Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 75HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 75'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXIII. <<<     >>> LXXVII.hide dictionary links

(135) LXXV.

Illo tempore Suein iunior, dum in Angliam iter ageret, maritima Hadeloae navibus appulit. Quem proxima quaeque locorum more pyratico vastantem milites quidam archiepiscopi capiunt et in presentiam eius pertrahunt. Ille vero captivum cum honore recipiens Bremam duxit et iuncta secum amicitia post aliquot dies regie donatum permisit abire. Hoc nobis de se rex ipse narravit, summa laude predicans illum archiepiscopum, forma corporis et liberalitate animi omnibus acceptum. Retulit etiam circumstantibus de regio pontificis apparatu et tesauro ecclesiae inaestimabili, quem se ait Bremae vidisse, et alia multa. [LXXVI. Alebrandus archipresul omnibus acceptus a Bernardo duce ac germano ducis Thiadmaro pro liberalitate animi valde honoratus est. Solis invisus erat malefactoribus, sicut marchioni Utoni, cuius superbiam ipse confudit sua magnanimitate].

118w 0.85180497169495 s