria merserunt in paludem. Haec veraciter comperta memoriae tradidi, quamvis sint et alia, quae adhuc scribi digna sint. Verum de Unwano, et quae suo tempore gesta sunt, dictum est sufficienter et, sicut aestimo, fideliter. Apud Magedburg ipso tempore Walthardo successit Gero, deinde Hunfrid, ambo viri sancti et episcopali nomine digni. Deinde obiit gloriosus archiepiscopus, qui transisse dicitur VI. kal. Februarii, anno Domini millesimo XXIX, indictione XII, et sepultus est iuxta decessorem suum a latere sinistro. (123)

146w 1.557755947113 s