Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 67HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 67'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXVI. <<<     >>> LXVIII.hide dictionary links

(126) LXVII.

Interea noster archiepiscopus piis operibus celo semper intentus ecclesiam suam episcopaliter exornavit et filios ecclesiae pastoraliter educavit, omnibus acceptus, etiam, quod difficile est, principibus. Suo tempore Bernardus dux et frater eius Theodmarus ecelesiae nostrae multa bona fecerunt, exhortante piissima Emma, (127) quae Bremensem ecclesiam valde dilexit suumque tesaurum Deo et genitrici eius ac sancto confessori Willehado fere totum optulit. Haec quoque pro dilectione pontificis omnes ecelesiae filios, ut sui essent, fovit. Inviderunt nobis fata, ne diu frueremur tali pastore, qualis erat Libentius, dilectus, inquam, Deo et hominibus. Ipse, ut aiunt, in festivitate sancti Bartholomei apostoli duas aegrescens missas celebravit finitoque pro more psalterio, suis aeternum lugentibus, eadem die gaudens migravit ad Christum. Obitus eius A 1. contingit IX. kal. Septembris. Quod est anno Domini MXXX, indictione XIII. B 1. contigit octavo kal. Septembris, quod est anno Domini millesimo tricesimo primo, indictione terciadecima.

140w 1.1110479831696 s