Adamus_Bremensis_cps22, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 80HOME > 'multa' in 'Adamus_Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, 80'
Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXVIII. <<<     >>> LXXXI.hide dictionary links

(138) LXXX.

Et haec quidem forinsecus dum varia sorte gesta sunt, in Bremis status rerum labefactari cepit: 'summisque negatum Stare diu', nostrae quoque invidit prosperitati. In diebus illis nobilissima senatrix Emma obiit, uxor quondam Liutgeri comitis [et soror Meginwerki, episcopi Podarburnensis], sed iam vidua per annos XL, totum fere quem habuit ingentem tesaurum pauperibus et ecclesiis dispersit. Corpus eius requiescit in Bremensi ecclesia, anima eius gaudeat in celesti requie. Illa dum adhuc viveret, Bremensi ecclesiae cortem Stiplaga iuxta Rhenum dedit. Lismona vero, nescio pro quo filiae delicto, in partem cessit imperatoris Conradi; pro qua re Gisla regina eo tempore A 1. B. visitavit Lismonam. C. Bremam accedens fratribus multa bona fecit ecclesiae et omnibus indigenis, deinde Lismonam cum archiepiscopo visitavit. (139)

118w 1.1305861473083 s